OCTOBER 4-15

Die 4 octobris

S. FRANCISCI ASSISIENSIS

Memoria

De Communi sanctorum virorum: pro religiosis, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Lítteris a sancto Francísco Assisiénsi ómnibus fidélibus scriptis (Opuscula, edit. Quaracchi 1949, 87-94)

Debemus esse simplices, humiles et puri

Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriósum nuntiávit altíssimus Pater de cælo ventúrum per sanctum Gabriélem archángelum suum sanctæ et gloriósæ Vírgini Maríæ, ex cuius útero veram recépit carnem humanitátis et fragilitátis nostræ. Qui, cum dives esset super ómnia, vóluit tamen ipse cum beatíssima matre sua elígere paupertátem. Et prope passiónem suam celebrávit Pascha cum discípulis suis. Deínde orávit ad Patrem dicens: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.

Posuit tamen voluntátem suam in voluntáte Patris. Cuius Patris talis fuit volúntas, ut Fílius eius benedíctus et gloriósus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per próprium sánguinem suum sacrifícium et hóstiam in ara crucis offérret, non pro se, per quem facta sunt ómnia, sed pro peccátis nostris, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. Et vult ut omnes salvémur per ipsum et recipiámus ipsum puro corde et casto córpore.

O quam beáti et benedícti sunt illi qui Dóminum díligunt, et fáciunt sicut dicit ipse Dóminus in Evangélio: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et próximum tuum sicut te ipsum! Diligámus ígitur Deum et adorémus eum puro corde et pura mente, quia ipse super ómnia quærens hoc dicit: Veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Omnes enim, qui adórant eum, in spíritu veritátis opórtet eum adoráre. Et dirigámus ei laudes et oratiónes die ac nocte dicéndo: Pater noster, qui es in cælis; quia opórtet nos semper oráre et non defícere.

Faciámus ínsuper fructus dignos pæniténtiæ. Et diligámus próximos sicut nosmetípsos. Habeámus caritátem et humilitátem et faciámus eleemósynas, quia ipsæ lavant ánimas a sórdibus peccatórum. Hómines enim ómnia perdunt, quæ in hoc sæculo relínquunt; secum tamen portant caritátis mercédem et eleemósynas quas fecérunt, de quibus habébunt a Dómino præmium et dignam remuneratiónem.

Non debémus secúndum carnem esse sapiéntes atque prudéntes, sed magis debémus esse símplices, húmiles et puri. Numquam debémus desideráre esse super álios, sed magis debémus esse servi et súbditi omni humánæ creatúræ propter Deum. Et omnes, qui tália fécerint et perseveráverint usque in finem, requiéscet super eos Spíritus Dómini et fáciet in eis habitáculum et mansiónem, et erunt fílii Patris cæléstis, cuius ópera fáciunt, et sunt sponsi, fratres et matres Dómini nostri Iesu Christi.

Responsorium   Mt 5, 3. 5. 6
R/.
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. * Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.
V/. Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. * Beáti mites.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi PR Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Francíscus pauper et húmilis cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.

Preces: de Communi sanctorum virorum

Ad Vesperas

Hymnus In cælésti, ut ad Laudes matutinas.

De Communi PR Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi; ego enim stígmata eius in córpore meo porto.

Preces: de Communi sanctorum virorum

Die 6 octobris

S. BRUNONIS, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sancti Brunónis presbýteri ad fílios suos Carthusiénses (Nn. 1-3: SCh 88, 82-84)

Exsultet spiritus meus in Domino

Cógnito rationábilis et vere laudándæ disciplínæ vestræ inflexíbili rigóre, ex crebra ac dulci relatióne beatíssimi fratris nostri Landowíni; necnon audíto sancto amóre vestro et incessánti stúdio erga ea quæ integritátis et honestátis sunt, exsúltat spíritus meus in Dómino. Vere exsúlto et feror in laudem et gratiárum actiónem Dómino, et tamen amáre suspíro. Exsúlto quidem, ut iustum est, pro increménto frugum vestrárum virtútum, me autem dóleo et erubésco inértem et socórdem iacére in sorde peccatórum meórum.

Gaudéte ergo, fratres mei caríssimi, pro sorte beatitúdinis vestræ et pro larga manu grátiæ Dei in vos. Gaudéte, quia evasístis fluctuántis mundi multímoda perícula et naufrágia. Gaudéte, quia quiétam et tutam statiónem portus secretióris obtinuístis, ad quem cum multi veníre desíderent, multi quoque nonnúllo conátu conténdant, non pervéniunt tamen. Multi vero, postquam potíti fuére, exclúsi sunt, quóniam nulli eórum désuper concéssum est.

Ideo, fratres mei, certum ac probátum sit vobis quod quicúmque hoc optábili usus est bono, si quocúmque modo id amíserit, usque in finem dolébit, si quis respéctus vel cura salútis ánimæ suæ sibi fúerit.

De vobis, dilectíssimis frátribus meis láicis, dico: Magníficat ánima mea Dóminum, quia magnificéntiam misericórdiæ suæ super vos intúeor secúndum intimatiónem prióris vestri et patris amantíssimi, qui multum gloriátur pro vobis et gaudet. Gaudeámus et nos quóniam cum sciéntiæ litterárum expértes sitis, potens Deus dígito suo inscríbit in córdibus vestris non solum amórem, sed et notítiam sanctæ legis suæ. Opere enim osténditis quid amátis, quidve nostis. Nam cum obœdiéntiam veram cum omni cautéla et stúdio observátis, maniféstum est vos sapiénter légere ipsum fructum suavíssimum et vitálem Scriptúræ divínæ.

Responsorium   Ps 54 (55), 7-8; 1 Io 2, 17
R/.
Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo, et requiéscam? * Ecce elongábo fúgiens, et manébo in solitúdine.
V/. Mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum. * Ecce.

Die 7 octobris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS A ROSARIO

Memoria

De Communi B. Mariæ V., præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi BMV Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo de Aquæductu: Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1968], 282-283)

Salutis mysteria meditari oportet

Quod enim ex te nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei, Fons sapiéntiæ, Verbum Patris in excélsis! Hoc Verbum mediánte te, Virgo sancta, caro fiet, ut, qui dicit: Ego in Patre et Pater in me, dicat nihilóminus: «Quia ego a Deo procéssi et veni».

In princípio, inquit, erat Verbum. Iam scatet fons, sed ínterim tantum in semetípso. Dénique et Verbum erat apud Deum, lucem profécto hábitans inaccessíbilem; et dicébat Dóminus ab inítio: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis. Sed penes te est cogitátio tua, et quid cógites, nescímus; quis enim cognóverat sensum Dómini aut quis consiliárius eius erat?

Descéndit ítaque cogitátio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est et hábitat iam in nobis; hábitat plane per fidem in córdibus nostris, hábitat in memória nostra, hábitat in cogitatióne et usque ad ipsam descéndit imaginatiónem. Quid enim prius cogitáret homo de Deo, nisi fórsitan idólum corde fabricarétur? Incomprehensíbilis erat et inaccessíbilis, invisíbilis et inexcogitábilis omníno; nunc vero comprehéndi vóluit, vidéri vóluit, vóluit cogitári.

Quonam modo, inquis? Nimírum iacens in præsépio, in virgináli grémio cubans, in monte prædicans, in oratióne pernóctans; aut in cruce pendens, in morte pallens, liber inter mórtuos et in inférno ímperans, seu étiam tértia die resúrgens et Apóstolis loca clavórum, victóriæ signa, demónstrans, novíssime coram eis cæli secréta conscéndens.

Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitátur? Quidquid horum cógito, Deum cógito et per ómnia ipse est Deus meus. Hæc ego meditári dixi sapiéntiam, et prudentiam iudicávi eructáre memóriam suavitátis, quam in huiuscémodi núcleis virga sacerdotális copióse prodúxit, quam in supérnis háuriens ubérius nobis María refúdit.

Responsorium   Lc 1, 28
R/.
María Virgo, non est tibi símilis in filiábus Ierúsalem: tu mater Regis regum, tu dómina angelórum, tu regína cælórum. * Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
V/. Ave, grátia plena; Dóminus tecum. * Benedícta.

Oratio

Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 De María natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Tecum Dómino benedícimus, Mater, qui móriens nos tibi commendávit ut fílios.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Exaltáta est Virgo María super choros angelórum, et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Cf. Is 61, 10

Gáudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Responsorium breve
R/.
Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum. Ave, María.
V/. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. * Dóminus tecum. Glória Patri. Ave.

Ad Benedictus, ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam festivitátem.

Preces De Communi BMV.

Oratio

Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Angelus Gábriel nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto.

Psalmodia de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2 Stabat iuxta crucem Iesu mater eius.

Ant. 3 Lætáre, Virgo Mater: surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

Lectio brevis   Gal 4, 4-5

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

Responsorium breve
R/.
Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum. Ave María.
V/. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. * Dóminus tecum. Glória Patri. Ave.

Ad Magnificat, ant. María conservábat ómnia verba hæc cónferens in corde suo.

Preces De Communi BMV.

Oratio

Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum.

Die 9 octobris

SS. DIONYSII, EPISCOPI, ET SOCIORUM MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Commentário sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum (Sermo 20, 47-50: CSEL 62, 467-469)

Testis esto fidelis et fortis

Ut multæ persecutiónes, ita multa martýria. Cotídie testis es Christi. Tentátus es spíritu fornicatiónis, sed véritus Christi futúrum iudícium temerándam mentis et córporis castimóniam non putásti: martyr es Christi. Tentátus es spíritu avarítiæ ut possessiónem minóris inváderes, indefénsæ víduæ iura temeráres, et tamen contemplatióne cæléstium præceptórum opem magis feréndam quam inferéndam iniúriam iudicásti: testis es Christi. Dénique tales vult testes Christus assístere, secúndum quod scriptum est: Iudicáte pupíllo et iustificáte víduam, et veníte disputémus, dicit Dóminus. Tentátus es spíritu supérbiæ, sed videns ínopem atque egénum pia mente compássus es, humilitátem magis quam arrogántiam dilexísti: testis es Christi. Quod est ámplius, non sermónis tantúmmodo, sed étiam óperis testimónium præbuísti.

Quis enim locuplétior testis est quam qui confitétur Dóminum Iesum in carne venísse, cum Evangélii præcépta custódit? Nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi verbo fatétur, opéribus negat. Quam multis dicéntibus: Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus et dæmónia eiécimus et virtútes multas fécimus? in illo die respondébit: Discédite a me, omnes operárii iniquitátis. Ille ergo testis est qui astipulántibus factis, Dómini Iesu præcépta testátur.

Quanti ergo cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ. Quanti foris conféssi sunt et intus negavérunt! Nolíte, inquit, omni spirítui crédere, sed a frúctibus eórum cognóscite quibus crédere debeátis. Ergo in persecutiónibus interióribus esto fidélis et fortis, ut et istis forénsibus persecutiónibus approbéris. Et in íntimis persecutiónibus sunt reges et præsides, terríbiles iúdices potestáte. Habes exémplum in Dómini tentatióne quam pértulit.

Et álibi légitur: Non regnet peccátum in vestro mortáli córpore. Vides ante quos reges statúeris, o homo, ante quos præsides peccatórum, si culpa regnat. Quot peccáta, quod vítia, tot reges; et ante hos addúcimur et ante hos stamus. Habent étiam isti reges tribúnal in méntibus plurimórum. Sed si quis Christum fateátur, statim regem illum facit esse captívum, déicit de sólio suæ mentis. Quómodo enim póterit diáboli tribúnal manére in eo, cui Christi tribúnal assúrgit?

Responsorium
R/.
Certámen magnum habuérunt sancti Dei, transiérunt per ignem et aquam et salvi facti sunt; * Et corónas accepérunt a Dómino Deo.
V/. Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt. * Et corónas.

Eodem die 9 octobris

S. IOANNIS LEONARDI, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Ioánnis Leonárdi presbýteri ad Paulum papam Quintum (Epist. Pro universali totius Ecclesiæ reformatione: in archivo Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei)

Indicabo tibi, o homo, quid Dominus requirat a te

Voléntes hóminum morum reformatióni inténdere, necésse est in primis, ut ante ómnia glóriam Dómini inquiréntes, ab eo, a quo bona cuncta procédunt, pro tam salúbri et árduo negótio auxílium simul et exspéctent et póstulent. Deínde státuant seípsos ante reformandórum óculos, tamquam ómnium virtútum spécula, et véluti lucérnas super candelábrum pósitas, ut vitæ integritáte et morum splendóre ómnibus lúceant, qui in domo Dei sunt, et ita suáviter ad reformatiónem allíciant pótius quam compéllant, ne iuxta Concílium Tridentínum requirátur in córpore, quod non reperítur in cápite, et sic totíus famíliæ Dómini status et ordo nutáret. Prætérea diligénter curábunt, prudentíssimi médici instar, ut morbos omnes quibus afflictátur Ecclésia, quique remédium expóstulant, omníno cognóscant, ut cuílibet illórum opportúnis váleant remédiis occúrrere.

Iam quod ad remédia spectat uti Ecclésiæ commúnia, quia ipsíus reformátio a summis páriter et ínfimis, a capítibus scílicet et párvulis ordiénda est, in eos omnes, qui céteris præláti sunt, óculi primum coniciéndi essent, ut inde incíperet reformátio, unde ad álios dimanáre debet.

Cardináles, patriárchæ, archiepíscopi, epíscopi et párochi, quibus immediáte animárum cura demandáta est, ut ii essent, quibus tuto committerétur domínici gregis gubernátio, summópere esset eniténdum. Sed étiam a summis ad ínfimos descendámus, scílicet a capítibus ad párvulos: neque enim despiciéndi sunt, a quibus inchoánda est ecclesiasticórum morum reparátio. Nihil prorsus intentátum relínquere par est, quo in fídei christiánæ sinceritáte, sanctísque móribus a téneris annis púeri nutriántur. Ad quod efficiéndum nihil æque condúcit ac sanctum christiánæ doctrínæ docéndæ institútum, puerósque nónnisi bonis et Deum timéntibus viris erudiéndos trádere.

Hæc sane fuérunt, beatíssime Pater, quæ in præsentiárum de gravíssima hac re mihi suggérere dignátus est Dóminus, quæ si prima fácie difficilióra sese ófferant, cum magnitúdine rei comparéntur, ita fiet ut étiam facíllima videántur, neque enim magna sine magnis efficiúntur et magna magnos decent.

Responsorium
R/.
Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: * Ingrédere in réquiem meam, quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.
V/. Iste est qui contémpsit vitam mundi et pervénit ad cæléstia regna. * Ingrédere.

Die 14 octobris

S. CALLISTI I, PAPÆ ET MARTYRIS

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris ad Fortunátum (Cap. 13: CSEL 3, 346-347)

In pace conscientia coronatur

Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram claritúdinem quæ revelábitur in nobis. Quis ergo non ómnibus modis elabóret ad claritátem tantam perveníre, ut amícus Dei fiat, ut cum Christo statim gáudeat, ut post torménta et supplícia terréna præmia divína percípiat? Si milítibus sæculáribus gloriósum est ut hoste devícto rédeant in pátriam triumphántes, quanto pótior et maior est glória victo diábolo ad paradísum triumphántem redíre et, unde Adam peccátor eiéctus est, illuc prostráto eo qui ante decéperat tropæa victrícia reportáre, offérre Dómino acceptíssimum munus incorrúptam fidem, virtútem mentis incólumem, laudem devotiónis illústrem, comitári eum cum veníre cœperit vindíctam de inimícis receptúrus, láteri eius assístere cum séderit iudicatúrus, coherédem Christi fíeri, ángelis coæquári, cum patriárchis, cum apóstolis, cum prophétis cæléstis regni possessióne lætári. Has cogitatiónes quæ persecútio potest víncere, quæ possunt torménta superáre?

Durat fortis et stábilis religiósis meditatiónibus fundáta mens et advérsus omnes diáboli terróres et minas mundi ánimus immóbilis perstat, quem futurórum fides certa et sólida corróborat. Claudúntur in persecutiónibus terræ, sed patet cælum; minátur antichrístus, sed Christus tuétur; mors infértur, sed immortálitas séquitur. Quanta est dígnitas et quanta secúritas exíre hinc lætum, exíre inter pressúras et angústias gloriósum, cláudere in moménto óculos, quibus hómines videbántur et mundus, aperíre eósdem statim, ut Deus videátur et Christus. Tam felíciter migrándi quanta velócitas. Terris repénte subtráheris, ut in regnis cæléstibus reponáris.

Hæc opórtet mente et cogitatióne complécti, hæc die ac nocte meditári. Si talem persecútio invénerit Dei mílitem, vinci non póterit virtus ad prœlium prompta. Vel si arcessítio ante prævénerit, sine præmio non erit fides quæ erat ad martýrium præparáta; sine damno témporis merces Deo iúdice rédditur; in persecutióne milítia, in pace consciéntia coronátur.

Responsorium   Act 20, 28; 1 Cor 4, 2
R/.
Atténdite univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos * Páscere Ecclésiam Dei, quam Deus acquisívit sánguine Fílii sui.
V/. Quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. * Páscere.

Die 15 octobris

S. TERESIÆ A IESU, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi virginum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Opéribus sanctæ Terésiæ a Iesu vírginis (Opusc. De libro vitæ, cap. 22, 6-7. 14)

Semper memores amoris Christi simus

Qui Christum Iesum, amícum et tam generósum ducem, apud se habet, ómnia ferre potest: ipse enim nos iuvat, corróborat, néminem destítuit, ac verus et sincérus amícus est. Maniféste enim vídeo, si Deo placére et magnas ab illo grátias accípere velímus, ipsum velle ut per sacratíssimæ illíus humanitátis, in qua maiéstas eius sibi complacére dixit, manus illæ nobis obvéniant.

Sæpíssime hoc per experiéntiam advérti, quin et Dóminus ipse hoc mihi dixit; ad óculum, inquam, vidi per hanc nos portam íngredi debére, si magna quædam a supréma maiestáte arcána et secréta pandi nobis velímus. Alia via, summo etsi iam adépto contemplatiónis vértice, non est quærénda. Hac quippe via tuto et secúre incéditur. Dóminus hic noster is est a quo et per quem ómnia nobis bona obvéniunt: is nos docébit. Illíus si intueámur vitam, mélius ac perféctius quod imitémur exémplum non inveniémus.

Quid vólumus ámplius, quam tam fidum ad latus nostrum amícum habére, qui in labóribus et difficultátibus nos, sicut amíci mundáni fáciunt, non déseret? Beátus ille qui eum sincére et vere amábit et iuxta se semper tenébit. Intueámur gloriósum apóstolum Paulum, qui videbátur Iesum in ore haud tenére non posse, quippe qui illum cordi suo inscúlptum et impréssum habéret. Hoc autem intellécto, diligénter inquisívi et dídici non áliam ac hanc viam ingréssos esse sanctos quosdam mire contemplatívos, ut Francíscum, Antónium Patavínum, Bernárdum, Catharínam Senénsem. Magna cum libertáte per hanc viam ambuláre opórtet, in Dei manus totos nos resignántes. Si ille nos inter suos cubiculários et secretários suos reférre atque evéhere velit, libénter obsequámur.

Quotiescúmque autem de Christo cogitámus, semper mémores amóris illíus simus, quo ipse actus tantas nobis grátias et benefícia præstitit, et quantum Deus amórem nobis osténderit, cum tale nobis amóris illíus quo nos proséquitur pignus déderit: amor enim amórem póstulat. Quámobrem óperam demus ut hoc semper præ óculis habeámus et ita nos ad amórem provocémus. Nam si semel hanc nobis grátiam Deus fáciat, ut amor hic cordi nostro profúnde imprimátur, ómnia nobis facíllima erunt, et brevíssimo témpore et parvo labóre permúltum præstábimus.

Responsorium   Ps 72 (73), 27a. 28a; 1 Cor 6, 17
R/.
Ecce qui elóngant se a te, Dómine, períbunt. * Mihi adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.
V/. Qui adhæret Dómino, unus Spíritus est. * Mihi.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Virg. Ad Laudes matutinas

Ad Vesperas

Hymnus

De Communi Virg. Ad II Vesperas