zCuar-Pascua Psalterium-x-4

FERIA IV
HEBDOMADÆ IV

 

Ad Invitatorium

V/. Dómine, lábia.

Psalmus invitatorius, cum antiphona Officio conveniente.

 

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat (T.P. allelúia).

Hymnus Officio conveniens.

Psalmodia

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius (T.P. allelúia).

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino,*

et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino,*

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,*

qui sanat omnes infirmitátes tuas;

qui rédimit de intéritu vitam tuam,*

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

qui replet in bonis ætátem tuam:*

renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.

Fáciens iustítias Dóminus*

et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi,*

fíliis Israel adinventiónes suas.

Ant. Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius (T.P. allelúia).

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se (T.P. allelúia).

II

Miserátor et miséricors Dóminus,*

longánimis et multæ misericórdiæ.

Non in perpétuum conténdet,*

neque in ætérnum irascétur.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis,*

neque secúndum iniquitátes nostras
retríbuit nobis.

Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra,*

præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

quantum distat ortus ab occidénte,*

longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Quómodo miserétur pater filiórum,*

misértus est Dóminus timéntibus se.

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum,*

recordátus est quóniam pulvis sumus.

Homo sicut fenum dies eius,*

tamquam flos agri sic efflorébit.

Spirat ventus in illum, et non subsístet,*

et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Ant. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se (T.P. allelúia).

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius (T.P. allelúia).

III

Misericórdia autem Dómini ab ætérno†

et usque in ætérnum super timéntes eum;*

et iustítia illíus in fílios filiórum,

in eos, qui servant testaméntum eius*

et mémores sunt mandatórum ipsíus
ad faciéndum ea.

Dóminus in cælo parávit sedem suam,*

et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius,†

poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus*

in audiéndo vocem sermónum eius.

Benedícite Dómino, omnes virtútes eius,*

minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

Benedícite Dómino, ómnia ópera eius,†

in omni loco dominatiónis eius.*

Bénedic, ánima mea, Dómino.

Ant. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius (T.P. allelúia).

Versus, lectiones et oratio, ut in Proprio de Tempore.

 

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in auditórium. Glória Patri. Sicut erat (T.P. allelúia).

Hymnus Officio conveniens.

Psalmodia

Antiphona 1

Tempore Quadragesimæ: Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.
Tempore Paschali:
Exaltáre super omnes cælos, Deus, allelúia.

Psalmus 107 (108)
    
Laus Domini et imploratio auxilii

Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur (Arnobius).

Parátum cor meum, Deus,†

parátum cor meum,*

cantábo et psallam. Euge, glória mea!

Exsúrge, psaltérium et cíthara,*

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine,*

et psallam tibi in natiónibus,

quia magna est usque ad cælos misericórdia tua*

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus,*

et super omnem terram glória tua.

Ut liberéntur dilécti tui,*

salvum fac déxtera tua et exáudi me.

Deus locútus est in sancto suo:†

«Exsultábo et dívidam Síchimam*

et convállem Succoth dimétiar;

meus est Gálaad et meus est Manásses†

et Ephraim fortitúdo cápitis mei,*

Iuda sceptrum meum.

Moab lebes lavácri mei;†

super Idumæam exténdam
calceaméntum meum,*

super Philistæam vociferábor».

Quis dedúcet me in civitátem munítam?*

Quis dedúcet me usque in Idumæam?

Nonne, Deus, qui reppulísti nos?*

Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?

Da nobis auxílium de tribulatióne,*

quia vana salus hóminis.

In Deo faciémus virtútem,*

et ipse conculcábit inimícos nostros.

Tempore Quadragesimæ: Ant. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.
Tempore Paschali: Ant. Exaltáre super omnes cælos, Deus, allelúia.

Antiphona 2

Tempore Quadragesimæ: Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
Tempore Paschali: Dóminus germinávit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus, allelúia.

Canticum  Is 61, 10 — 62, 5
    
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem

Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi ... paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

Gaudens gaudébo in Dómino,*

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis*

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna*

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum†

et sicut hortus semen suum gérminat,*

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam
et laudem coram univérsis géntibus.

Propter Sion non tacébo*

et propter Ierúsalem non quiéscam,

donec egrediátur ut splendor iustítia eius,*

et salus eius ut lampas accendátur.

Et vidébunt gentes iustítiam tuam*

et cuncti reges glóriam tuam;

et vocáberis nómine novo,*

quod os Dómini nominábit.

Et eris coróna glóriæ in manu Dómini*

et diadéma regni in manu Dei tui.

Non vocáberis ultra Derelícta,*

et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;

sed vocáberis Beneplácitum meum in ea,*

et terra tua Nupta,

quia complácuit Dómino in te,*

et terra tua erit nupta.

Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem,*

ita ducent te fílii tui;

ut gaudet sponsus super sponsam,*

ita gaudébit super te Deus tuus.

Tempore Quadragesimæ: Ant. Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
Tempore Paschali: Ant. Dóminus germinávit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus, allelúia.

Antiphona 3

Tempore Quadragesimæ: Laudábo Deum meum in vita mea.
Tempore Paschali: Regnábit Dóminus in sæcula, Deus tuus, Sion, Allelúia.

Psalmus 145 (146)
    
Sperantium in Dominum beatitudo

Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius).

Lauda, ánima mea, Dóminum;†

laudábo Dóminum in vita mea,*

psallam Deo meo, quámdiu fúero.

Nolíte confídere in princípibus,*

in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam;*

in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor,*

cuius spes in Dómino Deo suo,

qui fecit cælum et terram,*

mare et ómnia, quæ in eis sunt;

qui custódit veritátem in sæculum,†

facit iudícium oppréssis,*

dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos,*

Dóminus illúminat cæcos,

Dóminus érigit depréssos,*

Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas,†

pupíllum et víduam susténtat*

et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in sæcula,*

Deus tuus, Sion,
in generatiónem et generatiónem.

Tempore Quadragesimæ: Ant. Laudábo Deum meum in vita mea.
Tempore Paschali: Ant. Regnábit Dóminus in sæcula, Deus tuus, Sion, Allelúia.

Lectio brevis, responsorium, antiphona ad Benedictus, preces et oratio, ut in Proprio de Tempore.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium. Glória Patri. Sicut erat (T.P. allelúia).

Hymnus singulis temporibus proprius.

Psalmodia

Tempore Quadragesimæ: Antiphona, ut in Proprio de Tempore.
Tempore Paschali: Ant.
Allelúia, allelúia, allelúia.

Psalmus 118 (119), 145-152
    
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine;*

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac,*

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi,*

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias,*

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine,*

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia,*

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine,*

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis,*

quia in ætérnum fundásti ea.

Psalmus 93 (94)
Dominus iustorum ultor

Vindex est Dominus de his omnibus: ... non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione (Cf. 1 Th 4, 6-7).

I

Deus ultiónum, Dómine,*

Deus ultiónum, effúlge.

Exaltáre, qui iúdicas terram,*

redde retributiónem supérbis.

Usquequo peccatóres, Dómine,*

úsquequo peccatóres exsultábunt?

Effabúntur et loquéntur protérva,*

gloriabúntur omnes,
qui operántur iniquitátem.

Pópulum tuum, Dómine, humíliant*

et hereditátem tuam vexant.

Víduam et ádvenam interfíciunt*

et pupíllos occídunt.

Et dixérunt: «Non vidébit Dóminus,*

nec intélleget Deus Iacob».

Intellégite, insipiéntes in pópulo,*

et, stulti, quando sapiétis?

Qui plantávit aurem, non áudiet,*

aut qui finxit óculum, non respíciet?

Qui córripit gentes, non árguet,*

qui docet hóminem sciéntiam?

Dóminus scit cogitatiónes hóminum*

quóniam vanæ sunt.

II

Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine,*

et de lege tua docúeris eum,

ut mítiges ei a diébus malis,*

donec fodiátur peccatóri fóvea.

Quia non repéllet Dóminus plebem suam*

et hereditátem suam non derelínquet.

Quia ad iustítiam revertétur iudícium,*

et sequéntur illam omnes, qui recto sunt corde.

Quis consúrget mihi advérsus malignántes,*

aut quis stabit mecum
advérsus operántes iniquitátem?

Nisi quia Dóminus adiúvit me,*

paulo minus habitásset in loco siléntii ánima mea.

Si dicébam: «Motus est pes meus»,*

misericórdia tua, Dómine, sustentábat me.

In multitúdine sollicitúdinum meárum
in corde meo,*

consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.

Numquid sociábitur tibi sedes iniquitátis,*

quæ fingit moléstiam contra præcéptum?

Irruunt in ánimam iusti*

et sánguinem innocéntem condémnant.

Et factus est mihi Dóminus in præsídium*

et Deus meus in rupem refúgii mei;

et reddet illis iniquitátem ipsórum,†

et in malítia eórum dispérdet eos,*

dispérdet illos Dóminus Deus noster.

Tempore Paschali: Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

Lectio brevis, versus et oratio, quæ iuxta diversitatem Officii requiruntur.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.

 

Ad Vesperas

V/. Deus, in auditórium. Glória Patri. Sicut erat (T.P. allelúia).

Hymnus Officio conveniens.

Psalmodia

Antiphona 1

Tempore Quadragesimæ: Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
Tempore Paschali: Nox sicut dies illuminábitur, allelúia.

Psalmus 138 (139), 1-18. 23-24
    
Dominus intuens omnia

Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Rom 11, 34).

I

Dómine, scrutátus es et cognovísti me,*

tu cognovísti sessiónem meam
et resurrectiónem meam.

Intellexísti cogitatiónes meas de longe,*

sémitam meam et accúbitum meum investigásti.

Et omnes vias meas perspexísti,†

quia nondum est sermo in lingua mea,*

et ecce, Dómine, tu novísti ómnia.

A tergo et a fronte coartásti me*

et posuísti super me manum tuam.

Mirábilis nimis facta est sciéntia tua super me,*

sublímis, et non attíngam eam.

Quo ibo a spíritu tuo*

et quo a fácie tua fúgiam?

Si ascéndero in cælum, tu illic es;*

si descéndero in inférnum, ades.

Si súmpsero pennas auróræ*

et habitávero in extrémis maris,

étiam illuc manus tua dedúcet me,*

et tenébit me déxtera tua.

Si díxero: «Fórsitan ténebræ cómpriment me,*

et non illuminátio erit circa me»,

étiam ténebræ non obscurabúntur a te,†

et nox sicut dies illuminábitur*

— sicut ténebræ eius ita et lumen eius —.

Tempore Quadragesimæ: Ant. Mirábilis facta est sciéntia tua super me, Dómine.
Tempore Paschali: Ant. Nox sicut dies illuminábitur, allelúia.

Antiphona 2

Tempore Quadragesimæ: Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
Tempore Paschali: Ego cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúia.

II
    

Quia tu formásti renes meos,*

contexuísti me in útero matris meæ.

Confitébor tibi, quia mirabíliter plasmátus sum;†

mirabília ópera tua,*

et ánima mea cognóscit nimis.

Non sunt abscóndita ossa mea a te,†

cum factus sum in occúlto,*

contéxtus in inferióribus terræ.

Imperféctum adhuc me vidérunt óculi tui,†

et in libro tuo scripti erant omnes dies:*

ficti erant, et nondum erat unus ex eis.

Mihi autem nimis pretiósæ cogitatiónes tuæ, Deus;*

nimis gravis summa eárum.

Si dinumerábo eas,
super arénam multiplicabúntur;*

si ad finem pervénerim, adhuc sum tecum.

Scrutáre me, Deus, et scito cor meum;*

proba me et cognósce sémitas meas

et vide, si via vanitátis in me est,*

et deduc me in via ætérna.

Tempore Quadragesimæ: Ant. Ego Dóminus scrutans cor et probans renes, qui do unicuíque secúndum viam suam.
Tempore Paschali: Ant. Ego cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúia.

Antiphona 3

Tempore Quadragesimæ: In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
Tempore Paschali: Opéruit cælos glória eius, et laudis eius plena est terra, allelúia.

Canticum  Cf. Col 1, 12-20
    
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mortuis

Grátias agámus Deo Patri,*

qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem,*

remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis,*

primogénitus omnis creatúræ,

quia in ipso cóndita sunt univérsa†

in cælis et in terra,*

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes*

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,†

et ipse est ante ómnia,*

et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ;†

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*

et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius,*

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Tempore Quadragesimæ: Ant. In ipso cóndita sunt univérsa, et ómnia in ipso constant.
Tempore Paschali: Ant. Opéruit cælos glória eius, et laudis eius plena est terra, allelúia.

Lectio brevis, responsorium, antiphona ad Magnificat, preces et oratio, ut in Proprio de Tempore.

Conclusio Horæ, ut in Ordinario.