zcps-prior11

Lectio prior

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 31 — 13, 13

De excellentia caritatis

Fratres: Æmulámini autem charísmata maióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro.

Si linguis hóminum loquar et angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut aes sonans aut cýmbalum tínniens.

Et si habúero prophetíam et nóverim mystéria ómnia et omnem sciéntiam, et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum.

Et si distribúero in cibos omnes facultátes meas et si tradídero corpus meum, ut glórier, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest.

Cáritas pátiens est, benígna est cáritas, non æmulátur, non agit supérbe, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit, quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitátem, congáudet autem veritáti; ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sustinet.

Cáritas numquam éxcidit. Sive prophetíæ, evacuabúntur; sive linguæ, cessábunt; sive sciéntia, destruétur. Ex parte enim cognóscimus et ex parte prophetámus; cum autem vénerit, quod perféctum est, evacuábitur, quod ex parte est. Cum essem párvulus, loquébar ut párvulus, sapiébam ut párvulus, cogitábam ut párvulus; quando factus sum vir, evacuávi, quæ erant párvuli. Vidémus enim nunc per spéculum in ænígmate, tunc autem fácie ad fáciem; nunc cognósco ex parte, tunc autem cognóscam, sicut et cógnitus sum.

Nunc autem manet fides, spes, cáritas, tria hæc; maior autem ex his est cáritas.

Responsorium   1 Io 4, 16. 7
R/.
Nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam Deus habet in nobis. * Qui manet in caritáte, in Deo manet et Deus in eo.
V/. Diligámus ínvicem, quia cáritas ex Deo est. * Qui manet.


Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam ad Romános (Homilia 15, 6: PG 60, 547-548)

Misericordiam Christus præcipit

Deus quidem Fílium suum trádidit; tu vero ne panem quidem das ei, qui pro te tráditus et occísus est.

Pater propter te illi non pepércit, cum vere Fílius ipsíus esset; tu vero illum fame tabescéntem contémnis, cum sumptum factúrus sis ab iis, quæ illíus sunt, idque propter te factúrus sis.

Quid hac iniquitáte detérius fúerit? Tráditus est propter te, occísus est propter te, círcumit esúriens propter te; ex iis quæ illíus sunt das, ut ipse utilitátem accípias: at ne ita quidem das.

Quibus lapídibus non stupidióres sunt, qui tot rebus se pertrahéntibus, in diabólica illa inhumanitáte manent? Neque enim satis ille hábuit crucem et mortem subíre; sed et pauper fíeri vóluit et peregrínus, erro et nudus, atque in cárcerem cónici infirmitatémque pati, ut vel sic te advocáret.

Si mihi non retríbuis, ut pro te passo, miserére mei tamen propter paupertátem. Si nolis propter paupertátem miseréri, propter morbum vel propter cárcerem flectáris: si ne hæc quidem ad humanitátem pértrahunt, ánnue ob petitiónis tenuitátem. Nihil a te sumptuósum peto, sed panem, tectum, verbórum consolatiónem.

Si póstea adhuc ferox máneas, saltem propter regnum cælórum mélior efficiáris, saltem ob præmia quæ promísi. Verum ne horum quidem ullam ratiónem habes?

Saltem propter natúram te frangas, nudum videns, et meménto nuditátis meæ in cruce, quam propter te passus sum. Si illíus nolis, at istíus qua pauper et nudus sum.

Vinctus tunc fui propter te, et nunc étiam propter te; ut sive illis, sive his motus vínculis, áliquid misericórdiæ mihi præstáre velis: ieiúnus fui propter te, rursus esúrio propter te: sitívi in cruce pendens, per páuperes nunc sítio; ut vel ex illis vel ex his te ad meípsum allíciam, et pro salúte tua benígnum te reddam.

Ideo te, mille devínctum benefíciis, vicem mihi repéndas rogo: non ut a debénte éxigo, sed ut largiéntem coróno, et pro módicis istis regnum do.

Non dico: «Solve paupertátem meam»; nec: «Largíre mihi divítias, quamvis propter te pauper sim», sed panem tantum peto, et vestem, et in fame módicam consolatiónem.

Si in cárcerem coniéctus sim, non cogo te, ut a vínculis me solvas et edúcas, sed unum quæro tantum: ut propter te vinctum vídeas; hæc mihi grátia satis erit, pro qua tibi cælum lárgior. Quamquam te ego gravíssimis exsólvi vínculis; at mihi satis erit, si velis me vinctum invísere.

Possum quidem citra hæc te coronáre, sed volo tibi débitor esse, ut cum coróna quædam tibi fidúcia accédat.

Responsorium   Mt 25, 35. 40; Prov 19, 17
R/.
Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V/. Fenerátur Dómino, qui miserétur páuperi. * Amen dico.