zcps-prior07

De libro Sapiéntiæ 7, 7-16. 22-30

Felicitas iustorum apud Deum

Optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ. Præpósui illam regnis et sédibus et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus; nec comparávi illi lápidem pretiósum, quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus.

Super salútem et spéciem diléxi illam et propósui pro luce habére illam, quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, innumerábiles divítiæ in mánibus illíus, et lætátus sum in ómnibus, quóniam sapiéntia antecédit ista, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est; quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo.

Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti. Mihi autem det Deus dícere secúndum senténtiam et sentíre digna horum, quæ mihi data sunt, quóniam ipse sapiéntiæ dux est et sapiéntium emendátor; in manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia et óperum sciéntia.

Est enim in illa spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, incoinquinátus, lúcidus, ínnocens, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens et pénetrans omnes spíritus, intellegíbiles, mundos, subtilíssimos.

Omni enim motu mobílior est sapiéntia; pertránsit autem et pénetrat ómnia propter mundítiam. Hálitus est enim virtútis Dei et emanátio claritátis Omnipoténtis sincéra; ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est enim lucis ætérnæ et spéculum sine mácula Dei poténtiæ et imágo bonitátis illíus.

Et, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit. Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat.

Est enim hæc speciósior sole et super omnem dispositiónem stellárum; luci comparáta invenítur splendídior: illi enim succédit nox, sapiéntiam autem non vincit malítia.

Responsorium   Sap 7, 7-8; Iac 1, 5
R/.
Optávi, et datus est mihi sensus; * Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.
V/. Si quis vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter et non impróperat, et dábitur ei. * Invocávi.


Lectio altera

Ex Spéculo Guillélmi abbátis monastérii Sancti Theodoríci (PL 180, 384)

In Spiritu Sancto intellectus fidei quærendus

Tu, o fidélis ánima, cum in fide tua natúræ trepidánti ingerúntur occultióra mystéria, aude et dic, non stúdio occurréndi, sed amóre sequéndi: Quómodo fiunt ista?

Quæstio tua, orátio tua sit, amor sit, píetas sit, et húmile desidérium; non in sublímibus scrutans Dei maiestátem, sed in salutáribus Dei salutárium nostrórum quærens salútem. Et respondébit tibi magni consílii Angelus: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, ille súggeret vobis ómnia, et docébit vos omnem veritátem. Nemo enim scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis qui in ipso est; ita et quæ sunt Dei nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei.

Festína ergo párticeps esse Spíritus Sancti. Adest, cum invocátur; nec, nisi iam adsit, invocátur. Cumque invocátus venit, in abundántia venit benedictiónis Dei. Flúminis ímpetus est, lætíficans civitátem Dei.

Et cum vénerit, si te invénerit húmilem et quiétum, et treméntem sermónes Dei, requiéscet super te; et revelábit tibi quod aufert Deus Pater a sapiéntibus et prudéntibus huius sæculi; et illucéscere tibi incípient ea quæ pótuit Sapiéntia discípulis in terra dícere; sed illi non póterant portáre, donec veníret Spíritus veritátis; qui docéret eos omnem veritátem.

In qua percipiénda vel discénda, frustra hoc exspectátur ab ore cuiúsvis hóminis, quod pércipi non pótuit, vel disci, ex lingua ipsíus veritátis. Sicut enim ipsa Véritas dicit: Spíritus est Deus.

Et sicut necésse est eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte adoráre; sic scire eum vel cognóscere desiderántibus, nónnisi in Spíritu Sancto intelléctum fídei et puræ ac nudæ illíus veritátis sensum éxpedit quærere.

In ténebris enim et ignorántia vitæ huius, paupéribus spíritu ipse est lumen illúminans; ipse trahens cáritas; ipse affíciens suávitas; ipse hóminis ad Deum accéssus; ipse amor amántis; ipse devótio; ipse píetas.

Ipse ex fide in fidem revélat fidélibus Dei iustítiam; cum pro grátia dat grátiam, pro fide audítus fidem illuminátam.

Responsorium   Mt 13, 52; cf. Prov 14, 33
R/.
Omnis scriba doctus in regno cælórum, * Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
V/. In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. * Símilis.


Vel alia:

Ex Constitutióne dogmática Dei Verbum Concílii Vaticáni secúndi de divína revelatióne (Nn. 7-8)

De divinæ revelationis transmissione

Christus Dóminus, in quo summi Dei tota revelátio consummátur, mandátum dedit Apóstolis, ut Evangélium quod promíssum ante per prophétas ipse adimplévit et próprio ore promulgávit, tamquam fontem omnis et salutáris veritátis et morum disciplínæ ómnibus prædicárent, eis dona divína communicántes.

Quod quidem fidéliter factum est, tum ab Apóstolis, qui in prædicatióne oráli, exémplis et institutiónibus ea tradidérunt quæ sive ex ore, conversatióne et opéribus Christi accéperant, sive a Spíritu Sancto suggerénte didícerant, tum ab illis Apóstolis virísque apostólicis, qui, sub inspiratióne eiúsdem Spíritus Sancti, núntium salútis scriptis mandavérunt.

Ut autem Evangélium íntegrum et vivum iúgiter in Ecclésia servarétur, Apóstoli successóres reliquérunt epíscopos, ipsis suum ipsórum locum magistérii tradéntes. Quod vero ab Apóstolis tráditum est, ea ómnia compléctitur quæ ad pópuli Dei vitam sancte ducéndam fidémque augéndam cónferunt, sicque Ecclésia, in sua doctrína, vita et cultu, perpétuat cunctísque generatiónibus transmíttit omne quod ipsa est, omne quod credit.

Hæc quæ est ab Apóstolis tradítio sub assisténtia Spíritus Sancti in Ecclésia próficit: crescit enim tam rerum quam verbórum traditórum percéptio, tum ex contemplatióne et stúdio credéntium, qui ea cónferunt in corde suo, tum ex íntima spiritálium rerum quam experiúntur intellegéntia, tum ex præcónio eórum qui cum episcopátus successióne charísma veritátis certum accepérunt. Ecclésia scílicet, volvéntibus sæculis, ad plenitúdinem divínæ veritátis iúgiter tendit, donec in ipsa consumméntur verba Dei.

Sanctórum patrum dicta huius traditiónis vivíficam testificántur præséntiam, cuius divítiæ in praxim vitámque credéntis et orántis Ecclésiæ transfundúntur.

Per eándem traditiónem ínteger sacrórum librórum canon Ecclésiæ innotéscit, ipsæque sacræ Lítteræ in ea penítius intellegúntur et indesinénter actuósæ reddúntur; sicque Deus, qui olim locútus est, sine intermissióne cum dilécti Fílii sui sponsa collóquitur, et Spíritus Sanctus, per quem viva vox Evangélii in Ecclésia, et per ipsam in mundo résonat, credéntes in omnem veritátem indúcit, verbúmque Christi in eis abundánter inhabitáre facit.

Responsorium   1 Petr 1, 25; Lc 1, 2
R/.
Verbum Dómini manet in ætérnum: * Hoc est autem verbum quod evangelizátum est in vos.
V/. Sicut tradidérunt nobis qui ab inítio ipsi vidérunt, et minístri fuérunt verbi. * Hoc est.