Orationes defunctorum

Oratio (Vel, Vel, Pro pluribus, Pro fratribus, propinquis et benefactoribus, vel alia ex Missali Romano).
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum extóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in huius fámuli tui N. præstolánda resurrectióne, spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum.

Vel:

Deus, glória fidélium et vita iustórum, cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus, propitiáre fámulo tuo N., ut, qui resurrectiónis nostræ mystérium agnóvit, ætérnæ beatitúdinis gáudia percípere mereátur. Per Dóminum.

Vel:

Inclína, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam súpplices deprecámur, ut fámulum tuum N., quem in hoc sæculo tuo pópulo misericórditer aggregásti, in pacis ac lucis regióne constítuas, et sanctórum tuórum concédas esse consórtem. Per Dóminum.

Pro pluribus:

Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte, ad cæléstia transíre fecísti, concéde fámulis tuis (N. et N.), ut, huius vitæ mortalitáte destrúcta, te conditórem et redemptórem possint perpétuo contemplári. Per Dóminum.

Pro fratribus, propinquis et benefactoribus:

Deus, véniæ largítor et humánæ salútis amátor, quæsumus cleméntiam tuam, ut nostræ congregatiónis fratres, propínquos et benefactóres, qui ex hoc sæculo transiérunt beáta María semper Vírgine intercedénte cum ómnibus sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consórtium perveníre concédas. Per Dóminum.