zTe Deum

Hymnus   TE DEUM

Te Deum laudámus:* te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem,* omnis terra venerátur.

Tibi omnes ángeli,*

tibi cæli et univérsæ potestátes:

tibi chérubim et séraphim*

incessábili voce proclámant:

Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*

Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra* maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus* Apostolórum chorus,

te prophetárum* laudábilis númerus,

te mártyrum candidátus* laudat exércitus.

Te per orbem terrárum*

sancta confitétur Ecclésia,

Patrem* imménsæ maiestátis;

venerándum tuum verum* et únicum Fílium;

Sanctum quoque* Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ,* Christe.

Tu Patris* sempitérnus es Fílius.

Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem,*

non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo,*

aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes,* in glória Patris.

Iudex créderis* esse ventúrus.

Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni,*

quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum sanctis tuis* in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,*

et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos,* et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies* benedícimus te;

et laudámus nomen tuum in sæculum,*

et in sæculum sæculi.

Dignáre, Dómine, die isto*

sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine,* miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*

quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi:*

non confúndar in ætérnum.

 

¶ Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.




    

  • Diversa

    Conclusio Orationum
    Conclusio Horarum
    Te Deum
    PROPRIUM DE TEMPORE
    PROPRIUM DE SANCTIS
    Almudi.org
  • Series

    Series I (Ad Tertiam)
    Series II (Ad Sextam)
    Series III (Ad Nonam)
  • Communia

    Officium D.N.I.C. Summi et Æterni Sacerdotis
    Com. Dedicationis Ecclesiæ
    Com. Beatæ Mariæ Virginis
    Com. Apostolorum
    Com. Martyrum pro Pluribus Martyribus
    Com. Martyrum pro Uno Martyre
    Com. Pastorum
    Com. Doctorum Ecclesiæ
    Com. Virginum
    Com. Sanctorum Virorum
    Com. Sanctarum Mulierum
    Pro Religiosis
    Pro Iis Qui Opera Misericordiæ Exercuerunt
    Pro Educatoribus
  • Preces Vesp

    Dominica
    Feria II
    Feria III
    feria IV
    Feria V
    Feria VI
    Sabbato