zcps-prior10

Lectio prior

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 1-24

Unicuique gratia ad aedificandum corpus Christi datur

Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: «Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus».

Illud autem «ascéndit» quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.

Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, ut iam non simus párvuli fluctuántes et circumácti omni vento doctrínæ in fallácia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris; veritátem autem faciéntes in caritáte crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis secúndum operatiónem in mensúra uniuscuiúsque partis augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.

Hoc ígitur dico et testíficor in Dómino, ut iam non ambulétis sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei, propter ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, qui, indoléntes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ in operatiónem immundítiæ omnis in avarítia.

Vos autem non ita didicístis Christum, si tamen illum audístis et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Iesu, depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris, renovári autem spíritu mentis vestræ et indúere novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.

Responsorium (Vel, pro moniali) Mt 19, 29. 27
R/.
Omnis qui relíquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, * Céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit.
V/. Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? * Céntuplum.

Vel, pro moniali: Lc 10, 42. 39
R/.
Unum est necessárium: * Optimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.
V/. Sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. * Optimam.


Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Lib. 2, hom. 36, 11-13: PL 76, 1272-1274)

In mundo, sed non de mundo

Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.

Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.

Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis, non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.

Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis, ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit, et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos rei in hoc mundo delectátio ímplicet.

Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hæreat.

Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   1 Cor 7, 29. 30. 31; 2, 12
R/.
Tempus breviátum est; réliquum est ut et qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * Præterit enim figúra huius mundi.
V/. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * Præterit.