SEPTEMBER 9-13

Die 3 septembris

S. GREGORII MAGNI, PAPÆ ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi pastorum: pro papis, et doctorum Ecclesiæ, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Ezechiélem (Lib. 1, 11, 4-6: CCL 142, 170-172)

Pro Christi amore in eius eloquia nec mihi parco

Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel. Notándum quod eum quem Dóminus ad prædicándum mittit speculatórem esse denúntiat. Speculátor quippe semper in altitúdine stat, ut quidquid ventúrum est longe prospíciat. Et quisquis pópuli speculátor pónitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodésse per providéntiam.

O quam dura mihi sunt ista quæ loquor, quia memetípsum loquéndo fério, cuius neque lingua, ut dignum est, prædicatiónem tenet, neque, inquántum tenére súfficit, vita séquitur linguam.

Ego reum me esse non ábnego, torpórem meum atque neglegéntiam vídeo. Erit fortásse apud pium iúdicem impetrátio véniæ ipsa cognítio culpæ. Et quidem in monastério pósitus valébam et ab otiósis linguam restríngere, et in intentióne oratiónis pæne contínue mentem tenére. At postquam cordis úmerum sárcinæ pastoráli suppósui, collígere se ad semetípsum assídue non potest ánimus, quia ad multa partítur.

Cogor namque modo Ecclesiárum, modo monasteriórum causas discútere, sæpe singulórum vitas actúsque pensáre. Modo quædam cívium negótia sustinére, modo de irruéntibus barbarórum gládiis gémere, et commísso gregi insidiántes lupos timére. Modo rerum curam súmere, ne desint subsídia eis ipsis quibus disciplínæ régula tenétur, modo raptóres quosdam æquanímiter pérpeti, modo eis sub stúdio servátæ caritátis obviáre.

Cum ítaque ad tot et tanta cogitánda scissa ac dilaniáta mens dúcitur, quando ad semetípsam rédeat, ut totam se in prædicatióne cólligat, et a proferéndi verbi ministério non recédat? Quia autem necessitáte loci sæpe viris sæculáribus iungor, nonnúmquam mihi linguæ disciplínam reláxo. Nam si in assíduo censúræ meæ rigóre me téneo, scio quia ab infirmióribus fúgior, eósque ad hoc quod áppeto numquam traho. Unde fit ut eórum sæpe et otiósa patiénter áudiam. Sed quia ipse quoque infírmus sum, in otiósis sermónibus paulísper tractus, libénter iam ea loqui incípio, quæ audíre cœperam invítus; et ubi tædébat cádere, libet iacére.

Quis ergo ego vel qualis speculátor sum, qui non in monte óperis sto, sed adhuc in valle infirmitátis iáceo? Potens vero est humáni géneris creátor et redémptor, indígno mihi et vitæ altitúdinem et linguæ efficáciam donáre, pro cuius amóre in eius elóquio nec mihi parco.

Responsorium
R/.
E fonte Scripturárum morália et mýstica próferens, fluénta Evangélii in pópulos derivávit; * Et defúnctus adhuc lóquitur.
V/. Velut áquila perlústrans mundum, amplitúdine caritátis maióribus et mínimis próvidet. * Et defúnctus.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Doct. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Pastor exímius Gregórius pastorális vitæ spécimen trádidit et régulam.

Preces De Communi Pastorum.

Ad Vesperas

Hymnus “Anglórum”, ut ad Laudes matutinas.

De Communi Doct. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Gregórius præsul implébat actu quidquid sermóne docébat, ut esset exémplum mýstica verba loquens.

Preces De Communi Pastorum.

Die 8 septembris

IN NATIVITATE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Festum

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Nativitátem Vírginis Maríæ celebrémus: Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Antiphonæ, psalmi et versus de Communi B. Mariæ V. Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Génesis 3, 9-20

Sententia in peccatorem et promissio salutis

In diébus illis: Vocávit Dóminus Deus hóminem et dixit ei: «Ubi es?». Qui ait: «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me». Cui dixit: «Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præcéperam, ne coméderes, comedísti?». Dixítque homo: «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi». Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: «Quid hoc fecísti?». Quæ respóndit: «Serpens decépit me, et comédi».

Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: «Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius».

Mulíeri dixit: «Multiplicábo ærúmnas tuas et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et ad virum tuum erit appetítus tuus, ipse autem dominábitur tui».

Hómini vero dixit: «Quia audísti vocem uxóris tuæ et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi, ne coméderes, maledícta humus propter te! In labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ. Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbas terræ; in sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in púlverem revertéris».

Et vocávit homo nomen uxóris suæ Heva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.

Responsorium
R/.
Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David, * Per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sæculo.
V/. Beatíssimæ Vírginis Maríæ Nativitátem devotíssime celebrémus. * Per quam.

Lectio altera

Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi (Oratio 1: PG 97, 806-810)

Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova

Finis legis Christus, qui non minus abdúcat a lege quam ad spíritum próvehat. In eo enim consummátio pósita est, iuxta quod legislátor ipse conféctis ómnibus ac terminátis, in spíritum lítteram tránstulit; in seípso recapítulans ómnia, ac lege grátia vivens, atque illa quidem subiugáta, hæc autem concínne coaptáta et iuncta, non permíxtis confusísque quæ alteríus própria erant cum alteríus própriis, sed divíne ádmodum commutáto, si quid grave erat et servum et captívum, in id quod est leve et líberum, ut non simus iam sub eleméntis mundi in servitútem adácti, quemádmodum ait Apóstolus, nec iugo servitútis lítteræ legis simus obnóxii.

Hæc enim Christi in nos beneficiórum summa est; hæc sacraménti manifestátio, hæc natúræ exinanítio, Deus et homo, assumptíque hóminis deificátio. Enimvéro ita et spléndidi et quam máxime conspícui Dei ad hómines advéntus, omníno étiam gáudii introductórium áliquid, quo magnum in nos salútis donum procéderet, esse opórtuit. Id porro præsens est celébritas, cui exórdium Deíparæ natívitas est; conclúsio autem et términus, Verbi cum carne destináta compáctio. Modo enim Virgo náscitur et lactátur et fíngitur ac ómnium sæculórum regi Deo mater aptátur.

Quando étiam duplex nobis ex eo lucrum accésserit: ea quidem próvehens ad veritátem, ea autem a legáli in líttera servitúte ac conversatióne abdúcens. Quo id modo, quave ratióne? Nimírum cedénte umbra advéntui lucis, gratiáque libertátem inferénte pro líttera: quorum sollémnitas hæc confínium est, figurálibus sýmbolis veritátem succedáneam iungens, nováque vetéribus substítuens.

Omnia ergo creáta decántent tripudiéntque, ac áliquid diéi lætítiæ cóngruum cónferant. Una hódie cæléstium, terrestriúmque sit commúnis celébritas, simúlque agat festum quidquid in mundo et supra mundum coalitiónis est. Hódie enim ómnium Creatóris creátum delúbrum exstrúctum est, ac creatúra, nova decentíque ratióne, novum Auctóri parátur hospítium.

Responsorium
R/.
Nativitátem hodiérnam perpétuæ Vírginis Genetrícis Dei Maríæ devotíssime celebrémus, * Cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.
V/. Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra festivitáte præcélsæ Genetrícis Dei Maríæ. * Cuius vita.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Fámulis tuis, quæsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Natívitas gloriósæ Vírginis Maríæ ex sémine Abrahæ, ortæ de tribu Iuda, clara ex stirpe David.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Quando nata est Virgo sacratíssima, tunc illuminátus est mundus; stirps beáta, radix sancta et benedíctus fructus eius.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Cum iucunditáte Nativitátem beátæ Maríæ celebrémus, ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Is 11, 1-3a

Et egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini.

Responsorium breve
R/.
Elégit eam Deus, * Et præelégit eam. Elégit.
V/. In tabernáculo suo habitáre facit eam. * Et præelégit eam. Glória Patri. Elégit.

Ad Benedictus, ant. Natívitas tua, Dei Génetrix Virgo, gáudium annuntiávit univérso mundo: ex te enim ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster; qui solvens maledictiónem dedit benedictiónem, et confúndens mortem, donávit nobis vitam sempitérnam.

Preces De Communi BMV.

Oratio

Fámulis tuis, quæsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Psalmi de die currente.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Natívitas est hódie sanctæ Maríæ Vírginis, cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

Lectio brevis   Cant 6, 10

Quæ est ista, quæ progréditur quasi auróra consúrgens, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta?

V/. Beáti qui áudiunt verbum Dei.
R/. Et custódiunt illud.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Regáli ex progénie María exórta refúlget, cuius précibus nos adiuvári, mente et spíritu devotíssime póscimus.

Lectio brevis   Iudt 13, 18-19

Benedíctus Dóminus, Deus noster, qui creávit cælum et terram, qui diréxit te in vulnus cápitis príncipis inimicórum nostrórum. Quóniam non discédet laus tua a corde hóminum memorántium virtútis Dei usque in sempitérnum.

V/. Beáta víscera Maríæ Vírginis.
R/. Quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra festivitáte præcélsæ Genetrícis Dei Maríæ.

Lectio brevis   Ap 21, 3

Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

V/. Benedícta tu in muliéribus.
R/. Et benedíctus fructus ventris tui.

Oratio

Fámulis tuis, quæsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Christum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 De Iesse progénie procéssit Virgo María, in cuius thálamum introívit Spíritus Altíssimi.

Psalmodia de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2 Natívitas est hódie sanctæ Maríæ Vírginis, cuius pulchritúdinem respéxit Deus et visitávit humilitátem.

Ant. 3 Benedícta et venerábilis sancta María, Virgo Dei Génetrix, cuius Nativitátem celebrámus, ut intercéssio ipsíus sit pro nobis ad Dóminum.

Lectio brevis   Rom 9, 4-5

Sunt Israelítæ, quórum adóptio est filiórum et glória et testaménta et legislátio et cultus et promissiónes, quórum sunt patres, et ex quibus Christus secúndum carnem: qui est super ómnia Deus benedíctus in sæcula. Amen.

Responsorium breve
R/.
Ave María, grátia plena; * Dóminus tecum. Ave María.
V/. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. * Dóminus tecum. Glória Patri. Ave.

Ad Magnificat, ant. Gloriósæ Vírginis Maríæ ortum digníssimum recolámus, cuius Dóminus humilitátem respéxit, quæ, Angelo nuntiánte, concépit Redemptórem mundi.

Preces De Communi BMV.

Oratio

Fámulis tuis, quæsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Die 13 septembris

S. IOANNIS CHRYSOSTOMI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi (Ante exsilium, nn. 1-3: PG 52, 427*-430)

Mihi vivere Christus est, et mori lucrum

Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sæviat mare, petram dissólvere nequit: insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse: terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. Ideo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.

Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum teneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sæculi.

Christus mecum, quem timebo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.

Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur. Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.

Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.

Responsorium   2 Tim 2, 9-10a; Ps 26 (27), 1a
R/.
In evangélio labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum! * Ideo ómnia sustíneo propter electos.
V/. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * Ideo.

Ad Laudes matutinas et Vesperas

Hymnus