OCTOBER

Die 16 octobris

S. HEDVIGIS, RELIGIOSÆ

De Communi sanctarum mulierum: pro iis quæ opera misericordiæ exercuerunt vel pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coævo auctóre conscrípta (Acta Sanctorum Octobris 8 [1853], 201-202)

Semper tendebat in Deum

Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.

Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prævia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sæpius tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.

Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus, leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.

Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo, potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.

Responsorium   Cf. Prov 31, 17. 18
R/.
Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V/. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio sapiéntiæ Dei. * Ideóque.

Eodem die 16 octobris

S. MARGARITÆ MARIÆ ALACOQUE, VIRGINIS

De Communi virginum vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sanctæ Margarítæ Maríæ Alacoque vírginis (Vie et Œuvres 2, Paris 1915, 321. 336. 493. 554)

Scire debemus supereminentem scientiæ caritatem Christi

Mihi vidétur magnum illud desidérium Dómini nostri, ut eius sacrátum cor peculiári honóre afficiátur, eo téndere ut in ánimis nostris efféctus redemptiónis renovéntur. Sacrátum enim cor fons est inexháustus, nil áliud quærens nisi in corda humílium diffúndi, ut líbera et paráta sint ad própriam vitam iuxta eius beneplácitum impendéndam.

Ex eódem divíno corde autem tres rívuli sine intermissióne prófluunt: primus est misericórdiæ pro peccatóribus in quos contritiónis et pæniténtiæ spíritus manat. Secúndus autem caritátis est, in auxílium ómnium necessitátibus laborántium, et præsértim eórum qui ad perfectiónem aspírant, ut opes invéniant ad difficultátes superándas. Ex tértio vero rívulo amor et lux manant pro perféctis eius amícis, quos sibi coniúngere vult ad suam sciéntiam suáque præcépta eis participánda, ut et ipsi, álii álio modo, eius glóriæ promovéndæ omníno se devóveant.

Hoc divínum cor bonórum ómnium abýssus est, in quo páuperes omnes suas necessitátes demérgere necésse habent: abýssus est gáudii, in quo demergéndæ sunt omnes nostræ tristítiæ, abýssus est humilitátis contra nostram inéptiam, abýssus est misericórdiæ pro míseris, et amóris abýssus in quo submergénda est omnis nostra egéstas.

Opórtet ígitur cordi Dómini nostri Iesu Christi vos coniungátis, inítio quidem conversiónis ut vos bene disponátis, in fine vero ut satisfaciátis. Nihil profícitis in oratióne? Tunc satis sit vobis Deo offérre preces quas Servátor fudit pro nobis in altáris sacraménto, eiúsque fervórem offeréndo ad vestrum languórem reparándum et quotiescúmque áliquid ágitis sic precámini: «Mi Deus, hoc fácio vel hoc sustíneo in corde Fílii tui et iuxta sancta eius consília, quæ tibi óffero ad reparándum quidquid nóxii vel imperfécti est in meis opéribus». Et ita porro in ómnibus vitæ adiúnctis. Et quotiescúmque áliquid pœnále vel afflictívum aut iniuriósum vobis contígerit, tunc vobismetípsis sic dícite: «Accipe quod tibi sacrátum Iesu Christi cor mittit, ut sibi te coniúngat».

Super ómnia autem pacem cordis serváte, quæ omnes súperat thesáuros. Ad quam servándam nihil utílius quam própriæ voluntáti renuntiáre et voluntátem divíni cordis, in loco nostræ, pónere, ita ut ipsa pro nobis agat quidquid confert ad suam glóriam, et nos gaudéntes ipsi subdámus eíque omníno confidámus.

Responsorium   Mt 11, 25-26; Ps 72 (73), 26b
R/.
Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. * Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.
V/. Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. * Ita, Pater.

Die 17 octobris

S. IGNATII ANTIOCHENI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris vel pastorum: pro episcopis præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sancti Ignátii epíscopi et mártyris ad Romános (Cap. 4, 1-2; 6, 1 — 8, 3: Funk 1, 217-223)

Frumentum Dei sum: dentibus bestiarum molar

Ego ómnibus Ecclésiis scribo omnibúsque mando, quod lubens pro Deo móriar, síquidem vos me non impediátis. Obsecro vos, ne intempestívam mihi benevoléntiam exhibeátis. Sínite me ferárum cibum esse, per quas Deum cónsequi licet. Fruméntum sum Dei et per ferárum dentes molar, ut purus panis Christi invéniar. Christum pro me supplicáte, ut per hæc instruménta Deo hóstia invéniar.

Nihil mihi próderunt mundi voluptátes neque huius sæculi regna. Præstat mihi in Christo Iesu mori, quam fínibus terræ imperáre. Illum quæro, qui pro nobis mórtuus est; illum volo, qui propter nos resurréxit. Partus mihi instat. Ignóscite mihi, fratres. Ne me vívere impediátis, ne velítis me mori; me, Dei esse cupiéntem, mundo ne tradátis neque per matériam me seducátis; sínite me purum lumen percípere; ubi illuc advénero, homo ero. Concédite mihi imitatórem esse passiónis Dei mei. Si quis illum in seípso habet, intéllegat quid velim, et commisereátur mei, sciens quæ me coárctent.

Princeps huius sæculi rápere me vult meámque erga Deum voluntátem corrúmpere. Nemo ergo vestrum, qui adéstis, illum ádiuvet; mei pótius, id est Dei, efficiámini. Ne loquámini Iesum Christum, dum mundum concupíscitis. Invídia in vobis ne hábitet. Neque si ego præsens vos orárem, credátis mihi; his pótius, quæ vobis scribo, credátis. Vivens enim scribo vobis, mori desíderans. Amor meus crucifíxus est, nec est in me ignis matériæ amans; sed vivens et loquens aqua in me est, mihi intérius dicens: «Veni ad Patrem». Non deléctor aliménto corruptíbili neque voluptátibus huius mundi. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.

Nolo ámplius secúndum hómines vívere. Id autem fiet, si vos voluéritis. Velítis precor, ut et vos benevoléntiam inveniátis. Paucis lítteris peto a vobis: crédite mihi. Iesus Christus vobis hæc patefáciet, quod vera loquor; ipse os verax, in quo Pater vere locútus est. Pétite pro me, ut cónsequar. Non secúndum carnem, sed secúndum mentem Dei vobis scripsi. Si pátiar, bene mihi voluístis; si reíciar, odístis.

Responsorium
R/.
Nihil vos latet si perfécte habuéritis in Iesum Christum fidem et caritátem, quæ inítium vitæ et finis sunt. * Princípium quidem fides, finis vero cáritas.
V/. Mansuetúdinem ítaque assuméntes, regeneráte vosmetípsos in fide quæ est caro Dómini, et in caritáte quæ est sanguis Iesu Christi. * Princípium.

Ad Laudes matutinas

Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.

Ad Benedictus, ant. Illum quæro, qui pro nobis mórtuus est; illum volo, qui propter nos resurréxit.

Preces de Com. Mart. vel Past.

Ad Vesperas

Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.

Ad Magnificat, ant. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.

Preces de Com. Mart. vel Past.

Die 18 octobris

S. LUCÆ, EVANGELISTÆ

Festum

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Antiphonæ et psalmi de Communi Apostolorum: Psalmodia

V/. Audiéntes gentes gavísæ sunt.
R/. Et glorificábant verbum Dómini.

Lectio prior

De Actibus Apostolórum 9, 27-31; 11, 19-26

Ecclesia consolatione Sancti Spiritus repleta

In diébus illis: Bárnabas apprehénsum Saulum duxit ad apóstolos, et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Iesu. Et erat cum illis intrans et éxiens in Ierúsalem, fiduciáliter agens in nómine Dómini. Loquebátur quoque et disputábat cum Hellenístis; illi autem quærébant occídere eum. Quod cum cognovíssent, fratres deduxérunt eum Cæsaréam et dimisérunt Tarsum.

Ecclésia quidem per totam Iudæam et Galilæam et Samaríam habébat pacem, ædificabátur et ambulábat in timóre Dómini et consolatióne Sancti Spíritus crescébat.

Illi quidem, qui dispérsi fúerant a tribulatióne, quæ facta fúerat sub Stéphano, perambulavérunt usque Phœnícen et Cyprum et Antiochíam, némini loquéntes verbum nisi solis Iudæis. Erant autem quidam ex eis viri Cýprii et Cyrenæi, qui cum introíssent Antiochíam, loquebántur et ad Hellenístas evangelizántes Dóminum Iesum. Et erat manus Dómini cum eis; multúsque númerus credéntium convérsus est ad Dóminum.

Audítus est autem sermo in áuribus ecclésiæ, quæ erat in Ierúsalem, super istis, et misérunt Bárnabam usque Antiochíam; qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est et hortabátur omnes propósito cordis permanére in Dómino, quia erat vir bonus et plenus Spíritu Sancto et fide. Et appósita est turba multa Dómino. Proféctus est autem Tarsum, ut quæreret Saulum, quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Factum est autem eis ut annum totum conversaréntur in ecclésia et docérent turbam multam, et cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni.

Responsorium   Act 12, 24; 13, 48b. 52
R/.
Verbum Dei crescébat et multiplicabátur. * Et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.
V/. Discípuli quoque replebántur gáudio et Spíritu Sancto. * Et credidérunt.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 17, 1-3: PL 76, 1139)

Prædicatores suos Dominus sequitur

Dóminus et Salvátor noster, fratres caríssimi, aliquándo nos sermónibus, aliquándo vero opéribus ádmonet. Ipsa étenim facta eius præcépta sunt, quia dum áliquid tácitus facit, quid ágere debeámus innotéscit. Ecce enim binos in prædicatiónem discípulos mittit, quia duo sunt præcépta caritátis, Dei vidélicet amor et próximi.

Binos ad prædicándum discípulos Dóminus mittit, quátenus hoc nobis tácitus ínnuat, quia qui caritátem erga álterum non habet, prædicatiónis offícium suscípere nullátenus debet.

Bene autem dícitur quia misit eos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum quo erat ipse ventúrus. Prædicatóres enim suos Dóminus séquitur, quia prædicátio prævenit, et tunc ad mentis nostræ habitáculum Dóminus venit, quando verba exhortatiónis præcúrrunt, atque per hæc véritas in mente suscípitur. Hinc namque eísdem prædicatóribus Isaías dicit: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas Dei nostri. Hinc illis Psalmísta ait: Iter fácite ei qui ascéndit super occásum. Super occásum namque Dóminus ascéndit, quia unde in passióne occúbuit, inde maiórem suam glóriam resurgéndo manifestávit. Super occásum vidélicet ascéndit, quia mortem quam pértulit, resurgéndo calcávit. Ei ergo qui ascéndit super occásum iter fácimus, cum nos eius glóriam vestris méntibus prædicámus, ut eas et ipse post véniens, per amóris sui præséntiam illústret.

Missis autem prædicatóribus, quid dicat audiámus: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ad messem multam operárii pauci sunt, quod sine gravi mæróre loqui non póssumus, quia etsi sunt qui bona áudiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdótibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenítur operátor, quia offícium quidem sacerdotále suscépimus, sed opus offícii non implémus.

Sed pensáte, fratres caríssimi, pensáte quod dícitur: Rogáte Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Vos pro nobis pétite, ut digna vobis operári valeámus, ne ab exhortatióne lingua tórpeat, ne postquam prædicatiónis locum suscépimus, apud iustum iúdicem nostra nos tacitúrnitas addícat.

Responsorium   Cf. Lc 1, 3. 4; Act 1, 1
R/.
Assecútus ómnia a princípio diligénter, ex órdine Evangélium scripsit; * Ut cognoscámus eórum verbórum, de quibus erudíti sumus, veritátem.
V/. Sermónem fecit de ómnibus, quæ cœpit Iesus fácere et docére. * Ut cognoscámus.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Sapiéntiam antiquórum exquisiérunt sancti evangelístæ, et prophetárum dictis narratiónem suam confirmaverunt.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Collaudábunt multi sapiéntiam eórum, et usque in sæculum non delébitur.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   1 Cor 15, 1-2a. 3-4

Notum vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi, quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et quia sepúltus est et quia suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras.

Responsorium breve
R/.
Narravérunt laudes Dómini * Et virtútes eius. Narravérunt.
V/. Et mirabília eius, quæ fecit. * Et virtútes eius. Glória Patri. Narravérunt.

Ad Benedictus, ant. Evangélium Christi tradens, sanctus Lucas annuntiávit solem oriéntem ex alto.

Preces

Salvatórem nostrum, qui, mortem déstruens, illuminávit vitam per Evangélium, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes: Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios doctóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.

Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.

Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.

Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.

Pater noster.

Oratio

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   Rom 1, 16-17

Non erubésco evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudæo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.

V/. In omnem terram exívit sonus eórum.
R/. Et in fines orbis terræ verba eórum.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   1 Th 2, 2b-4

Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo.

V/. Custodiébant testimónia Dei.
R/. Et præcépta eius.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   2 Tim 1, 8b-9

Collábora evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu.

V/. Gaudéte et exsultáte.
R/. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Oratio

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Christum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei.

Psalmodia de Communi Apostolorum.

Ant. 2 Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar.

Ant. 3 Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi.

Lectio brevis   Col 1, 3-6a

Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. Beátus Evangelísta Lucas, scriba mansuetúdinis Christi, digne in Ecclésia clarificári méruit.

Preces

Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, e mórtuis eduxísti,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicétur.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Pater noster.

Oratio

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum.

Die 19 octobris

SS. IOANNIS DE BREBEUF ET ISAAC JOGUES, PRESBYTERORUM, ET SOCIORUM, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum vel pastorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Libéllis spiritálibus sancti Ioánnis de Brébeuf presbýteri et mártyris (The Jesuit Relations and Allied Documents, The Burrow Brothers Co, Cleveland 1898, 164. 166)

Ne moriar nisi pro te, Iesu, qui dignatus es mori pro me

Contínuum per bíduum sensi magnum martýrii desidérium et ómnia torménta cúpii toleráre quæ mártyres passi sunt.

Dómine meus et salvátor meus Iesu, quid possum retribúere tibi pro ómnibus benefíciis quibus me prævenísti? Cálicem dolórum tuórum e manu tua accípiam, et nomen tuum invocábo. Vóveo coram ætérno Patre tuo ac Spíritu Sancto, coram sanctíssima Matre tua eiúsque castíssimo sponso, coram ángelis, apóstolis et martýribus et beáto patre meo Ignátio atque beáto Francísco Xavier, profécto vóveo tibi, salvátor meus Iesu, numquam me grátiæ martýrii, quantum in me erit, defutúrum, si quando mihi, indigníssimo servo tuo, ex tua misericórdia infiníta fúeris illam oblatúrus.

Ita me obstríngo ut, per totum quod réliquum erit vitæ, velim non esse mihi lícitum aut líberum occasiónes declináre moriéndi et sánguinem pro te fundéndi, nisi putatúrus aliquándo sim tuæ glóriæ magis eo témpore congrúere ut áliter agam. Quin étiam ad hoc me devíncio, ut, cum mortis ictum acceptúrus sim, illum de mánibus tuis suscípiam summa ánimi voluptáte ac lætítia; et ídeo, mi amánde Iesu, eo quo veheménti gáudio affícior, iam nunc tibi sánguinem meum óffero et corpus et vitam, ne móriar nisi pro te, si hanc mihi déderis grátiam, quóniam tu dignátus es mori pro me. Fac ut sic ego vivam, ut donum hoc tu mihi largiáris tam felíciter moriéndi. Ita, Deus meus et salvátor meus, passiónum tuárum cálicem de manu tua accípiam et nomen tuum invocábo: Iesu, Iesu, Iesu!

Deus meus, quantum dóleo quod non cognósceris, quod bárbara régio ista nondum est tota ad te convérsa, quod peccátum nondum est inde exterminátum! Equidem, Deus meus, si in me prolabántur torménta ómnia quæ, suppliciórum quoque feritáte grávia, captívi sustinére in hac regióne débeant, illis me libentíssime óffero, ego solus illa pátiar.

Responsorium   Hebr 11, 33a. 34b. 39; Sap 3, 5b
R/.
Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes et fortes facti sunt in bello; * Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.
V/. Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. * Omnes.

Eodem die 19 octobris

S. PAULI A CRUCE, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Pauli a Cruce presbýteri (Epist. 1, 43; 2, 440. 825)

Prædicamus Christum crucifixum

Optimum et sanctíssimum est de Dómini passióne cogitáre et super eádem meditári, cum per hanc viam ad sacram cum Deo coniunctiónem perveniátur. In hac sanctíssima schola vera díscitur sapiéntia: ibi enim omnes sancti eam didicérunt. Cum vero crux dulcis nostri Iesu radíces profúndius in corde vestro immíserit, tunc canétis: «Pati et non mori», vel: «Aut pati aut mori», vel mélius: «Nec pati nec mori, sed tantum perfécta in Dei voluntátem convérsio».

Amor enim est úniens virtus et sua facit torménta dilécti Boni. Ignis iste usque ad medúllas pertíngens, amántem in amátum mutat, atque altióre modo amóre dolóri se admiscénte, et dolóre amóri, mixtúra quædam fit amóris et dolóris, ádeo iuncta ut non ámplius líceat amórem a dolóre discérnere nec dolórem ab amóre; quámobrem díligens ánima in suo dolóre gaudet, et in suo dolénte amóre exsúltat.

Constántes ígitur estóte in exercitatióne ómnium virtútum, præsértim in dulcem Iesum patiéntem imitándo, quia hoc est puræ dilectiónis culmen. Sic ágite, ut ómnibus notum sit vos non solum intérius, sed et extérius gérere imáginem Christi crucifíxi, omnis dulcédinis et mansuetúdinis exempláris. Qui enim intérius Fílio Dei vivi unítus est, eius imáginem extérius étiam gerit per contínuam heróicæ virtútis exercitatiónem, præcípue per patiéntiam virtúte præditam, quæ nec clam nec públice conquéritur. Igitur abscóndite vos in Iesu crucifíxo, nil áliud optántes nisi in eius voluntátem omnes in ómnibus convérti.

Crucifíxi ídeo veri amatóres effécti, festum crucis semper in templo interióre celebrábitis, tácite sustinéntes nullíque confísi creatúræ; et quóniam festa sunt in gáudio celebránda, ídeo festum crucis a crucifíxum diligéntibus, tácite sustinéndo erit celebránda, vultu hílari et seréno, ita ut occúltum máneat homínibus et soli summo Bono cógnitum. Quo in festo sollémnes fiunt semper épulæ, divína voluntáte pro cibo adhíbita, iuxta exémplum amóris nostri crucifíxi.

Responsorium   Gal 6, 14; Hab 3, 18
R/.
Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi; * Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
V/. Ego in Dómino gaudébo, et exsultábo in Deo salvatóre meo. * Per quem.

Die 22 octobris

B. IOANNIS PAULI II, PAPÆ

De Communi pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homília beáti Ioánnis Pauli Secúndi, papæ, in inítio pontificátus. (Die 22 octobris 1978: AAS 70 [1978], 945-947)

Nolite timere! Aperite ianuas Christo!

Petrus Romam venit! Quid enim eum hanc in Urbem, cor Impérii Románi, diréxit et condúxit, nisi inspiratióni a Dómino infúsæ oboediéntia? Fórsitan his Galilaéæ piscátor hucúsque veníre nollet. Fórsitan illic manére mallet, apud ripas lacus Genesáreth, sua cum navícula, suis cum rétibus. Sed, a Dómino ductus, eius óbsequens inspiratióni, huc venit!

Secúndum antíquam traditiónem, témpore persecutiónis sub Neróne, Petrus Romam relínquere vóluit. Sed Dóminus intervénit: ei óbviam éxiit. Petrus ad Eum se vertit, intérrogans: «Quo vadis, Dómine?». Et Dóminus ei statim respóndit: «Romam vénio iterum crucifígi». Petrus Romam revérsus est et hic usque ad suam mansit crucifixiónem.

Ætas nostra nos invítat, nos impéllit, nos óbligat, ut Dóminum inspiciáamus et nos in húmilem piámque immergámus meditatiónem mystérii suprémæ potestátis ipsíus Christi.

Ipse, Qui ex María Vírgine natus est, Fílius fabri lignárii — uti putabátur — Fílius Dei vivi, sicut Petrus conféssus est, venit, ut ex ómnibus nobis «regnum sacerdótum» institúeret.

Concílium Œcuménicum Vaticánum II nobis mystérium memorávit huius potestátis, in lucem próferens missiónem Christi — Sacerdótis, Prophétæ et Magístri, Regis — quæ in Ecclésia perséquitur. Omnes, totus Dei Pópulus istam tríplicem partícipat missiónem. Et fórsitan prætérito témpore in caput Papæ tiára imponebátur, hæc nempe triplex coróna, ut significáret, per eiúsmodi signum, quod totus ordo hierárchicus Ecclésiæ Christi, tota eius «sacra potéstas» in ea exercitáta, áliud non est nisi ministérium, ministérium quod velut unum tenet propósitum: ut univérsus Dei Pópulus hanc triplicem partícipet Christi missiónem atque semper sub Dómini potestáte máneat, quæ suam oríginem non e potestátibus huius mundi trahit, sed a Patre cælésti et e mystério Crucis Resurrectionísque.

Potéstas absolúta simúlque dulcis et suavis Dómini omni respóndet hóminis profunditáti, eiúsque altíssimis intelléctus, voluntátis cordísque adspiratiónibus. Ea non róboris sermóne lóquitur, sed in caritáte veritatéque exprímitur.

Novus Petri Succéssor in Romána Sede hódie férvidam, húmilem fiduciosámque élevat precem: «Christe! Fac, ut ego fíeri et esse possim servus únicæ tuæ potestátis! Servus dulcis tuæ potestátis! Servus tuæ potestátis quæ nescit occásum! Fac, ut ego servus esse possim! Immo, tuórum servus servórum».

Fratres et Soróres! Nolite timére Christum excípere eiúsque potestátem suscípere! Auxiliámini Summum Pontíficem et omnes qui Christo et, cum Christi potestáte, hómini totíque humáno géneri servíre cúpiunt!

Nolíte timére! Aperíte, immo, expándite iánuas Christo! Eius salvíficæ potestáti aperíte Státuum fines, systémata œconómica nec non política, vastas cultúræ, civílis cultus et progressiónis províncias. Nolíte timére! Christus scit «quid in hómine sit». Solus Ille novit!

Hódie sæpe homo nescit quid intus, in profunditáte ánimi sui suíque cordis áfferat. Sæpe sensus eius vitæ hac in terra est incértus. Dúbio obrúitur quod in desperatiónem mutátur. Sínite ígitur — rogo vos, humíliter ac fidénter vos implóro — sinite Christum cum hómine loqui. Solus Ille verba vitæ habet, sic! vitæ ætérnæ.

Responsorium
R/.
Nolíte timére: Redémptor hóminis crucis potestátem revelávit et pro nobis vitam dedit! * Aperíte, expándite iánuas Christo.
V/. Vocámur in Ecclésia, ut eius participémus potestátem. * Aperíte.

Die 23 octobris

S. IOANNIS DE CAPESTRANO, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Tractátu de Spéculo Clericórum sancti Ioánnis de Capestráno presbýteri (Pars I, Venetiæ 1580, 2)

Proborum clericorum vita illuminat et serenat

Qui ad mensam Dómini sunt vocáti, nitóre fúlgeant exemplári compéndio vitæ laudábilis et morális, omni depúlsa spurcítia seu immundítia vitiórum. Tamquam sal terræ pro seípsis et réliquis honorabíliter convivéntes et discretione fúlgida tamquam lux mundi céteros illustrántes, intéllegant ab excélso doctóre Christo Iesu, quod non solum Apóstolis et discípulis, verum étiam cunctis successóribus presbýteris et cléricis intonávit dicens: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.

Vere conculcátur ab homínibus, tamquam fimus vilíssimus, immúndus clerus et sórdidus, madefáctus spurcítia vitiórum et caténis críminum irretítus, ut nec sibi nec áliis iam quicquam valére putétur; quia ut dicit Gregórius: «Cuius vita despícitur, restat ut eius prædicátio contemnátur».

Qui autem bene præsunt presbýteri dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína. Dúplici síquidem honóre fungúntur digni presbýteri, reáli vidélicet et personáli, sive temporáli páriter et spiritáli, vel transitório dénique cum ætérno; nam etsi in terris hábitent natúræ necessitúdini subiugáti cum mortálibus creatúris, ánxie tamen sátagunt in cælis cum ángelis conversári, ut accépti sint regi, intellegéntes minístri. Quámobrem, sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic lúceat lux cleri coram homínibus, ut eórum bona ópera intuéntes, gloríficent Patrem qui in cælis est.

Vos estis lux mundi. Nam, sicut lux nedum seípsam irrádiet, sed cétera circumquáque diffúndens suos rádios conspécta perlústret, ita probórum et iustórum clericórum luminósa vita se contuéntes fulgóre sanctitátis illúminat et serénat. Ad curam ígitur pósitus aliórum, in seípso debet osténdere quáliter álios in domo Dómini opórteat conversári.

Responsorium   Sir 4, 28-29; 2 Tim 4, 2
R/.
Ne retíneas verbum in témpore suo, non abscóndas sapiéntiam tuam in decórem. * In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.
V/. Prædica verbum: insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra, in omni patiéntia et doctrína. * In verbo.

Die 24 octobris

S. ANTONII MARIÆ CLARET, EPISCOPI

De Communi pastorum: pro episcopis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Opéribus sancti Antónii Maríæ Claret epíscopi (L’Egoismo vinto, Romæ 1869, 60)

Caritas Christi urget nos

Igne Sancti Spíritus compúlsi, sancti Apóstoli orbem terræ percurrérunt. Eódem igne accénsi missionárii apostólici pervenérunt, pervéniunt, pervénient usque ad fines mundi, ab uno in álterum terræ vérticem, ut verbum Dei núntient, ita ut verba illa apóstoli Pauli ipsi sibi dícere mérito possint: Cáritas Christi urget nos.

Cáritas Christi stímulat, íncitat nos ut currámus et ut sancti zeli alis acti volémus. Verus amans Deum et próximum amat; verus zelátor idem est amans, sed superióre gradu, secúndum amóris gradus, ita ut quando flagrat amóre, tanto pótius impellátur zelo. Quod si quis zelum non habet, id testimónio est in eius corde amórem et caritátem exstínctam esse. Qui zelum habet, cupit atque ómnia summa facit et enítitur ut Deus semper magis cognoscátur, amétur eíque serviátur in hac et in áltera vita, cum hic sacer amor nullum hábeat finem. Quod étiam cum próximo facit; optat atque conténdit ut omnes in his terris conténti sint atque felíces et beáti in supérna pátria; ut omnes salvi fiant; ne quis in perpétuum péreat, neque Deum offéndat, neque ullo témporis puncto in peccáto permáneat: ut in sanctis Apóstolis et in ómnibus qui spíritu apostólico agúntur, conspícimus.

Mihimetípsi ego dico: Fílius immaculáti cordis Maríæ vir est, qui caritáte flagrat et, quacúmque transit, combúrit; qui efficáciter cupit omnibúsque ópibus curat omnes hómines igne divíni amóris accéndere. Nulla re deterrétur; gaudet privatiónibus; aggréditur labóres; ampléctitur ærúmnas; in calúmniis oblectátur, lætátur in torméntis. Nihil áliud cógitat, nisi quo modo Iesum Christum sequátur atque imitétur deprecándo, laborándo, sustinéndo, Dei glóriam et salútem animárum semper ac solúmmodo curándo.

Responsorium   1 Th 2, 8; Gal 4, 19
R/.
Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V/. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam.

Die 28 octobris

SS. SIMONIS ET IUDÆ, APOSTOLORUM

Festum

De Communi Apostolorum præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi Ap. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Evangélium Ioánnis (Lib. 12, 1: PG 74, 707-710)

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos

Ordinávit quidem Dóminus noster Iesus Christus orbis duces atque doctóres, ac divinórum suórum mysteriórum dispensatóres, quos étiam luminárium instar lucére iam et illustráre iubet non solam dumtáxat Iudæórum regiónem, sed omnem pótius quæcúmque sub sole est, et univérsos per orbem hómines ac terræ íncolas. Verax ígitur est ille qui ait: Néminem sibi súmere honórem, sed qui vocátus sit a Deo. Vocávit enim ad claríssimum apostolátum Dóminus noster Iesus Christus præ áliis ómnibus suos discípulos.

Colúmnæ et firmaméntum veritátis exstitérunt beáti discípuli, quos útique se misísse ait sicut a Patre missus est, simul quidem apostolátus dignitátem osténdens, eísque tráditæ potestátis glóriam incomparábilem, simúlque, ut vidétur, apostólici institúti viam subíndicans.

Nam si suos ipse discípulos ita míttere debére putábat, sicut eum misit Pater, quómodo necésse non erat ut qui eorúndem imitatóres futúri erant, vidérent ad quid Pater míserit Fílium? Quare, missiónis suæ modum multifáriam nobis expónens, modo quidem aiébat: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres in pœniténtiam. Et rursus: Descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem eius qui misit me. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.

Paucis ítaque verbis apostolátus institúta compléxus, sic eos a se missos ait, sicut ipse a Patre, ut hinc sibi incúmbere scirent vocáre peccatóres in pæniténtiam, et sanáre cum córpore tum spíritu male habéntes, et in rerum dispensatiónibus suam certe voluntátem non quærere, sed eius a quo missi sunt, et quoad eius est doctrína sua mundum serváre. Quibus ómnibus rebus clarére quantópere sancti Apóstoli studúerint, scire diffícile non erit, si vel Apostolórum Actus et sancti Pauli scripta légeris.

Responsorium   Io 15, 16. 8
R/.
Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, * Et fructus vester máneat.
V/. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum multum afferátis. * Et fructus.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Deus, qui nos per beátos Apóstolos ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti, intercedéntibus sanctis Simóne et Iuda, concéde propítius, ut semper augeátur Ecclésia increméntis in te credéntium populórum. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Ap. Ad Laudes matutinas

Ad Horam mediam

Antiphonæ et psalmi de feria currente. Lectio brevis de Communi Apostolorum. Oratio, ut supra.