July 3-21

Die 3 iulii

S. THOMÆ, APOSTOLI

Festum

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi Ap. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 26, 7-9: PL 76, 1201-1202)

Dominus meus et Deus meus

Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Iste unus discípulus défuit, revérsus quod gestum est audívit, audíta crédere rénuit. Venit íterum Dóminus, et non credénti discípulo latus palpándum præbuit, manus osténdit, et, osténsa suórum cicatríce vúlnerum, infidelitátis illíus vulnus sanávit. Quid, fratres caríssimi, quid inter hæc animadvértitis? Numquid casu gestum créditis, ut eléctus ille discípulus tunc deésset, post autem véniens audíret, áudiens dubitáret, dúbitans palpáret, palpans créderet?

Non hoc casu, sed divína dispensatióne gestum est. Egit namque miro modo supérna cleméntia ut discípulus ille dúbitans, dum in magístro suo vúlnera palpáret carnis, in nobis vúlnera sanáret infidelitátis. Plus enim nobis Thomæ infidélitas ad fidem quam fides credéntium discipulórum prófuit, quia dum ille ad fidem palpándo redúcitur, nostra mens, omni dubitatióne postpósita, in fide solidátur. Nam ita factus est discípulus dúbitans et palpans, testis veræ resurrectiónis.

Palpávit autem, et exclamávit: Dóminus meus et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti. Cum Paulus apóstolus dicat: Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium, profécto liquet quia fides illárum rerum arguméntum est quæ apparére non possunt. Quæ étenim appárent iam fidem non habent, sed agnitiónem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpávit, cur ei dícitur: Quia vidísti me, credidísti? Sed áliud vidit, áliud crédidit. A mortáli quippe hómine divínitas vidéri non pótuit. Hóminem ergo vidit, et Deum conféssus est, dicens: Dóminus meus et Deus meus. Vidéndo ergo crédidit, qui considerándo verum hóminem, hunc Deum, quem vidére non póterat, exclamávit.

Lætíficat valde quod séquitur: Beáti qui non vidérunt et credidérunt. In qua nimírum senténtia nos speciáliter signáti sumus, qui eum quem carne non vídimus, mente retinémus. Nos signáti sumus, sed si fidem nostram opéribus séquimur. Ille étenim vere credit, qui exércet operándo quod credit. Quo contra de his qui fidem nómine tenus rétinent Paulus dicit: Confiténtur se nosse Deum, factis autem negant. Hinc Iacóbus ait: Fides sine opéribus mórtua est.

Responsorium   1 Io 1, 2. 1. 3a
R/.
Vita appáruit et vídimus et testámur et annuntiámus vobis * Vitam ætérnam, quæ erat coram Patre, et appáruit nobis.
V/. Quod vídimus óculis nostris et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ, quod vídimus et audívimus annuntiámus et vobis. * Vitam.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Da nobis, omnípotens Deus, beáti Thomæ apóstoli festivitáte gloriári, ut eius semper et patrocíniis sublevémur, et vitam credéntes habeámus in nómine eius, quem ipse Dóminum agnóvit, Iesum Christum Fílium tuum. Qui tecum vivit.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Dicit Thomas: Dómine, nescímus quo vadis, et quómodo póssumus viam scire? Dicit ei Iesus: Ego sum via, véritas et vita.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Thomas, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Iesus; dixérunt álii discípuli: Vídimus Dóminum, allelúia.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Mitte manum tuam et cognósce loca clavórum, et noli esse incrédulus sed fidélis, allelúia.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Eph 2, 19-22

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

Responsorium breve
R/.
Constítues eos príncipes * Super omnem terram. Constítues.
V/. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. * Super omnem terram. Glória Patri. Constítues.

Ad Benedictus, ant. Quia vidísti me, Thoma, credidísti; beáti qui non vidérunt et credidérunt, allelúia.

Preces De Communi Apostolorum.

Oratio

Da nobis, omnípotens Deus, beáti Thomæ apóstoli festivitáte gloriári, ut eius semper et patrocíniis sublevémur, et vitam credéntes habeámus in nómine eius, quem ipse Dóminum agnóvit, Iesum Christum Fílium tuum. Qui tecum vivit.

Ad Vesperas

Hymnus Exsúltet cælum láudibus de Communi Apostolorum.

Ant. 1 Dicit Thomas: Dómine, nescímus quo vadis, et quómodo póssumus viam scire? Dicit ei Iesus: Ego sum via, véritas et vita.

Psalmodia de Communi Apostolorum.

Ant. 2 Thomas, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Iesus; dixérunt álii discípuli: Vídimus Dóminum, allelúia.

Ant. 3 Mitte manum tuam et cognósce loca clavórum, et noli esse incrédulus sed fidélis, allelúia.

Lectio brevis   Eph 4, 11-13

Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. Misi dígitos meos in fixúras clavórum et manus meas in latus eius, et dixi: Dóminus meus et Deus meus, allelúia.

Preces De Communi Apostolorum.

Oratio

Da nobis, omnípotens Deus, beáti Thomæ apóstoli festivitáte gloriári, ut eius semper et patrocíniis sublevémur, et vitam credéntes habeámus in nómine eius, quem ipse Dóminum agnóvit, Iesum Christum Fílium tuum. Qui tecum vivit.

Die 4 iulii

S. ELISABETH LUSITANIÆ

De Communi sanctarum mulierum: pro iis quæ opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermóne sancto Petro Chrysólogo epíscopo attribúto (De pace: PL 52, 347-348)

Beati pacifici

Beáti pacífici, ait evangelísta, caríssimi, quia ipsi fílii Dei vocabúntur. Mérito christiánæ virtútes viréscunt in eo qui unanimitátem christiánæ habet pacis, nec pervenítur ad vocábulum fílii Dei, nisi per nomen pacífici.

Pax est, caríssimi, quæ spóliat hóminem servitúte, dat nomen ingénuum, mutat apud Deum cum condicióne persónam, ex fámulo fílium, líberum facit ex servo. Pax fratrum volúntas est Dei, iucúnditas Christi, perféctio est sanctitátis, iustítiæ régula, magístra doctrínæ, morum custódia, atque in rebus ómnibus laudábilis disciplína. Pax suffrágium precum est, supplicatiónum fácilis atque impetrábilis via, desideriórum ómnium cómpetens plenitúdo. Pax dilectiónis mater est, concórdiæ vínculum ac puræ mentis indícium maniféstum, quæ sibi éxigit de Deo quod velit; quæ quidquid volúerit petit, quidquid petíerit, sumit. Pax præcéptis regálibus conservánda est, ipso Dómino Christo dicénte: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis; hoc est dícere: In pace vos dimísi, in pace vos invéniam; proficíscens vóluit dare quod desiderábat rédiens in ómnibus inveníre.

Cæléste mandátum est serváre quod dedit: una vox est, invéniam quod dimísi. Plantáre pacem radícitus est Dei; evéllere pénitus, inimíci. Nam sicut amor fraternitátis ex Deo est, ita ódium ex diábolo; quaprópter damnánda sunt ódia, quóniam scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicída est.

Vidétis ergo, fratres dilectíssimi, quare pax amánda est, et diligénda concórdia; ista sunt enim quæ génerant et nútriunt caritátem. Scitis autem, secúndum Apóstolum, quia cáritas ex Deo est; sine Deo ergo est, qui non habet caritátem.

Servémus ergo, fratres, mandáta, quæ vitæ sunt; téneat se profúndæ pacis néxibus colligáta fratérnitas, et salutári vínculo caritátis mútua se dilectióne constríngat, quæ óperit multitúdinem peccatórum. Diléctio ergo ómnibus desidériis amplecténda est, quæ tot bona potest habére quot præmia. Custodiénda præ ómnibus virtútibus pax est, quóniam Deus semper in pace est.

Amáte pacem, et tranquílla sunt ómnia: ut et nobis præmia, et vobis gáudia reservétis, ut Ecclésia Dei in pacis unitáte fundáta, perféctam in Christo téneat disciplínam.

Responsorium   Cf. Is 58, 7-8
R/.
Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagos induc in domum tuam; * Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
V/. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc.

Die 5 iulii

S. ANTONII MARIÆ ZACCARIA, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro educatoribus, vel pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermóne sancti Antónii Maríæ Zaccaría presbýteri ad confrátres suos (J. A. Gabutio, Historia Congregationis Clericorum Regularium S. Pauli, 1, 8)

Pauli apostoli discipulus

Nos stulti propter Christum: de se ceterísque Apóstolis, deque áliis christiánam et apostólicam disciplínam profiténtibus, dicébat beátus dux et patrónus noster sanctíssimus. Sed non est cur mirémur aut timeámus, fratres caríssimi: non enim est discípulus super magístrum, neque servus maior dómino suo. Qui nobis adversántur, cum de se male, de nobis vero bene mereántur, nosque ætérnæ glóriæ corónis adáugeant, sibi vero próvocent iram Dei, miserári eos pótius ac dilígere, quam detestári et odísse debémus. Quin étiam pro illis oráre nec vinci a malo, sed víncere in bono malum, et offícia pietátis tamquam carbónes ardéntis caritátis, ut noster monet Apóstolus, supra cápita eórum congérere, ut illi patiéntiam et mansuetúdinem nostram intuéntes et ad meliórem frugem convérsi, ad Deum amándum incendántur.

Nos autem licet indígnos elégit Deus de mundo, pro sua misericórdia, ut ei serviéntes eámus de virtúte in virtútem, et plúrimum caritátis fructum afferámus in patiéntia, gloriántes non solum in spe glóriæ filiórum Dei, sed étiam in tribulatiónibus.

Vidéte vocatiónem vestram, fratres caríssimi: quam si diligénter consideráre voluérimus, fácile vidébimus eius ratiónem ita postuláre, et qui sanctórum Apostolórum et aliórum Christi mílitum vestígia, licet a longe, sectári sumus ingréssi, eórum étiam passiónibus communicáre non recusémus. Per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum.

Qui ergo talem ac tantum Apóstolum, ducem ac patrem elégimus sectaríque profitémur, doctrínam eius et exémpla móribus exprímere conémur; non enim decet sub tanto duce ignávos mílites esse vel tránsfugas, aut tam præclári paréntis fílios esse degéneres.

Responsorium   Cf. Act 20, 21. 24; Rom 1, 16a
R/.
Testíficans fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum, nihil véreor; * Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári evangélium grátiæ Dei.
V/. Non erubésco evangélium. * Nec fácio.

Die 6 iulii

S. MARIÆ GORETTI, VIRGINIS ET MARTYRIS

De Communi unius martyris, vel virginum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilía Pii papæ Duodécimi in canonizatióne sanctæ Maríæ Gorétti hábita (AAS 42 [1950], 581-582)

Non timebo mala, quia tu mecum es

Acérrimum certámen, ut omnes norunt, inérmis hæc virgo ággredi débuit; túrbida ac cæca procélla advérsus eam ex improvíso erúpit, eiúsque angélicum candórem maculáre ac violáre conténdit. At cum in gravíssimo illo discrímine verterétur, hæc póterat verba áurei libélli «De imitatióne Christi» divíno repétere Redemptóri: «Si fúero tentáta et vexáta tribulatiónibus multis, non timébo mala; dum mecum fúerit grátia tua. Ipsa fortitúdo mea; ipsa consílium confert et auxílium. Cunctis hóstibus poténtior est». Itaque cælésti grátia suffúlta, cui generósa ac fortis respóndit volúntas, vitam profúdit, virginitátis glóriam non amísit.

In hac húmilis puéllæ vita, quam summis lineaméntis adumbrávimus, spectáculum cérnere licet, non modo cælo dignum, sed dignum étiam quod nostra hæc ætas admirabúnda, venerabúnda intueátur. Discant patres matrésque famílias quantópere opórteat fílios sibi a Deo datos recte, sancte fortitérque educáre, ac cathólicæ religiónis conformáre præcéptis; ita quidem ut, cum eórum virtus in discrímen addúcta fúerit, divína iuvánte grátia hábeant, ut invícti, íntegri, intamináti evádant.

Discat læta puerítia, discat animósa iuvéntus non ad volúcria atque inánia voluptátis gáudia, non ad fascinántium vitiórum oblectaménta mísere prolábi, sed pótius conténdere alácriter, etsi per árdua et áspera, ad christiánam illam morum perfectiónem, quam quidem strénua voluntáte, cæléstibus adiúta munéribus, eniténdo, allaborándo precandóque omnes ássequi aliquándo póssumus.

Non omnes profécto ad subeúndum martýrium vocámur; ad christiánam tamen assequéndam virtútem vocámur omnes. Virtus autem vim póstulat, quæ etiámsi angélicæ huius puéllæ fortitúdinis vérticem non attíngit, níhilo sécius óperam diutúrnam diligentíssimam, intermitténdam numquam a nobis exquírit ad vitæ usque óbitum. Quámobrem quasi lentum continuatúmque martýrium dici potest, ad quod quidem patrándum hæc divína Iesu Christi senténtia nos ádmonet: Regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.

Ad hoc ígitur, cælésti grátia inníxi contendámus omnes; hoc nobis suádeat sancta virgo et martyr María Gorétti; idque e cæléstibus sédibus, ubi sempitérna frúitur beatitáte, a divíno Redemptóre precándo ímpetret, ut omnes, pro peculiári cuiúsque nostra vitæ condicióne, præclára vestígia sua libéntes, voléntes operantésque sequámur.

Responsorium
R/.
O quam pulchra es, virgo Christi, * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V/. Non potuísti a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam.

Die 11 iulii

S. BENEDICTI, ABBATIS

Memoria (Europae festum)

De Communi sanctorum virorum: pro religiosis, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus

De Communi PR Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Régula sancti Benedícti abbátis (Prologus, 4-22; cap. 72, 1-12: CSEL 75, 2-5. 162-163)

Christo omnino nihil præponant

In primis, ut quidquid agéndum ínchoas bonum, ab eo pérfici instantíssima oratióne depóscas, ut, qui nos iam in filiórum dignátus est número computáre, non debet aliquándo de malis áctibus nostris contristári; ita enim ei omni témpore de bonis suis in nobis paréndum est, ut non solum irátus pater suos non aliquándo fílios exherédet, sed nec ut metuéndum dóminus, irritátus a malis nostris, ut nequíssimos servos perpétuam tradat ad pœnam, qui eum sequi nolúerint ad glóriam.

Exsurgámus ergo tandem aliquándo, excitánte nos Scriptúra ac dicénte: Hora est iam nos de somno súrgere. Et apértis óculis nostris ad deíficum lumen, attónitis áuribus audiámus divína cotídie clamans quid nos ádmonet vox dicens: Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra; et íterum: Qui habet aures audiéndi, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis.

Et quid dicit? Veníte, fílii, audíte me; timórem Dómini docébo vos. Cúrrite, dum lumen vitæ habétis, ne ténebræ mortis vos comprehéndant.

Et quærens Dóminus in multitúdine pópuli, cui hæc clamat, operárium suum, íterum dicit: Quis est homo qui vult vitam et cupit vidére dies bonos? Quod si tu áudiens respóndeas: «Ego», dicit tibi Deus: «Si vis habére veram et perpétuam vitam, próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquántur dolum; divérte a malo et fac bonum; inquíre pacem et séquere eam. Et cum hæc fecéritis, óculi mei super vos et aures meæ ad preces vestras; et ántequam me invocétis, dicam vobis: Ecce adsum».

Quid dúlcius nobis ab hac voce Dómini invitántis nos, fratres caríssimi? Ecce pietáte sua demónstrat nobis Dóminus viam vitæ.

Succínctis ergo fide vel observántia bonórum áctuum lumbis nostris, per ducátum Evangélii pergámus itínera eius, ut mereámur eum qui nos vocávit in regnum suum vidére. In cuius regni tabernáculo si vólumus habitáre, nisi illuc bonis áctibus cúrritur, mínime pervenítur.

Sicut est zelus amaritúdinis malus, qui séparat a Deo et ducit ad inférnum, ita est zelus bonus, qui séparat a vítiis et ducit ad Deum et ad vitam ætérnam. Hunc ergo zelum ferventíssimo amóre exérceant mónachi, id est, ut honóre se ínvicem prævéniant; infirmitátes suas sive córporum sive morum patientíssime tólerent; obœdiéntiam sibi certátim impéndant; nullus quod sibi útile iúdicat sequátur, sed quod magis álio; caritátem fraternitátis caste impéndant; amóre Deum tímeant; abbátem suum sincéra et húmili caritáte díligant; Christo omníno nihil præpónant, qui nos páriter ad vitam ætérnam perdúcat.

Responsorium
R/.
Beátus Benedíctus, relícta domo rebúsque patris, soli Deo placére cúpiens, sanctæ conversatiónis hábitum quæsívit, * Et solus in supérni Inspectóris óculis habitávit secum.
V/. Recéssit ígitur sciénter néscius et sapiénter indóctus. * Et solus.

(Hymnus Te Deum.)

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi PR Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Fuit vir vitæ venerábilis, grátia Benedíctus et nómine.

Preces: de Communi sanctorum virorum

Ad Vesperas

Hymnus

De Communi PR Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Hic accépit benedictiónem a Dómino et misericórdiam a Deo salutári suo; quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.

Preces: de Communi sanctorum virorum

Die 13 iulii

S. HENRICI

De Communi sanctorum virorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita antíqua sancti Henríci (MGH, Scriptores 4, 792-799)

Bona pacis et tranquillitatis Ecclesiæ providebat

Unctus in regem beatíssimus Dei fámulus, temporális regni non conténtus angústiis, pro adipiscénda immortalitátis coróna, summo Regi, cui servíre regnáre est, militáre dispósuit. Summam étenim diligéntiam in amplificándo cultu religiónis adhíbuit; ecclésias ditáre possessiónibus et imménsis ornátibus augére cœpit. Episcopátum Bambergénsem ex íntegro in suo dómate fundávit, eundémque princípibus Apostolórum Petro et Paulo et pretiosíssimo mártyri Geórgio attitulátum, speciáli iure sanctæ Románæ Ecclésiæ contrádidit, ut et primæ sedi débitum divínitus impénderet honórem et suam plantatiónem tanto patrocínio fírmius communíret.

Ut autem cunctis liquídius enitéscat, qua vigilántia vir beatíssimus novéllæ suæ Ecclésiæ bona pacis et tranquillitátis étiam per succedéntia témpora províderit, áliquam hic insérimus confirmatiónis epístolam.

«Henrícus, divína præordinánte cleméntia rex, ómnibus Ecclésiæ fíliis, tam futúris quam præséntibus. Salubérrimis sacri elóquii institutiónibus erudímur et præmonémur, ut temporália relinquéntes bona, et terréna postponéntes cómmoda, ætérna et sine fine mansúra in cælis studeámus adipísci consistória. Glória enim præsens fugitíva est et vana, dum possidétur, nisi in ea áliquid de cælésti æternitáte cogitétur. Sed Dei miserátio humáno géneri útile provídit remédium, quando partem cæléstis pátriæ terrénæ substántiæ fecit esse prétium.

Huius ergo nos cleméntiæ non immémores, nec ignorántes nos gratuíto divínæ miseratiónis respéctu regáli dignitáte sublimátos, cóngruum esse dúcimus non solum ecclésias ab antecessóribus nostris constrúctas ampliáre, sed ad maiórem Dei glóriam novas ædificáre eásque devotiónis nostræ donis gratíssimis exaltáre. Quaprópter domínicis non surdum audítum præbéntes præcéptis et deíficis obtemperándo intendéntes suasiónibus, thesáuros divínæ largitátis munificéntia nobis collátos, in cælo desiderámus repónere, ubi neque fures effódiant neque furéntur, neque ærúgo vel tínea demoliátur, ubi et, dum ómnia nunc congésta recólimus, cor nostrum desidério et amóre sæpius versétur.

Proínde patére vólumus ómnium fidélium universitáti, quod quemdam patérnæ hereditátis nostræ locum, Babenberch dictum, in sedem et culmen episcopátus provéximus, ut ínibi nostrum parentúmque nostrórum célebre habeátur memoriále, et iugis pro ómnibus orthodóxis mactétur hóstia salutáris».

Responsorium   Sap 10, 11b-12a. 14c. 10a
R/.
Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et ab insidiántibus tutávit illum, * Et dedit illi claritátem ætérnam.
V/. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Et dedit.

Die 14 iulii

S. CAMILLI DE LELLIS, PRESBYTERI

De Communi sanctorum virorum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sancti Camílli ab eius sócio conscrípta (S. Cicatelli, Vita del P. Camillo de Lellis, Viterbo, 1615)

Domino in fratribus serviens

Ut a sancta caritáte, tamquam a virtútum ómnium radíce et dono, Camíllo præ réliquis familiári, ducam inítium, dico eum huius sanctæ virtútis igni ita fuísse inflammátum, non modo erga Deum, sed étiam erga próximos, ac speciátim infírmos: ut vel solus eórum conspéctus satis illi esset ad concipiéndam cordis teneritúdinem, liquefactiónem, et ómnium dénique deliciárum ac terrenórum oblectamentórum atque afféctuum perféctam obliviónem. Quippe qui videbátur, cum uni cuípiam infirmórum ministráret, præ nímia pietáte ac miseratióne se quodámmodo totum confícere atque consúmere. Nam libénter in semetípsum omnem eórum languórem et áliud quodvis malum suscepísset, quo ipsórum vel dolóres leníret, vel tólleret infirmitátes.

Christi enim persónam tam viva imaginatióne in illis attendébat, ut sæpenúmero inter præbéndum cibos concíperet ánimo suos esse christos, adeóque ab iis grátiam et peccatórum remissiónem efflagitáret. Hinc tanta coram stabat reveréntia, ac si vere et próprie in Dómini sui esset præséntia. De nulla re sæpius, de nulla fervídius, quam de sancta caritáte sermónes miscébat, eámque optásset cunctórum mortálium córdibus insérere.

Ut fratres suos religiósos ad hanc principálem virtútem inflammáret, solébat iis dulcíssima illa Iesu Christi verba inculcáre: Infírmus eram et visitástis me. Quæ verba ipse revéra cordi suo inscúlpta habére videbátur; tóties ea dicébat, tóties repetébat.

Tanta erat Camílli et tam late patens cáritas, ut non modo infírmos et moribúndos, sed étiam generátim quoscúmque álios páuperes et miserábiles, insígni suæ pietátis ac benevoléntiæ sinu complecterétur. Dénique cor illi erat tantæ erga índigos pietátis, ut dícere esset sólitus: «Cum páuperes in mundo non reperiréntur, oportére hómines ad eos investigándos et de sub terra eruéndos, bene illis faciéndi et misericórdiam exhibéndi grátia, se impéndere».

Responsorium   1 Th 5, 14b. 15b. 18b; Rom 15, 7
R/.
Suscípite infírmos, semper quod bonum est sectámini in omnes; * Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
V/. Suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in glóriam Dei. * Hæc enim.

Die 15 iulii

S. BONAVENTURÆ, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum (Cap. 7, 1. 2. 4. 6: Opera omnia, 5, 312-313)

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sæculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.

In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.

Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

Responsorium   1 Io 3, 24; Sir 1, 9a. 10
R/.
Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: * Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.
V/. Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et præbuit illam diligéntibus se. * Et in.

Die 16 iulii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE MONTE CARMELO

De Communi B. Mariæ Virginis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo I in Nativitate Domini, 2. 3: PL 54, 191-192)

Maria prius concepit mente quam corpore

Virgo régia davídicæ stirpis elígitur, quæ sacro gravidánda fetu divínam humanámque prolem prius concíperet mente quam córpore. Et ne supérni ignára consílii ad inusitátos pavéret efféctus, quod in ea operándum erat a Spíritu Sancto, collóquio discit angélico. Nec damnum credit pudóris, Dei Génetrix mox futúra. Cur enim de conceptiónis novitáte despéret, cui efficiéntia de Altíssimi virtúte promíttitur? Confirmátur credéntis fides étiam præeúntis attestatióne miráculi, donatúrque Elísabeth inopináta fecúnditas, ut qui concéptum déderat stérili, datúrus non dubitarétur et vírgini.

Verbum ígitur Dei Deus, Fílius Dei, qui in princípio erat apud Deum, per quem facta sunt ómnia et sine quo factum est nihil, propter liberándum ab ætérna morte hóminem, factus est homo; ita se ad susceptiónem humilitátis nostræ sine diminutióne suæ maiestátis inclínans, ut manens quod erat, assuménsque quod non erat, veram servi formam ei formæ, in qua Deo Patri est æquális, uníret et tanto fœdere natúram utrámque conséreret, ut nec inferiórem consúmeret glorificátio nec superiórem minúeret assúmptio.

Salva ígitur proprietáte utriúsque substántiæ et in unam coeúnte persónam, suscípitur a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad dependéndum nostræ condiciónis débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, Deúsque verus et homo verus, in unitátem Dómini temperátur; ut quod nostris remédiis congruébat, unus atque idem Dei hominúmque mediátor et mori posset ex uno et resúrgere posset ex áltero. Mérito ígitur virgíneæ integritáti nihil corruptiónis íntulit partus salútis, quia custódia fuit pudóris, edítio veritátis.

Talis ígitur, dilectíssimi, natívitas décuit Dei virtútem et Dei sapiéntiam Christum, qua nobis et humanitáte congrúeret et divinitáte præcélleret. Nisi enim esset Deus verus, non afférret remédium; nisi esset homo verus, non præbéret exémplum.

Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis homínibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex ómnibus mundi géntibus fabricári; de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?

Responsorium
R/.
Gloriósæ Vírginis Maríæ memóriam digníssimam recolámus, cuius Dóminus humilitátem respéxit; * Quæ, ángelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.
V/. Christo canámus glóriam in hac sacra celebratióne mirábilis Genetrícis Dei. * Quæ, ángelo.

Ad Laudes matutinas

De Communi BMV Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea, et efflóruit tamquam præcox uva.

Preces De Communi BMV.

Ad Vesperas

De Communi BMV Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. María audiébat verbum Dei et custodiébat illud, cónferens in corde suo.

Preces De Communi BMV.

Die 21 iulii

S. LAURENTII DE BRINDISI, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

De Communi pastorum: pro presbyteris, et doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Lauréntii de Bríndisi presbýteri (Sermo Quadragesimalis 2: Opera omnia 5, 1, nn. 48. 50. 52)

Prædicatio munus est apostolicum

Ad ducéndam spiritálem vitam, quæ nobis cum ángelis cæléstibus divinísque spirítibus commúnis est, cum quibus ad imáginem et similitúdinem Dei cónditi sumus, necessárius útique est panis grátiæ Spíritus Sancti et caritátis Dei. Grátia autem et cáritas sine fide nulla, quóniam sine fide impossíbile est placére Deo. Nec fides concípitur sine verbi Dei prædicatióne: Fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Prædicátio ígitur verbi Dei necessária est ad spiritálem vitam, sicut semináre ad vitam corporálem ducéndam.

Hinc Christus ait: Exiit qui séminat semináre semen suum. Exiit qui séminat præco iustítiæ, cuius quidem præcónem aliquándo légimus fuísse Deum, uti cum univérso pópulo in desérto dedit viva voce de cælo legem iustítiæ; aliquándo ángelum Dómini qui in loco fléntium árguit pópulum de transgressióne divínæ legis, unde omnes fílii Israel, audíta ángeli concióne, compúncti corde elevántes vocem flevérunt veheménter; legem étiam Dómini Móyses univérso pópulo prædicávit in campéstribus Moab, uti in Deuteronómio patet. Tandem venit Christus Deus et homo ad prædicándum verbum Dómini, et ad hoc idem misit Apóstolos, sicut prius míserat prophétas.

Prædicátio ígitur munus est apostólicum, angélicum, christiánum, divínum. Sic multíplici bonitáte refértum est verbum Dei, cum sit véluti thesáurus ómnium bonórum. Hinc enim fides, hinc spes, hinc cáritas, hinc omnes virtútes, ómnia dona Spíritus Sancti, omnes beatitúdines evangélicæ, ómnia bona ópera, ómnia mérita vitæ, omnis glória paradísi: Suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.

Est enim verbum Dómini intelléctui lux, voluntáti ignis, ut homo possit Deum cognóscere et dilígere; et interióri hómini, qui Spíritu Dei vivit per grátiam, panis et aqua, sed panis dúlcior melle ac favo, aqua mélior vino et lacte; est ánimæ spiritális thesáurus meritórum, hinc dícitur aurum et lapis pretiósus multum; est contra duram cordis obstinatiónem in vítiis málleus, et contra carnem, mundum atque diábolum gládius occídens omne peccátum.

Responsorium   Is 40, 9ac; Lc 9, 59a. 60b
R/.
Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion; * Dic civitátibus Iuda: Ecce Deus vester.
V/. Séquere me, vade et annúntia regnum Dei. * Dic civitátibus.