zcps-prior09

De libro Sapiéntiæ 5, 1-15

Iusti, veri filii Dei

Stabit iustus in magna constántia advérsus eos, qui angustiavérunt illum, et qui sprevérunt labóres eius. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pæniténtiam agéntes et præ angústia spíritus geméntes: «Hic erat, quem habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam eius æstimabámus insániam et finem illíus sine honóre.

Quómodo computátus est inter fílios Dei, et inter sanctos sors illíus est? Ergo errávimus a via veritátis, et iustítiæ lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis; implicáti sumus tríbulis iniquitátis et perditiónis et ambulávimus per desérta inaccéssa, viam autem Dómini ignorávimus.

Quid nobis prófuit supérbia? Aut divítiæ cum iactántia quid contulérunt nobis? Transiérunt ómnia illa tamquam umbra et tamquam núntius percúrrens et tamquam navis, quæ pertránsit fluctuántem aquam, cuius, cum præteríerit, non est vestígium inveníre, neque sémitam carínæ illíus in flúctibus; aut tamquam avis, quæ tránsvolat in áere, nullum invenítur arguméntum itíneris, sed alárum sónitu ventus levis verberátus et scissus per vim stridóris commótis alis permeátur, et post hoc nullum signum invenítur itíneris; aut tamquam sagíttæ emíssæ in locum destinátum: divísus aer contínuo in se resólvitur, ut ignorétur tránsitus illíus.

Sic et nos, nati, contínuo desívimus esse et virtútis quidem nullum signum valúimus osténdere; in malignitáte autem nostra consúmpti sumus ».

Quóniam spes ímpii tamquam lanúgo est, quæ a vento tóllitur, et tamquam spuma grácilis, quæ a procélla dispérgitur, et tamquam fumus, qui a vento diffúsus est, et tamquam memória hóspitis uníus diéi prætériit. Iusti autem in perpétuum vivunt, et in Dómino est merces eórum, et cogitátio illórum apud Altíssimum.

Responsorium   1 Io 3, 7. 8. 10
R/.
Nemo vos sedúcat; qui facit iustítiam iustus est; * Qui facit peccátum ex diábolo est; quóniam a princípio diábolus peccat.
V/. In hoc manifésti sunt fílii Dei et fílii diáboli. * Qui facit.


Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses 1, 29 — 2, 16

Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu

Fratres: Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.

Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes, impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.

Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua confiteátur: «Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.

Itaque, caríssimi mei, sicut semper obœdístis, non ut in præséntia mei tantum sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini; Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo Verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi.

Responsorium   Phil 2, 12-13; Io 15, 5
R/.
Cum metu et tremóre vestram salútem operámini: * Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito.
V/. Dicit Dóminus: Sine me nihil potéstis fácere. * Deus.


Pro sancto qui in matrimonio vixit:

De Epístola prima beáti Petri apóstoli 3, 7-17

Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris

Viri, cohabitáte secúndum sciéntiam quasi infirmióri vaso mulíebri impertiéntes honórem, tamquam et coherédibus grátiæ vitæ, uti ne impediántur oratiónes vestræ.

In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

«Qui enim vult vitam dilígere et vidére dies bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum; declínet autem a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et persequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum; vultus autem Dómini super faciéntes mala».

Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

Responsorium   1 Petr 1, 13. 15; Lev 11, 44
R/.
Succíncti lumbos mentis vestræ, secúndum eum, qui vocávit vos, Sanctum: * Et ipsi sancti in omni conversatióne sitis.
V/. Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego Sanctus sum. * Et ipsi.


Alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:

De libro Proverbiórum 31, 10-31

Mulier timens Deum

Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius. Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum.

Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananæo. Fortitúdo et decor induméntum eius et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.

Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt, tu supergréssa es univérsas». Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.

Responsorium   Cf. Prov 31, 17. 18; cf. Ps 45 (46), 6
R/.
Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V/. Adiuvábit eam Deus vultu suo, Deus in médio eius, non commovébitur. * Ideóque.


Vel alia, pro eadem sancta:

De Epístola prima beáti Petri apóstoli 3, 1-6. 8-17

Christum sanctificate in cordibus vestris

Mulíeres súbditæ sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant, considerántes castam in timóre conversatiónem vestram; quarum sit non extrínsecus capillatúræ aut circumdatiónis auri aut induménti vestimentórum cultus, sed qui abscónditus cordis est homo in incorruptibilitáte mitis et quiéti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se subiéctæ própriis viris, sicut Sara obœdiébat Abrahæ dóminum eum vocans; cuius estis fíliæ benefaciéntes et non timéntes ullam perturbatiónem.

In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

«Qui enim vult vitam dilígere et vidére dies bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum; declínet autem a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et persequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum; vultus autem Dómini super faciéntes mala».

Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

Responsorium   Phil 2, 2. 3. 4; 1 Th 5, 14-15
R/.
Caritátem habéte, in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes: * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum.
V/. Suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes; semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. * Non quæ.


Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum (Homilia 20, 4: PG 60, 162-164)

Non potest latere lux christiani

Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.

Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.

Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse: nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.

Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.

Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus, vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem, et si qua sit utílitas, et parva est.

Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur. Tales sunt, qui Christum non nútriunt.

Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe; sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.

Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?

Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.

Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.

Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus, illa omníno erunt, et quasi res quæpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.

Responsorium   Eph 5, 8-9; Mt 5, 14. 16
R/.
Vos estis lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte. * Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.
V/. Vos estis lux mundi. Lúceat lux vestra coram homínibus. * Fructus.


Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 96, 1. 4. 9: PL 38, 584. 586. 588)

De vocatione universali ad sanctitatem

Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.

Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.

Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœperit me móribus et præcéptis meis sequi, multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi. Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.

Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.

Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.

Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.

Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se, id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat, títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.

Responsorium
R/.
Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum: * Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V/. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo et pérmanens in innocéntia sua. * Ipse intercédat.