zcps-salmos26

Psalmodia

Ant. 1 Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Psalmus 18 (19) A
    

Cæli enárrant glóriam Dei,*

et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum,*

et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélæ neque sermónes,*

quorum non intellegántur voces:

in omnem terram exívit sonus eórum*

et in fines orbis terræ verba eórum.

Soli pósuit tabernáculum in eis,†

et ipse tamquam sponsus procédens
de thálamo suo,*

exsultávit ut gigas ad curréndam viam.

A fínibus cælórum egréssio eius†

et occúrsus eius usque ad fines eórum,*

nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Ant. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius.

Ant. 2 Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Psalmus 44 (45)
    

I

Eructávit cor meum verbum bonum,†

dico ego ópera mea regi.*

Lingua mea cálamus scribæ velóciter scribéntis.

Speciósus forma es præ fíliis hóminum,†

diffúsa est grátia in lábiis tuis,*

proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Accíngere gládio tuo super femur tuum,
potentíssime,*

magnificéntia tua et ornátu tuo.

Et ornátu tuo procéde, currum ascénde*

propter veritátem et mansuetúdinem et iustítiam.

Et dóceat te mirabília déxtera tua:†

sagíttæ tuæ acútæ
— pópuli sub te cadent — *

in corda inimicórum regis.

Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi;*

sceptrum æquitátis sceptrum regni tui.

Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem,†

proptérea unxit te Deus, Deus tuus,*

óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.

Myrrha et áloe et cásia ómnia vestiménta tua;*

e dómibus ebúrneis chordæ deléctant te.

Fíliæ regum in pretiósis tuis;*

ástitit regína a dextris tuis ornáta auro ex Ophir.

Ant. Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo.

Ant. 3 Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.

II
    

Audi, fília, et vide,†

et inclína aurem tuam*

et oblivíscere pópulum tuum
et domum patris tui;

et concupíscet rex spéciem tuam.*

Quóniam ipse est dóminus tuus, et adóra eum.

Fília Tyri cum munéribus;*

vultum tuum deprecabúntur dívites plebis.

Gloriósa nimis fília regis intrínsecus,*

textúris áureis circumamícta.

In véstibus variegátis adducétur regi;*

vírgines post eam, próximæ eius, afferúntur tibi.

Afferúntur in lætítia et exsultatióne,*

adducúntur in domum regis.

Pro pátribus tuis erunt tibi fílii;*

constítues eos príncipes super omnem terram.

Memor ero nóminis tui*

in omni generatióne et generatióne;

proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum*

et in sæculum sæculi.

Ant. Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne.