22-31 IULII

Die 22 iulii

S. MARIÆ MAGDALENÆ

Memoria

De Communi sanctarum mulierum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus

De Communi SMul. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 25, 1-2. 4-5: PL 76, 1189-1193)

Christi, quem ablatum credidit, ardebat desiderio

María Magdaléne, postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus domínicum non invénit, sublátum crédidit atque discípulis nuntiávit. Qui veniéntes vidérunt atque ita esse ut múlier díxerat credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos. Ac deínde subiúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris plorans.

Qua in re pensándum est huius mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat, flebat inquiréndo et, amóris sui igne succénsa, eius quem ablátum crédidit ardébat desidério. Unde cóntigit ut eum sola tunc vidéret, quæ remánsit ut quæreret, quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est, et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Quæsívit ergo prius, et mínime invénit; perseverávit ut quæreret, unde et cóntigit ut inveníret, actúmque est ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent. Sancta enim desidéria dilatióne crescunt. Si autem dilatióne defíciunt, desidéria non fuérunt. Hoc amóre arsit, quisquis ad veritátem pertíngere pótuit. Hinc namque David ait: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Hinc íterum Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: Vulneráta caritáte ego sum. Hinc rursus ait: Anima mea liquefácta est.

Múlier, quid ploras? Quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium, quátenus cum nomináret quem quæreret in amóre eius ardéntius æstuáret.

Dicit ei Iesus: María. Postquam eam commúni vocábulo appellávit ex sexu, et ágnitus non est, vocat ex nómine. Ac si ei apérte dicat: «Recognósce eum, a quo recognósceris. Non te generáliter ut céteros, sed speciáliter scio». María ergo, quia vocátur ex nómine, recognóscit auctórem, atque eum prótinus «rabbóni», id est «magístrum» vocat, quia et ipse erat qui quærebátur extérius, et ipse qui eam intérius ut quæreret docébat.

Responsorium
R/.
Rédiens a monuménto Dómini, María Magdaléna nuntiávit discípulis: Quia vidi Dóminum. * Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.
V/. Diu diléctum flens quæsítum vidit, visum nuntiávit. * Beáta.

Oratio

Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quæsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Una sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Ardens est cor meum: desídero vidére Dóminum meum; quæro, et non invénio ubi posuérunt eum, allelúia.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Dum fleret María, inclinávit se et prospéxit in monuméntum; et vidit duos ángelos in albis sedéntes, allelúia.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Rom 12, 1-2

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sæculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Responsorium breve
R/.
María, noli iam flere, * Surréxit Dóminus a mórtuis. María.
V/. Vade ad fratres meos, et dic eis: * Surréxit Dóminus a mórtuis. Glória Patri. María.

Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia.

Preces de Communi sanctarum mulierum, vel de feria.

Oratio

Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quæsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Dicit Iesus Maríæ: Múlier, quid ploras? quem quæris?

Psalmodia de Communi sanctarum mulierum.

Ant. 2 Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum.

Ant. 3 Dicit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni, quod dícitur: Magíster.

Lectio brevis   Rom 8, 28-30

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

Responsorium breve
R/.
María, noli iam flere, * Surréxit Dóminus a mórtuis. María.
V/. Vade ad fratres meos, et dic eis: * Surréxit Dóminus a mórtuis. Glória Patri. María.

Ad Magnificat, ant. Venit María, núntians discípulis quia vidit Dóminum, allelúia.

Preces de Communi sanctarum mulierum ad Vesperas; vel de feria.

Oratio

Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quæsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus. Qui tecum vivit.

Die 23 iulii

S. BIRGITTÆ, RELIGIOSÆ

Festum

De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Oratiónibus sanctæ Birgíttæ attribútis (Oratio 2: Revelationum S. Birgittæ libri, 2, Romæ 1628, pp. 408-410)

Elevatio mentis ad Christum salvatorem

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui mortem tuam ante tempus prædixísti et in última cena de pane materiáli tuum corpus pretiósum mirabíliter consecrásti, ac étiam illud Apóstolis in memóriam tuæ digníssimæ passiónis caritatíve tribuísti et ipsórum pedes lavándo tuis sanctis mánibus pretiósis máximam humilitátem tuam humíliter ostendísti.

Honor sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui timóre passiónis et mortis de innocénti córpore tuo pro sudóre sánguinem emisísti, et nihilóminus redemptiónem nostram, quam fácere volébas, perfecísti et táliter caritátem tuam, quam habébas ad genus humánum, manifestíssime ostendísti.

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui ad Cáipham ductus fuísti, et tu, qui es iudex ómnium, Piláti iudício te tradi humíliter permisísti.

Glória sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro derisióne quam sustinuísti, dum, púrpura indútus, spinis acutíssimis coronátus stetísti, et quia in fáciem tuam gloriósam cónspui, óculos tuos velári ac in maxílla et collo ab iniquórum funéstis mánibus gravíssime cædi patientíssime sustulísti.

Laus sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui ad colúmnam ligári, immániter flagellári et ante iudícium Piláti sanguinoléntus duci et vidéri velut Agnus ínnocens patientíssime permisísti.

Honor sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui toto tuo glorióso córpore cruentáto ad crucis mortem iudicátus fuísti tuísque sacris úmeris crucem cum dolóre portásti et, ad locum passiónis furibúnde ductus vestibúsque tuis spoliátus, sic ligno crucis affígi voluísti.

Honor perpétuus sit tibi, Dómine Iesu Christe, qui, pósitus in tali angústia tuam digníssimam matrem, quæ numquam peccávit nec étiam mínimo peccáto umquam consénsit, tuis benígnis óculis caritátis humíliter respexísti; et consolándo eam tuo discípulo custodiéndam fidéliter commisísti.

Benedíctio ætérna sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui exsístens in mortis agonía ómnibus peccatóribus spem de vénia tribuísti, quando latróni ad te convérso paradísi glóriam misericórditer promisísti.

Laus ætérna sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro quálibet hora, qua, in cruce máximas amaritúdines et angústias pro nobis peccatóribus sustinuísti; nam dolóres acutíssimi de tuis vulnéribus procedéntes dire tuam felícem ánimam penetrábant et cor tuum sacratíssimum crudéliter pertransíbant, donec crepánte corde spíritum felíciter emisísti, et inclináto cápite in manus Dei Patris tui ipsum humíliter commendásti, et tunc mórtuus córpore totus frígidus remansísti.

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui tuo pretióso sánguine et sacratíssima morte ánimas redemísti, et eas ad vitam ætérnam de exsílio misericórditer reduxísti.

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui pro salúte nostra tuum latus et cor perforári láncea permisísti, et pretiósum sánguinem tuum affluénter et aquam de eódem látere, ut nos redímeres, emisísti.

Glória sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, eo quod corpus tuum benedíctum ab amícis tuis de cruce depóni et in mánibus tuæ mæstíssimæ matris reclinári voluísti, et ab ea pannis invólvi ac in monuménto sepelíri, a milítibus quoque ibídem custodíri permisísti.

Honor sempitérnus sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui die tértia a mórtuis resurrexísti et, quibus tibi plácuit, te vivéntem manifestásti, post quadragínta quoque dies ad cælos multis vidéntibus ascendísti, ibíque amícos tuos, quos a tártaris liberáveras honorífice collocásti.

Iubilátio et laus ætérna sint tibi, Dómine Iesu Christe, qui Sanctum Spíritum in discipulórum córdibus transmisísti et imménsum amórem divínum in eórum spirítibus augmentásti.

Benedíctus sis tu et laudábilis et gloriósus in sæcula, mi Dómine Iesu, qui sedes super thronum in tuo regno cælórum in glória tuæ divinitátis, vivens corporáliter cum ómnibus membris tuis sanctíssimis, quæ de carne Vírginis assumpsísti. Et sic ventúrus es in die iudícii ad iudicándum ánimas ómnium vivórum et mortuórum: qui vivis et regnas cum Patre et Spíritu Sancto in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Ap 1, 5. 6a; Eph 5, 2a
R/.
Christus díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo; * Et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo.
V/. Ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis. * Et fecit.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Dómine Deus noster, qui beátæ Birgíttæ, Fílii tui passiónem meditánti, secréta cæléstia revelásti, da nobis fámulis tuis in revelatióne glóriæ tuæ gaudére lætántes. Per Dóminum.

Die 25 iulii

S. IACOBI, APOSTOLI

Festum

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi Ap. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthæum (Hom. 65, 2-4: PG 58, 619-622)

Consortes passionis Christi

Christum urgent fílii Zebedæi hoc verbo: Dic ut sédeat unus a dextris tuis et unus a sinístris. Quid ígitur ille? Ut osténdat illos nec spiritále quídpiam pétere, neque si scirent quid hoc esset, umquam pétere ausúros fuísse, ait: Nescítis quid petátis; quam magnum nempe sit, quam mirábile, quam súperet ipsas supérnas potestátes. Deínde subiúngit: Potéstis bíbere cálicem quem ego bibitúrus sum, et baptísmo quo ego baptízor baptizári? «Vos quidem de honóre deque corónis mecum loquímini», inquit; «ego vero de certamínibus et de sudóribus loquor. Non est enim hoc præmiórum tempus, neque nunc glória illa mea apparébit; sed præsens vita est cædium, belli ac periculórum».

Et vide quo pacto ex modo interrogándi et hortétur et trahat. Neque enim dixit: «Potéstis cædem ferre? potéstis sánguinem vestrum fúndere?». Sed quómodo? Potéstis bíbere cálicem? Deínde allíciens eos, ait: Quem ego bibitúrus sum, ut ex consórtio suo promptióres fíerent. Baptísma autem vocat illud, osténdens magnam inde purgatiónem toti orbi fore. Póstea dicunt illi: Póssumus. Ex ánimi fervóre statim promíttunt, nesciéntes quid dícerent, sed exspectántes se quod petébant impetratúros esse.

Quid ígitur ille? Cálicem quidem meum bibétis, et baptísmate quo ego baptízor baptizabímini. Magna illis prophetávit bona; hoc est: «Martýrio dignabímini, et hæc patiémini quæ ego pátiar, violénta morte vitam terminábitis, in hisque mihi consórtes éritis. Sedére autem ad déxteram meam et ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est a Patre meo». Postquam illórum ánimos eréxit, sublimiorésque fecit, illósque mæróre superióres réddidit, tunc illórum petitiónem córrigit.

Tunc indignáti sunt decem de duóbus frátribus. Viden’ quantum imperfécti omnes essent, tum hi qui decem illos præcédere tentábant, tum decem illi qui duóbus invidébant? Sed, ut dixi, post hæc osténde illos mihi, et vidébis ómnibus hisce afféctibus vácuos. Audi quómodo hic ipse Ioánnes, qui nunc hac de causa accéssit, primas semper Petro cedat, et concionánti et mirácula edénti in Actibus Apostolórum. Iacóbus vero non multo póstea témpore vixit; ab inítio enim magno ferebátur ardóre, et missis humánis ómnibus, ad tam ineffábile culmen ascéndit, ut statim occiderétur.

Responsorium   Ps 18 (19), 5
R/.
Isti sunt, qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo; * Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.
V/. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. * Cálicem.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quæsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Procédens Iesus vidit Iacóbum Zebedæi et Ioánnem fratrem eius, et vocávit eos.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Cálicem quem ego bibo, bibétis, et baptísmo quo ego baptízor, baptizabímini.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Eph 2, 19-22

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

Responsorium breve
R/.
Constítues eos príncipes * Super omnem terram. Constítues.
V/. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. * Super omnem terram. Glória Patri. Constítues.

Ad Benedictus, ant. Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

Preces De Communi Apostolorum.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quæsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus Exsúltet cælum láudibus de Communi Apostolorum.

Ant. 1 Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem secum, et cœpit pavére et tædére.

Psalmodia de Communi Apostolorum.

Ant. 2 Tunc ait illis: Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem.

Ant. 3 Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de Ecclésia. Occídit autem Iacóbum fratrem Ioánnis gládio.

Lectio brevis   Eph 4, 11-13

Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. Quicúmque volúerit fíeri maior, erit vester miníster; et quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus.

Preces De Communi Apostolorum.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quæsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri. Per Dóminum.

Die 26 iulii

SS. IOACHIM ET ANNÆ, PARENTUM BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Memoria

De Communi sanctorum virorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Ioánnis Damascéni presbýteri (Orat. 6, in Nativitatem B. Mariæ V., 2. 4. 5. 6: PG 96, 663. 667. 670)

Ex fructibus eorum cognoscetis eos

Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix Virgo ex Anna nascerétur, natúra grátiæ germen antevértere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum grátia fructum éderet. Nasci síquidem primogénitam oportébat, ex qua nascitúrus esset omnis creatúræ primogénitus, in quo ómnia constant.

O par beátum Ióachim et Anna! Vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum ómnium donórum præstantíssimum Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.

Lætáre, Anna stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis. Exsúlta, Ióachim, quóniam ex fília tua puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, et vocábitur nomen eius magni consílii, salútis univérsi mundi, Angelus, Deus fortis. Puer iste Deus est.

O beátum par Ióachim et Anna, immaculatíssimum prorsus! Ex fructu ventris vestri cognoscímini, velut alícubi Dóminus ait: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Uti Deo gratum erat, atque ea dignum quæ ex vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Casta enim et sancta conversatióne vestra virginitátis moníle protulístis, eam, quæ ante partum virgo foret, atque in partu virgo nec non virgo post partum; illam, inquam, quæ sola semper, tum mente tum ánimo, tum étiam córpore virginitátem cultúra esset.

O castíssimum par Ióachim et Anna! Vos castitátem, quam natúræ lex præscríbit, conservántes, ea quæ natúram súperant, divínitus estis consecúti: mundo quippe Dei matrem viri nésciam peperístis. Vos pie et sancte in humána natúra vitam agéntes, fíliam ángelis superiórem nuncque angelórum dóminam edidístis. O speciosíssima dulcissimáque puélla! O fília Adámi et Dei mater! Beáti lumbi et venter, ex quibus prodiísti! Beátæ ulnæ, quæ te gestavérunt; lábia item, quibus castis ósculis frui concéssa es, paréntum nempe dumtáxat tuórum, ut in ómnibus semper virginitátem cóleres! Iubiláte Deo, omnis terra, cantáte, exsultáte et psállite. Exaltáte vocem vestram, exaltáte, nolíte timére.

Responsorium   Cf. Lc 2, 37. 38; 7, 16
R/.
Ieiúniis et obsecratiónibus Dómino serviébant nocte ac die, * Exspectántes redemptiónem Israel.
V/. Orábant Deum, ut visitáret plebem suam. * Exspectántes.

Oratio

Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Lectio brevis   Is 55, 3

Inclináte aurem vestram et veníte ad me; audíte, ut vivat ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles.

Responsorium breve
R/.
Per víscera misericórdiæ suæ, * Visitávit nos Dóminus. Per víscera.
V/. Ex sémine David edúxit salvatórem Iesum. * Visitávit nos Dóminus. Glória Patri. Per víscera.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui.

Preces de Communi sanctorum virorum, vel de feria.

Oratio

Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus

Lectio brevis   Rom 9, 4-5

Sunt Israelítæ, quorum adóptio est filiórum et glória et testaménta et legislátio et cultus et promissiónes, quorum sunt patres, et ex quibus Christus secúndum carnem: qui est super ómnia Deus benedíctus in sæcula. Amen.

Responsorium breve
R/.
Suscépit Israel púerum suum, * Recordátus misericórdiæ suæ. Suscépit.
V/. Sicut locútus est ad patres nostros. * Recordátus misericórdiæ suæ. Glória Patri. Suscépit.

Ad Magnificat, ant. Inclita stirps Iesse virgam prodúxit amœnam, de qua procéssit flos miro plenus odóre.

Preces de Communi sanctorum virorum, vel de feria.

Oratio

Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur. Per Dóminum.

Die 29 iulii

S. MARTHÆ

Memoria

De Communi sanctarum mulierum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus

De Commune SMul. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 103, 1-2. 6: PL 38, 613. 615)

Beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt

Verba Dómini nostri Iesu Christi ádmonent nos esse unum áliquid quo tendámus, quando in huius sæculi multitúdine laborámus. Téndimus autem adhuc peregrinántes, nondum manéntes; adhuc in via, nondum in pátria; adhuc desiderándo, nondum fruéndo. Tamen tendámus, et sine pigrítia et sine intermissióne tendámus, ut aliquándo perveníre valeámus.

Martha et María duæ soróres erant, ambæ non solum carne, sed étiam religióne germánæ; ambæ Dómino cohæsérunt, ambæ Dómino in carne præsénti concórditer serviérunt. Suscépit eum Martha, sicut solent súscipi peregríni. Sed tamen suscépit fámula Dóminum, ægra Salvatórem, creatúra Creatórem. Suscépit autem Spíritu pascénda in carne pascéndum. Vóluit enim Dóminus formam servi accípere, et accépta forma servi in illa pasci a servis, dignatióne, non condicióne. Nam et ista dignátio fuit, se præbére pascéndum. Habébat carnem, in qua esuríret quidem et sitíret.

Sic ergo suscéptus est Dóminus tamquam hospes, qui in sua própria venit, et sui eum non recepérunt; sed quotquot recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri; adóptans servos, et fratres fáciens; rédimens captívos, et fáciens coherédes. Ne quis tamen vestrum fórsitan dicat: «O beáti qui Christum suscípere in domum própriam meruérunt!». Noli dolére, noli murmuráre quia tempóribus natus es, quando iam Dóminum non vides in carne; non tibi ábstulit istam dignitátem. Cum uni, inquit, ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis.

Céterum tu, Martha, pace tua díxerim, in bono ministério benedícta, pro isto labóre tuo mercédem quæris, quiétem. Modo occupáta es circa multum ministérium, páscere vis mortália córpora, licet sanctórum; numquid cum véneris ad illam pátriam, invénies peregrínum, quem suscípias hospítio? invénies esuriéntem, cui panem frangas? sitiéntem, cui potum pórrigas? ægrum, quem vísites? litigántem, quem concórdes? mórtuum, quem sepélias?

Omnia ista ibi non erunt; sed quid ibi erit? Quod María elégit: ibi pascémur, non pascémus. Ideo hoc ibi erit plenum atque perféctum, quod hic elégit María: de illa mensa opulénta, de verbo Dómini micas colligébat. Nam vultis nosse quid ibi erit? Dóminus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia fáciet eos recúmbere et transíbit et ministrábit illis.

Responsorium   Io 12, 3
R/.
Postquam Iesus suscitávit Lázarum, fecérunt ei Bethániæ cenam, * Et Martha ministrábat.
V/. María ergo accépit libram unguénti pretiósi et unxit pedes Iesu. * Et Martha ministrábat.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi SMul. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Dixit Martha ad Iesum: Tu es Christus, Fílius Dei vivi, qui in hunc mundum venísti.

Preces de Communi sanctarum mulierum.

Ad Vesperas

Hymnus

De Communi SMul. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Diligébat Iesus Martham et sorórem eius Maríam et Lázarum fratrem eius.

Preces de Communi sanctarum mulierum

Die 30 iulii

S. PETRI CHRYSOLOGI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi (Sermo 148: PL 52, 596-598)

De Incarnationis sacramento

Quando cóncipit Virgo, virgo parit, manet virgo, non est consuetúdo, sed signum; non est rátio, sed virtus; auctor est, non natúra; non est commúne, sed solum; divínum est, non humánum. Nasci Christum non fuit necéssitas, sed potéstas; fuit sacraméntum pietátis, reparátio salútis humánæ. Qui non nascéndo ex intácto limo fecit hóminem, nascéndo ipse hóminem de córpore fecit intácto; manus quæ in nostrum plasma lutum dignánter assúmpsit, ad reparatiónem nostram dignánter assúmpsit et carnem. Ergo quod Creátor in creatúra sua, quod Deus invenítur in carne, creatúræ honor est, non est Creatóris iniúria.

Homo, quare tibi tam vilis es, qui tam pretiósus es Deo? Quare sic honorátus a Deo teípsum táliter inhonóras? Quare quæris unde factus sis, et ad quid factus sis non requíris? Nonne tota ista quam vides tibi facta est mundi domus? Tibi infúsa lux circumfúsas rémovet ténebras, tibi est temperáta nox, tibi diménsus est dies: tibi cælum solis, lunæ, stellárum vário fulgóre radiátum est; tibi terra flóribus, nemóribus, frúctibus est depícta; tibi creáta est in áere, campis, in qua speciósa cóntinens mirábilis animántium multitúdo, ne gáudium novi sæculi tristis solitúdo confúnderet.

Adhuc tamen quid adíciat ad honórem tuum tuus Creátor excógitat: in te imáginem suam ponit, ut terris invisíbilem conditórem visíbilis imágo præséntem póneret, et in terrénis dedit tibi vices suas, ut non fraudarétur Dómini vicário mundi tam larga posséssio. Deus quod per se fecit in te, in se cleménter excépit, et in hómine se vere vidéri vóluit in quo ante imaginário vóluit se vidéri; dedítque ut propríetas esset ipse, qui ante ut similitúdo esset accéperat.

Náscitur ergo Christus, ut nascéndo corrúptam redíntegret natúram; infántiam suscépit ille, pátitur nutriménta, percúrrit ætátes, ut unam perféctam, manéntem, quam ipse fécerat, instauráret ætátem: portat hóminem, ne iam cádere homo possit; quem terrénum fécerat, fecit esse cæléstem; animátum humáno spíritu, spíritum vivíficat in divínum: et sic eum totum tollit in Deum, ut in eo quod peccáti, quod mortis, quod labóris, quod dolóris, quod terræ est, nil relínquat, præstánte Dómino nostro Iesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, nunc et semper et per immortália sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Cf. 1 Petr 2, 4a. 5a; Ps 117 (118), 22b
R/.
Ad Dóminum accedéntes lápidem vivum; * Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.
V/. Hic est lapis, qui factus est in caput ánguli. * Et ipsi.

Die 31 iulii

S. IGNATII DE LOYOLA, PRESBYTERI

Memoria

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Actis a Ludovíco Consálvo ex ore sancti Ignátii excéptis (Cap. 1, 5-9: Acta Sanctorum Iulii, 7 [1868], 647)

Probate spiritus si ex Deo sint

Cum esset inánium librórum mendaciúmque lectióni deditíssimus, qui sunt de egrégiis illústrium virórum gestis inscrípti; ubi se incólumem sensit, Ignátius nonnúllos ex iis, falléndi témporis grátia, sibi dari popóscit. At in ea domo nullus eius géneris liber invéntus est; quare illi is datus fuit, cui «Vita Christi» est títulus, et alter, qui «Flos sanctórum» inscríbitur, atque hi pátria lingua.

Horum ígitur lectióne frequénti afféctum sibi nonnúllum comparávit erga res eas, quæ illic scriptæ habebántur. Nonnúmquam étiam ab horum lectióne ánimum ad eas res cogitándas transferébat, quas superióri témpore légerat; nonnúmquam ad inánia illa ánimi sensa, quæ ante cogitáre erat sólitus, multáque huiúsmodi, prout illi sese obtulíssent.

Aderat ínterim divína misericórdia, quæ ex lectióne recénti his cogitatiónibus álias subiciébat. Cum enim vitam Christi Dómini nostri ac sanctórum légeret, tum apud se cogitábat, secúmque ita colligébat: «Quid si ego hoc ágerem, quod fecit beátus Francíscus? quid si hoc, quod beátus Domínicus?». Atque ita multa ánimo tractábat. Perstábant autem hæ cogitatiónes satis diu, ac deínde, rebus áliis interpósitis, inánia illa et sæculária succedébant, quæ et ipsa longo témporis spátio protrahebántur. Diu ista cogitatiónum succéssio illum detínuit.

Sed in his cogitatiónibus hoc discrímen erat, quod, cum sæculáribus inténderet, magna voluptáte capiebátur; at ubi fessus destitísset, mæstum se atque áridum sentiébat; cum vero de rigóribus sectándis, quibus usos viros sanctos animadvertébat, cogitáret, non tunc solum cum ea ánimo versábat, voluptátem ánimo capiébat, sed ubi deposuísset, lætum se inveniébat. Ipse tamen discrímen hoc nec animadvertébat, nec æstimábat, donec apértis quodam die mentis eius óculis, mirári cœpit discrímen hoc, ipsa rei experiéntia intéllegens, ex uno cogitatiónum génere sibi mæstítiam, ex áltero lætítiam relínqui. Atque hæc prima fuit ratiocinátio, quam de rebus divínis colligábat. Post autem, cum in spiritália exercítia fuísset ingréssus, hinc primum illustrári cœpit ad intellegéndum quod de spirítuum diversitáte suos dócuit.

Responsorium   1 Petr 4, 11. 8a
R/.
Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte quam largítur Deus, * Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.
V/. Ante ómnia mútuam caritátem contínuam habéntes, * Ut in ómnibus.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ad Laud. mat. de Com. Past. vel Pro Rel.

Ad Benedictus, ant. Utinam possim cognóscere Christum et virtútem resurrectiónis eius et societátem passiónum illíus!

Preces De Communi Pastorum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ad II Vesp. de Com. Past. vel Pro Rel.

Ad Magnificat, ant. Quid prodest hómini si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur?

Preces De Communi Pastorum.