zAdv Nav3-diciembre-17

DIE 17 DECEMBRIS

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Prope est iam Dóminus: veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus Veni, redémptor

Psalmodia: II - III - IV - V - VI - S

V/. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R/. Iustítias et iudícia sua Israel.

Lectio prior

De libro Isaíæ prophétæ 45, 1-13

Salus Israel per Cyrum

Hæc dicit Dóminus de uncto suo Cyro: «Apprehéndi déxteram eius, ut subíciam ante fáciem eius gentes et dorsa regum vertam et apériam coram eo iánuas; et portæ non claudéntur.

Ego ante te ibo et montes humiliábo; portas æreas cónteram et vectes férreos confríngam.

Et dabo tibi thesáuros abscónditos et divítias occúltas, ut scias quia ego Dóminus, qui vocávi te nómine tuo, Deus Israel.

Propter servum meum Iacob et Israel eléctum meum, et vocávi te nómine tuo; designávi te, et non cognovísti me, Ego Dóminus, et non est ámplius: extra me non est Deus. Accínxi te, et non cognovísti me, ut sciant ab ortu solis et ab occidénte quóniam absque me nullus est. Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia hæc.

Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustítiam; aperiátur terra et gérminet salvatiónem; et iustítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eam».

Væ, qui contradícit fictóri suo, testa de vasis fictílibus terræ! Numquid dicet lutum fígulo suo: «Quid facis?» et «Opus tuum absque mánibus est?».

Væ, qui dicit patri: «Quid géneras?», et mulíeri: «Quid párturis?».

Hæc dicit Dóminus, Sanctus Israel, plastes eius: «Numquid ventúra interrogátis me super fílios meos, et super opus mánuum meárum mandátis mihi?

Ego feci terram et hóminem super eam creávi ego; manus meæ tetendérunt cælos, et omni milítiæ eórum mandávi.

Ego suscitávi eum in iustítia et omnes vias eius dírigam; ipse ædificábit civitátem meam et captivitátem meam dimíttet, non in prétio neque in munéribus», dicit Dóminus exercítuum.

Responsorium   Cf. Is 45, 8; cf. 16, 1
R/.
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum: * Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
V/. Emítte Agnum, Dómine, dominatórem terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. * Aperiátur.

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Leónis Magni papæ (Ep. 31, 2-3: PL 54, 791-793)

Sacramentum reconciliationis nostræ

Nihil prodest Dóminum nostrum, beátæ Maríæ Vírginis fílium, verum perfectúmque hóminem dícere, si non illíus géneris homo créditur, cuius in Evangélio prædicátur.

Dicit enim Matthæus: Liber generatiónis Iesu Christi fílii David, fílii Abraham; et ita humánæ oríginis órdinem séquitur, ut generatiónum líneas usque ad Ioseph, cui mater Dómini erat desponsáta, dedúcat.

Lucas vero, retrórsum successiónum gradus rélegens, ad ipsum humáni géneris príncipem redit, ut Adam primum et Adam novíssimum eiúsdem osténdat esse natúræ.

Potúerat quippe omnipoténtia Fílii Dei sic ad docéndos iustificandósque hómines apparére, quómodo et patriárchis et prophétis in spécie carnis appáruit, cum aut luctámen íniit, aut sermónem conséruit, cumve offícia hospitalitátis non ábnuit, vel étiam appósitum cibum sumpsit.

Sed illæ imágines huius hóminis erant índices, cuius veritátem ex præcedéntium patrum stirpe suméndam significatiónes mýsticæ nuntiábant.

Et ídeo sacraméntum reconciliatiónis nostræ, ante témpora ætérna dispósitum, nullæ implébant figúræ, quia nondum supervénerat Spíritus Sanctus in Vírginem, nec virtus Altíssimi obumbráverat ei; ut intra intemeráta víscera, ædificánte sibi Sapiéntia domum, Verbum caro fíeret; et, forma Dei ac forma servi in unam conveniénte persónam, Creátor témporum nascerétur in témpore; et, per quem facta sunt ómnia, ipse inter ómnia gignerétur.

Nisi enim novus homo, factus in similitúdinem carnis peccáti, nostram suscíperet vetustátem, et, consubstantiális Patri, consubstantiális esse dignarétur et matri, naturámque sibi nostram solus a peccáto liber uníret, sub iugo diáboli generáliter tenerétur humána captívitas; nec uti possémus triumphántis victória, si extra nostram esset consérta natúram.

De hac autem participatióne mirábili sacraméntum nobis regeneratiónis illúxit, ut per ipsum Spíritum, per quem Christum et concéptus est et natus, étiam nos spiritáli rursus orígine nascerémur.

Propter quod ab Evangelísta de credéntibus dícitur: Qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt.

Responsorium   Cf. Is 11, 10; Lc 1, 32
R/.
Ecce radix Iesse descéndet in salútem populórum, ipsum gentes deprecabúntur: * Et erit nomen eius gloriósum.
V/. Dabit ei Dóminus Deus sedem David, patris eius, et regnábit in domo Iacob in ætérnum. * Et erit.

Oratio

Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus Magnis prophétæ

Psalmodia: II - III - IV - V - VI - S

Lectio brevis   Is 11, 1-3a

Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini.

Responsorium breve
R/.
Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.
V/. Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.

Ad Benedictus, ant. Scitóte quia prope est regnum Dei; amen dico vobis quia non tardábit.

Preces

Deum Patrem, qui antíqua dispositióne pópulum suum salváre státuit, orémus dicéntes: Custódi plebem tuam, Dómine.

Deus, qui pópulo tuo germen iustítiæ promisísti,
custódi sanctitátem Ecclésiæ tuæ.

Inclína cor hóminum, Deus, in verbum tuum,
et confírma fidéles tuos sine queréla in sanctitáte.

Consérva nos in dilectióne Spíritus tui,
ut Fílii tui, qui ventúrus est, misericórdiam suscipiámus.

Confírma nos, Deus clementíssime, usque in finem,
in diem advéntus Dómini nostri Iesu Christi.

Pater noster.

Oratio

Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Certum tenéntes

Ant. Prophétæ prædicavérunt nasci Salvatórem de Vírgine María.

Psalmodia: II - III - IV - V - VI - S

Lectio brevis   Is 4, 2

In die illa erit germen Dómini in splendórem et glóriam et fructus terræ sublímis et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israel.

V/. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.
R/. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Sextam

Hymnus Dicámus laudes

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

Psalmodia: II - III - IV - V - VI - S

Lectio brevis   Is 4, 3

Omnis qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Ierúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierúsalem.

V/. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
R/. Vísita nos in salutári tuo.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Nonam

Hymnus Ternis horárum

Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.

Psalmodia: II - III - IV - V - VI - S

Lectio brevis   Is 61, 11

Sicut terra profert germen suum et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.

V/. Veni, Dómine, et noli tardáre.
R/. Reláxa facínora plebi tuæ.

Oratio

Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Christum.

Ad Vesperas

Hymnus Verbum salútis

Psalmodia: II - III - IV - V - VI

Lectio brevis   1 Th 5, 23-24

Ipse Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.

Responsorium breve
R/.
Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam. Osténde.
V/. Et salutáre tuum da nobis. * Misericórdiam tuam. Glória Patri. Osténde.

Ad Magnificat, ant. O Sapiéntia, quæ ex ore Altíssimi prodísti, attíngens a fine usque ad finem, fórtiter suavitérque dispónens ómnia: veni ad docéndum nos viam prudéntiæ.

Preces

Christum, gáudium et exsultatiónem ómnium eum exspectántium, lætántes invocémus: Veni, Dómine, et noli tardáre.

Læti exspectámus advéntum tuum,
veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es ante sæcula,
veni ad salvándum nos in hoc sæculo.

Tu, qui creásti mundum et omnes qui hábitant in eo,
veni ad rediméndum opus mánuum tuárum.

Qui nostram non horruísti mortálem natúram,
veni ad eripiéndum nos a mortis império.

Qui venísti, ut vitam haberémus superabundántem,
veni nobísque dona tuam vitam ætérnam.

Qui omnes hómines in regnum tuum adunáre voluísti,
veni ad congregándum eos, qui visiónem vultus tui exspéctant.

Pater noster.

Oratio

Deus, humánæ cónditor et redémptor natúræ, qui Verbum tuum in útero perpétuæ virginitátis carnem assúmere voluísti, réspice propítius ad preces nostras, ut Unigénitus tuus, nostra humanitáte suscépta, nos divíno suo consórtio sociáre dignétur. Per Dóminum.