zCPS-CMU-oratio

Oratio

Omnípotens et miséricors Deus, qui mártyrem tuum N. passiónis suæ torménta superáre fecísti, concéde, ut, qui eius triúmphi diem celebrámus, insuperábiles tua protectióne ab hostis insídiis maneámus. Per Dóminum.
Vel:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beáto N. usque ad mortem pro iustítia certáre tribuísti, fac nos, eius intercessióne, pro amóre tuo ómnia advérsa toleráre et ad te, qui solus es vita, tota virtúte properáre. Per Dóminum.

Pro martyre virgine:

Deus, qui nos hódie beátæ N. ánnua commemoratióne lætíficas, concéde propítius, ut eius adiuvémur méritis, cuius castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis. Per Dóminum.

Pro sancta muliere:

Deus, cuius múnere virtus in infirmitáte perfícitur, da ómnibus beátæ N. glóriam recoléntibus, ut quæ abs te sumpsit robur ut vínceret, abs te quoque vincéndi nobis grátiam semper obtíneat. Per Dóminum.