Untitled

ORDINARIUM LITURGIÆ HORARUM

Ad Invitatorium

Invitatorium locum suum habet initio totius cursus orationis cotidianæ, scilicet præponitur aut Officio lectionis, aut Laudibus matutinis, prout ab alterutra actione liturgica dies incipit.

V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Postea dicitur psalmus 94 (95) cum sua antiphona, more responsoriali. Antiphona statim proponitur ac repetitur, iterumque resumitur post unamquamque stropham.

In recitatione a solo antiphona dici potest tantum initio psalmi, nec necesse est eam repetere post unamquamque stropham.

TPA: Antiphona ad Invitatorium in Officio dominicalli et feriali per annum, invenitur in Psalterio.

QP: Antiphona ad Invitatorium in Triduo paschali, sollemnitatibus et festis, invenitur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, antiphona, nisi adsit propria, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

TQ: In Officio dominicali et feriali tempore Quadragesimæ, a feria IV Cinerum usque ad sabbatum hebdomadæ V inclusive:

Christum Dóminum pro nobis tentátum et passum, veníte, adorémus.

TQ: Vel: Utinam hódie vocem Dómini audiátis: Nolíte obduráre corda vestra.

Quando adhibetur et repetitur hæc antiphona, quarta stropha psalmi 94 (95) incipit a verbis: Sicut in Meríba.

In Hebdomada sancta, a dominica de Passione Domini usque ad feriam V inclusive:

Christum Dóminum pro nobis tentátum et passum, veníte, adorémus.

TP: In Officio dominicali et feriali tempore paschali, a feria II infra octavam Paschæ usque ad Ascensionem Domini exclusive:

Surréxit Dóminus vere, allelúia.

TP: Diebus inter Ascensionem Domini et dominicam Pentecostes:

Christum Dóminum, qui Sanctum nobis promísit Spíritum, veníte, adorémus, allelúia.

Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei

Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).

(Proponitur et repetitur antiphona)

  Veníte, exsultémus Dómino;
     iubilémus Deo salutári nostro.
  Præoccupémus fáciem eius in confessióne
     et in psalmis iubilémus ei.

(Repetitur antiphona)

  Quóniam Deus magnus Dóminus
     et rex magnus super omnes deos.
  Quia in manu eius sunt profúnda terræ,
     et altitúdines móntium ipsíus sunt.
  Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,
     et siccam manus eius formavérunt.

(Repetitur antiphona)

  Veníte, adorémus et procidámus
     et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
  quia ipse est Deus noster,
     et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

(Repetitur antiphona)

  Utinam hódie vocem eius audiátis:
     «Nolíte obduráre corda vestra,
  sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,
     ubi tentavérunt me patres vestri:
     probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

(Repetitur antiphona)

  Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus,
     et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.
  Et ipsi non cognovérunt vias meas;
     ídeo iurávi in ira mea:
      Non introíbunt in réquiem meam».

(Repetitur antiphona)

  Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
  Sicut erat in princípio, et nunc et semper,
     et in sæcula sæculórum. Amen.

(Repetitur antiphona)

Psalmo 94 (95) substitui potest psalmus 99 (100), vel 66 (67), vel 23 (24), qui, si occurrit in Officio, eius loco dicitur psalmus 94 (95).

Psalmus cum sua antiphona, pro opportunitate, omitti potest quando Invitatorium Laudibus matutinis præponendum est.

Ad Officium lectionis

V/. Deus, in adiutórium meum inténde.

R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen (allelúia).

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

Hymnus

Deinde statim dicitur hymnus congruus.

In Officio tam dominicali quam feriali, hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.

In solemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

Psalmodia

Expleto hymno, sequitur psalmodia constans tribus psalmis vel psalmorum incisis, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.

Triduo paschali, diebus infra octavam Paschæ, necnon sollemnitatibus et festis, psalmi cum suis antiphonis sunt proprii.

In dominicis vero et in feriis, psalmi cum suis antiphonis sumuntur e Psalterio currente. Dominicæ Paschæ proprias antiphonas habent ibidem positas.

In memoriis Sanctorum, item e Psalterio currente sumuntur psalmi cum suis antiphonis, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.

Versus

Ante lectiones dicitur versus, qui orationem convertat a psalmodia ad auditionem verbi Dei. Hic versus indicatur ante priorem lectionem.

Lectiones

Duplex habetur lectio. Prior est lectio biblica cum suo responsorio, prouti Officium occurrens requirit, et sumitur e Proprio de Tempore, exceptis sollemnitatibus et festis, in quibus sumitur e Proprio vel e Communi.

Altera lectio est hagiographica in celebrationibus Sanctorum, sive sint sollemnitates, sive festa, sive memoriæ. In ceteris Officiis, altera lectio est ex operibus Patrum vel Scriptorum ecclesiasticorum, et sumitur sive e libro Liturgiæ Horarum, eodem loco quo lectio biblica, sive e Lectionario ad libitum. Lectionem sequitur responsorium congruens.

Hymnus Te Deum

Diebus infra octavam Paschæ, dominicis Paschæ, in sollemnitatibus et festis, post alteram lectionem et suum responsorium, dicitur sequens hymnus:
         

  Te Deum laudámus:* te Dóminum confitémur.
  Te ætérnum Patrem,* omnis terra venerátur.
  Tibi omnes ángeli,*
     tibi cæli et univérsæ potestátes:
  tibi chérubim et séraphim*
     incessábili voce proclámant:
  Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
     Dóminus Deus Sábaoth.
  Pleni sunt cæli et terra* maiestátis glóriæ tuæ.

  Te gloriósus* Apostolórum chorus,
  te prophetárum* laudábilis númerus,
  te mártyrum candidátus* laudat exércitus.
  Te per orbem terrárum*
     sancta confitétur Ecclésia,
  Patrem* imménsæ maiestátis;
  venerándum tuum verum* et únicum Fílium;
  Sanctum quoque* Paráclitum Spíritum.

  Tu rex glóriæ,* Christe.
  Tu Patris* sempitérnus es Fílius.
  Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem,*
     non horruísti Vírginis úterum.
  Tu, devícto mortis acúleo,*
     aperuísti credéntibus regna cælórum.
  Tu ad déxteram Dei sedes,* in glória Patris.
  Iudex créderis* esse ventúrus.
  Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni,*
     quos pretióso sánguine redemísti.
  Ætérna fac cum sanctis tuis* in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine,*
     et bénedic hereditáti tuæ.
  Et rege eos,* et extólle illos usque in ætérnum.
  Per síngulos dies* benedícimus te;
  et laudámus nomen tuum in sæculum,*
     et in sæculum sæculi.
  Dignáre, Dómine, die isto*
     sine peccáto nos custodíre.
  Miserére nostri, Dómine,* miserére nostri.
  Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*
     quemádmodum sperávimus in te.
  In te, Dómine, sperávi:*
     non confúndar in ætérnum.

 

¶ Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

Oratio conclusiva

Post hymnum Te Deum vel, si hic non habetur, post alterum responsorium, dicitur oratio conclusiva, quæ sumitur aut e Proprio de Tempore aut e Proprio vel e Communi de Sanctis, iuxta diversitatem Officii.

Orationi præmittitur invitatio Orémus et adicitur conclusio conveniens, id est:

Si oratio dirigitur ad Patrem:

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Si dirigitur ad Filium:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Et respondetur:

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

R/. Deo grátias.

(#) In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Ad Laudes matutinas

V/. Deus, in adiutórium meum inténde.

R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (allelúia).

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

Hymnus

Deinde dicitur hymnus congruus.

In Officio tam dominicali quam feriali, necnon diebus infra octavam Paschæ, hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.

Triduo paschali, sollemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut de Communi aut de feria.

Psalmodia

Expleto hymno, sequitur psalmodia, quæ constat uno psalmo matutino, deinde cantico ex Vetere Testamento et altero psalmo laudativo, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.

In Officio dominicali et feriali, dicuntur psalmi et canticum e Psalterio currente cum suis antiphonis. Dominicæ vero temporis Quadragesimæ et Paschæ, necnon feriæ Hebdomadæ sanctæ et temporis paschalis habent antiphonas proprias.

Diebus infra octavam Paschæ, sollemnitatibus et festis, psalmi et canticum sumuntur de dominica I Psalterii, antiphonæ vero e Proprio vel e Communi.

In memoriis Sanctorum, psalmi, canticum et antiphonæ sunt de feria currente, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.

Absoluta psalmodia, fit lectio, sive brevis sive longior.

Lectio brevis

In Officio dominicali et feriali tempore Quadragesimæ et Paschæ, lectio brevis ponitur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus et festis, lectio brevis habetur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, lectio brevis, nisi adsit propria, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

Lectio longior

Ad libitum vero, et præcipue in celebratione cum populo, lectio longior eligi potest ad normam n. 46 Institutionis.

In celebratione cum populo, pro opportunitate, addi potest brevis homilia ad prædictam lectionem illustrandam.

Responsio ad verbum Dei

Post lectionem vel homiliam, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest.

Præterea præbetur cantus responsorialis seu responsorium breve, quod eodem loco invenitur quo lectio brevis.

Alii tamen cantus eiusdem indolis possunt in eius locum suffici, dummodo sint a Conferentia Episcoporum ad hoc approbati.

Canticum evangelicum     Lc 1, 68-79

Deinde dicitur cum antiphona conveniente sequens canticum evangelicum.

Antiphona ad Benedictus sumitur e Proprio. In celebratione autem Sanctorum, si non adest propria, sumitur e Communi; in memoriis vero, etiam ad libitum, de feria currente.


                        

De Messia eiusque præcursore

  Benedíctus Dóminus Deus Israel,*
     quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
  et eréxit cornu salútis nobis*
     in domo David púeri sui,
  sicut locútus est per os sanctórum,*
     qui a sæculo sunt, prophetárum eius,
  salútem ex inimícis nostris*
     et de manu ómnium, qui odérunt nos;
  ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris*
     et memorári testaménti sui sancti,
  iusiurándum, quod iurávit
      ad Abraham patrem nostrum,*
     datúrum se nobis,
  ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti,*
     serviámus illi
  in sanctitáte et iustítia coram ipso*
     ómnibus diébus nostris.

  Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis:*
     præíbis enim ante fáciem Dómini
      paráre vias eius,
  ad dandam sciéntiam salútis plebi eius*
     in remissiónem peccatórum eórum,
  per víscera misericórdiæ Dei nostri,*
     in quibus visitábit nos óriens ex alto,
  illumináre his, qui in ténebris
      et in umbra mortis sedent*
     ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.

Hic versus Glória Patri dicitur in fine omnium canticorum, nisi aliter notetur. Et repetitur de more antiphona.

Preces ad diem opusque Domino consecrandum

Absoluto cantico, fiunt preces.

In Officio dominicali et feriali, preces inveniuntur in Proprio de Tempore.

Triduo paschali, diebus infra octavam Paschæ, necnon in sollemnitatibus et festis, preces habentur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, preces sumuntur, ad libitum, aut e Communi aut e feria, nisi propriæ adsint.

Post prædictas preces Oratio dominica ab omnibus dicitur, præmissa pro opportunitate brevi monitione:
                   

Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Post Pater noster dicitur immediate, et sine Orémus oratio conclusiva, quæ invenitur in Proprio et clauditur modo supra descripto, 664.

Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.

R/. Amen.

Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.

Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace.

R/. Deo grátias.

A dominica Resurrectionis usque ad dominicam II Paschæ inclusive:

Ite in pace, allelúia, allelúia.

R/. Deo grátias, allelúia, allelúia.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam.

R/. Amen.

Ad Tertiam, Sextam et Nonam seu ad Horam mediam

V/. Deus, in adiutórium meum inténde.

R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia).

Deinde dicitur hymnus congruus, ut indicatur initio uniuscuiusque temporis.

Nihil fit in his Horis de memoriis Sanctorum.

Psalmodia

Post hymnum fit psalmodia cum congruis antiphonis.

Duplex psalmodia proponitur in Psalterio: altera currens, altera complementaris.

Psalmodia currens constat e tribus psalmis vel psalmorum incisis e cursu Psalterii.

Psalmodia complementaris constat e psalmis invariabilibus, selectis ex iis, qui graduales nuncupantur, 959. Qui unam tantum Horam dicit, psalmodiam currentem sumit, etiam in festis.

Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris complementarem.

In sollemnitatibus dicuntur psalmi e psalmodia complementari in tribus Horis. Si tamen die dominica occurrant, sumuntur psalmi de dominica hebdomadæ I, 687.

Triduo vero paschali, diebus infra octavam Paschæ, necnon in quibusdam sollemnitatibus Domini psalmi speciales proponuntur.

Item in sollemnitatibus antiphonæ sunt propriæ.

Extra sollemnitates, antiphonæ sumuntur de tempore occurrente.

Lectio brevis

Post psalmodiam fit lectio brevis.

In Officio dominicali et feriali tempore Quadragesimæ et Paschæ, lectio brevis notatur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus vero et festis, lectio brevis invenitur in Proprio vel in Communi.

Post lectionem brevem, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest. Præterea præbetur brevissimum responsorium seu versus, qui eodem loco indicatur quo lectio brevis.

Oratio conclusiva

Postea dicitur oratio propria diei, cui præmittitur invitatio Orémus et additur conclusio conveniens, id est:

Si oratio dirigitur ad Patrem:

Per Christum Dóminum nostrum.

Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:

Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.

Si dirigitur ad Filium:

Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.

Et respondetur:

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

R/. Deo grátias.

Ad Vesperas

V/. Deus, in adiutórium meum inténde.

R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat.( Allelúia).

Hymnus

Deinde dicitur hymnus congruus.

In Officio dominicali et feriali, necnon diebus infra octavam Paschæ hymnus indicatur initio uniuscuiusque temporis.

Triduo paschali, sollemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, hymnus nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

Psalmodia

Expleto hymno, sequitur psalmodia, quæ constat duobus psalmis vel psalmorum incisis, et cantico ex Novo Testamento, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.

In Officio dominicali et feriali, dicuntur psalmi et canticum e Psalterio currente, cum suis antiphonis. Dominicæ vero temporis Quadragesimæ et Paschæ, necnon feriæ Hebdomadæ sanctæ et temporis paschalis habent antiphonas proprias.

Triduo paschali, diebus infra octavam Paschæ, in sollemnitatibus et festis, psalmi, canticum et antiphonæ sumuntur e Proprio vel e Communi.

In memoriis Sanctorum, psalmi, canticum et antiphonæ sunt de feria currente, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.

Absoluta psalmodia, fit lectio, sive brevis sive longior.

Lectio brevis

In Officio dominicali et feriali tempore Quadragesimæ et Paschæ, lectio brevis invenitur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus et festis, lectio brevis habetur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, lectio brevis, nisi adsit propria, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

Lectio longior

Ad libitum vero, et præcipue in celebratione cum populo, lectio longior eligi potest, ad normam n. 46 Institutionis .

In celebratione cum populo, pro opportunitate, addi potest brevis homilia ad prædictam lectionem illustrandam.

Responsio ad verbum Dei

Post lectionem vel homiliam, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest.

Præterea præbetur cantus responsorialis seu responsorium breve, quod eodem loco invenitur quo lectio brevis .

Alii tamen cantus eiusdem indolis possunt in eius locum suffici, dummodo sint a Conferentia Episcoporum ad hoc approbati.

Canticum evangelicum     Lc 1, 46-55

Deinde dicitur cum antiphona conveniente sequens canticum evangelicum.

Antiphona ad Magnificat sumitur e Proprio. In celebratione autem Sanctorum, si non adest propria, sumitur e Communi; in memoriis vero, etiam ad libitum, e feria currente.
                             

Exsultatio animæ in Domino

  Magníficat*
     ánima mea Dóminum,
  et exsultávit spíritus meus*
     in Deo salvatóre meo,
  quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.*
     Ecce enim ex hoc beátam me dicent
       omnes generatiónes,
  quia fecit mihi magna, qui potens est,*
     et sanctum nomen eius,
  et misericórdia eius in progénies et progénies*
     timéntibus eum.

  Fecit poténtiam in bráchio suo,*
     dispérsit supérbos mente cordis sui;
  depósuit poténtes de sede*
     et exaltávit húmiles;
  esuriéntes implévit bonis*
     et dívites dimísit inánes.

  Suscépit Israel púerum suum,*
     recordátus misericórdiæ,
  sicut locútus est ad patres nostros,*
     Abraham et sémini eius in sæcula.

Glória Patri. Sicut erat.

Et repetitur de more antiphona.

Preces seu intercessiones

Absoluto cantico, fiunt preces seu intercessiones.

In Officio dominicali et feriali, preces inveniuntur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus et festis, preces habentur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, preces sumuntur, ad libitum, aut e Communi aut e feria, nisi propriæ adsint.

Post prædictas preces, Oratio dominica ab omnibus dicitur, præmissa pro opportunitate brevi monitione.
                   

Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Post Pater noster dicitur immediate, et sine Orémus, oratio conclusiva, quæ invenitur in Proprio et clauditur modo supra descripto, 664-665. Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.

R/. Et cum spíritu tuo.

Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.

R/. Amen.

Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.

Et si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace.

R/. Deo grátias.

A dominica Resurrectionis usque ad dominicam II Paschæ inclusive necnon ad II Vesperas dominicæ Pentecostes:

Ite in pace, allelúia, allelúia.

R/. Deo grátias, allelúia, allelúia.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. R/. Amen.

Ad Completorium

V/. Deus, in adiutórium meum inténde.

R/. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat.(T. P. allelúia).

Postea laudabiliter fit conscientiæ discussio, quæ in celebratione communi inseri potest in actum pænitentialem, iuxta formulas in Missa adhibitas.

Hymnus

Deinde, tempore Quadragesimæ, per hebdomadas I, III et V dicitur hymnus sequens:

Eodem tempore, per ceteras hebdomadas:

Tempore vero paschali:

Psalmodia

Post I Vesperas dominicarum et sollemnitatum dicuntur psalmi 4 et 133 (134), 945; post II Vesperas, necnon in Triduo paschali, psalmus 90 (91), 947. Alterutrum Completorium de dominica dicitur etiam infra octavam Paschæ.

Ceteris diebus, psalmi cum suis antiphonis, inveniuntur in Psalterio. Licet tamen resumere alterutrum Completorium de dominica.

Lectio brevis

Post psalmodiam fit lectio brevis, quæ sumitur eodem loco quo psalmi in Psalterio. Deinde sequitur responsorium breve.

Responsorium breve

Tempore Quadragesimæ:

R/. In manus tuas, Dómine, * Comméndo spíritum meum. In manus.

V/. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Comméndo spíritum meum. Gloria Patri. In manus.

Triduo paschali et per octavam Paschæ, loco responsorii dicitur antiphona Christus factus est, vel Hæc dies , ut in Proprio de Tempore notatur.

Tempore paschali:

R/. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum. * Allelúia, allelúia. In manus.

V/. Redemísti nos, Dómine Deus veritátis. * Allelúia, allelúia. Gloria Patri. In manus.

Canticum evangelicum Canticum evangelicum   Lc 2, 29-32

Postea ad canticum dicitur: Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes, ut vigilémus cum Christo et requiescámus in pace (T. P. allelúia).

Christus lumen gentium et gloria Israel
    

  Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,*
     secúndum verbum tuum in pace,
  quia vidérunt óculi mei*
     salutáre tuum,
  quod parásti*
     ante fáciem ómnium populórum,
  lumen ad revelatiónem géntium*
     et glóriam plebis tuæ Israel.

Glória Patri. Sicut erat.

Et repetitur de more antiphona.

Oratio conclusiva

Postea dicitur oratio ut in Psalterio, cui præmittitur invitatio Orémus. Et respondetur Amen.

Deinde dicitur, etiam a solo, benedictio:

Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens.

R/. Amen.

Antiphonæ finales ad B. Mariam Virginem

Deinde dicitur una ex sequentibus antiphonis.

Tempore Quadragesimæ:


              
Alma Redemptóris Mater,
quæ pérvia cæli porta manes,
et stella maris,
succúrre cadénti,
súrgere qui curat, pópulo;

tu quæ genuísti, natúra miránte,
tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius,
Gabriélis ab ore
sumens illud Ave,
peccatórum miserére.

Vel alia:


         
Ave, Regína cælórum,
ave, Dómina angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gaude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.

Vel alia:


                   
Salve, Regína, mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules, filii Evæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.

Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

Vel alia:


    
Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus:
sed a perículis cunctis líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta.

Tempore paschali:


         
Regína cæli, lætare, allelúia,
quia quem meruísti portáre, allelúia,
resurréxit sicut dixit, allelúia;
ora pro nobis Deum, allelúia.

Vel etiam aliæ antiphonæ a Conferentia Episcoporum ad hoc approbatæ.