zlaudes hebd I

Psalmus 62 (63), 2-9
    
Anima Dominum sitiens

Deus, Deus meus es tu,*

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea,*

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa,†

sic in sancto appárui tibi,*

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas,*

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea*

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea,*

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum,*

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus,*

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhæsit ánima mea post te,*

me suscépit déxtera tua.

Canticum  Dan 3, 57-88. 56
    
Omnis creatura laudet Dominum

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Benedícite, cæli, Dómino,*

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes,
quæ super cælos sunt, Dómino,*

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino,*

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino,*

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino,*

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino,*

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino,*

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino,*

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum,*

laudet et superexáltet eum in sæcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino,*

benedícite, univérsa germinántia in terra,
Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino,*

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia
quæ movéntur in aquis, Dómino,*

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino,*

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino,*

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino,*

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino,*

laudáte et superexaltáte eum in sæcula.

Benedicámus
Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu;*

laudémus et superexaltémus eum in sæcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli*

et laudábilis et gloriósus in sæcula.

In fine huius cantici non dicitur «Gloria Patri».

Psalmus 149
    
Exsultatio sanctorum

Cantáte Dómino cánticum novum;*

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum,*

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro,*

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo,*

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória,*

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum*

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus,*

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus*

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum:*

glória hæc est ómnibus sanctis eius.