January 1-23

PROPRIUM DE SANCTIS

Die 13 ianuarii

S. HILARII, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte (Lib. 1, 37-38: PL 10, 48-49)

Prædicando te, tibi serviam

Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.

Neque enim ullum áliud maius præmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat, teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sæculo, aut negánti hærético demónstret.

Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quærite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.

Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.

Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur; sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.

Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.

Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum, neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.

Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos, ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.

Responsorium   1 Io 4, 2b-3a. 6c. 15
R/.
Omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est. * Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
V/. Quisque conféssus fúerit: «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo. * Ex hoc.

Die 17 ianuarii

S. ANTONII, ABBATIS

Memoria

De Communi sanctorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta (Cap. 2-4: PG 26, 842-846)

De vocatione sancti Antonii

Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.

Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni, séquere me, et habébis thesáurum in cælis.

Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœnæ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent. Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.

Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus, illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur, ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.

Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.

Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.

Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.

Responsorium   Mt 19, 21; Lc 14, 33b
R/.
Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; * Et veni, séquere me.
V/. Qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. * Et veni.

Die 20 ianuarii

S. FABIANI, PAPÆ ET MARTYRIS

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris et Ecclésiæ Románæ de martýrio sancti Fabiáni papæ (Ep. 9, 1 et 8, 2-3: CSEL 3, 488-489. 487-488)

Fabianus fidei et virtutis nobis præbet exemplum

Cum cértior factus esset de morte Fabiáni papæ, sanctus Cypriánus hanc misit epístolam ad Romæ presbýteros et diáconos:

«Cum de excéssu boni viri collégæ mei rumor apud nos incértus esset, fratres caríssimi, et opínio dúbia nutáret, accépi a vobis lítteras ad me missas per Creméntium hypodiáconum, quibus pleníssime de glorióso eius éxitu instrúerer, et exsultávi satis quod pro integritáte administratiónis eius consummátio quoque honésta procésserit.

In quo vobis quoque plúrimum grátulor quod eius memóriam tam célebri et illústri testimónio prosequámini, ut per vos innotésceret nobis quod et vobis esset circa præpósiti memóriam gloriósam et nobis quoque fídei ac virtútis præbéret exémplum.

Nam quantum perniciósa res est ad sequéntium lapsum ruína præpósiti, in tantum contra útile est et salutáre cum se epíscopus per firmaméntum fídei frátribus præbet imitándum».

Prius vero quam, ut vidétur, hanc epístolam recéperat, Ecclésia Romána Carthaginiénsi perhíbebat testimónium suæ in persecutióne fidelitátis:

«Ecclésia stat fórtiter in fide, licet quidam terróre ipso compúlsi, sive quod essent insígnes persónæ sive apprehénsi timóre hóminum, ruérunt: quos quidem separátos a nobis non derelíquimus, sed ipsos cohortáti sumus et hortámur ágere pæniténtiam, si quo modo indulgéntiam póterint recípere ab eo qui potest præstáre, ne si relícti fúerint a nobis, peióres efficiántur.

Vidétis ergo, fratres, quóniam et vos hoc fácere debétis, ut étiam illi qui cecidérunt, hortátu vestro corrigéntes ánimos eórum, si apprehénsi fúerint iteráto, confiteántur, ut possint priórem errórem corrígere, et ália quæ incúmbunt vobis, quæ étiam et ipsa subdídimus, ut si hi qui in hanc tentatiónem incidérunt cœperint apprehéndi infirmitáte et agant pæniténtiam facti sui et desíderent communiónem, útique subveníri eis debet: sive víduæ sive thlibómeni qui se exhibére non possunt sive hi qui in carcéribus sunt sive exclúsi de sédibus suis útique habére debent qui eis minístrent: sed et catechúmeni apprehénsi infirmitáte decépti esse non debébunt, ut eis subveniátur.

Salútant vos fratres qui sunt in vínculis et presbýteri et tota Ecclésia, quæ et ipsa cum summa sollicitúdine éxcubat pro ómnibus qui ínvocant nomen Dómini. Sed et nos pétimus mútua vice mémores sitis nostri».

Responsorium   Phil 1, 23b; 3, 8b; 1, 21; 2, 17
R/.
Desidérium habens dissólvi et cum Christo esse; ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam; * Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.
V/. Si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestræ, gáudeo et congáudeo ómnibus vobis. * Mihi enim.

Eodem die 20 ianuarii

S. SEBASTIANI, MARTYRIS

De Communi unius martyris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum (Cap. 20, 43-45. 48: CSEL 62, 466-468)

Testimonium Christi fidele

Per multas tribulatiónes opórtet nos introíre in regnum Dei. Si multæ persecutiónes, multæ probatiónes; ubi multæ corónæ, multa certámina. Tibi ergo próficit quod multi persecutóres sunt, ut inter multas persecutiónes facílius invénias quemádmodum coronéris.

Utámur exémplo Sebastiáni mártyris, cuius hódie natális est.

Hic Mediolanénsis oriúndo est. Fortásse aut iam discésserat persecútor aut adhuc non vénerat in hæc pártium, aut mítior erat. Advértit hic aut nullum esse aut tepére certámen.

Romam proféctus est, ubi propter fídei stúdium persecutiónes acérbæ fervébant; ibi passus est, hoc est ibi coronátus. Itaque illic, quo hospes advénit, domicílium immortalitátis perpétuæ collocávit. Si unus persecútor fuísset, coronátus hic martyr útique non fuísset.

Sed quod peius, non hi solum persecutóres sunt qui vidéntur, sed étiam qui non vidéntur, et multo plures persecutóres.

Sicut enim unus persecútor rex multis persecutiónis præcépta mittébat et per síngulas vel civitátes vel províncias erant divérsi persecutóres, ita étiam diábolus multos minístros suos dírigit, qui non foris tantúmmodo, sed étiam intus fáciant persecutiónes in ánimis singulórum.

De his dictum est persecutiónibus: Omnes qui volunt pie vívere in Christo Iesu persecutiónem patiúntur. Omnes dixit, nullum excépit. Quis enim excéptus potest esse, cum ipse Dóminus persecutiónum tentaménta toleráverit?

Quanti cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle, qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ.

Responsorium
R/.
Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V/. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus.

Die 21 ianuarii

S. AGNETIS, VIRGINIS ET MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris, vel virginum.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De virgínibus (Lib. 1, cap. 2. 5. 7-9: PL 16 [edit. 1845], 189-191)

Nondum idonea pœnæ et iam matura victoriæ

Natális est vírginis, integritátem sequámur; natális est mártyris, hóstias immolémus. Natális est sanctæ Agnétis. Hæc duódecim annórum martýrium fecísse tráditur. Quo detestabílior crudélitas, quæ nec minúsculæ pepércit ætáti, immo magna vis fídei, quæ étiam ab illa testimónium invénit ætáte.

Fuítne in illo corpúsculo vúlneri locus? Et quæ non hábuit quo ferrum recíperet, hábuit quo ferrum vínceret. At istíus ætátis puéllæ torvos étiam vultus paréntum ferre non possunt, et acu distrícta solent puncta flere quasi vúlnera.

Hæc inter cruéntas carníficum impávida manus, hæc stridéntium grávibus immóbilis tráctibus catenárum, nunc furéntis mucróni mílitis totum offérre corpus, mori adhuc néscia, sed paráta; vel si ad aras invíta raperétur, téndere Christo inter ignes manus atque in ipsis sacrílegis focis trophæum Dómini signáre victóris; nunc ferrátis colla manúsque ambas insérere néxibus, sed nullus tam ténuia membra póterat nexus inclúdere.

Novum martýrii genus? Nondum idónea pœnæ et iam matúra victóriæ; certáre diffícilis, fácilis coronári; magistérium virtútis implévit, quæ præiudícium vehébat ætátis. Non sic ad thálamum nupta properáret, ut ad supplícii locum læta succéssu, gradu festína virgo procéssit, non intórto crine caput compta sed Christo; non flósculis redimíta, sed móribus.

Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirári pleríque quod tam fácile vitæ suæ pródiga, quam nondum háuserat, iam quasi perfúncta donáret. Stupére univérsi quod iam Divinitátis testis exsísteret, quæ adhuc árbitra sui per ætátem esse non posset. Effécit dénique ut ei de Deo crederétur cui de hómine adhuc non crederétur, quia quod ultra natúram est, de Auctóre natúræ est.

Quanto terróre egit cárnifex ut timerétur, quantis blandítiis ut suadéret, quantórum vota ut sibi ad núptias perveníret. At illa: «Et hæc Sponsi iniúria est exspectáre placitúrum; qui me sibi prior elégit, accípiet. Quid, percússor, moráris? Péreat corpus, quod amári potest óculis, quibus nolo». Stetit, orávit, cervícem infléxit.

Cérneres trepidáre carníficem, quasi ipse addíctus fuísset; trémere percussóris déxteram, pallére ora aliéno timéntis perículo, cum puélla non timéret suo. Habétis ígitur in una hóstia duplex martýrium, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit et martýrium obtínuit.

Responsorium
R/.
Diem festum beátæ Agnétis celebrémus, quáliter passa sit ad memóriam revocémus; * In iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.
V/. Solum enim vitæ diléxit Auctórem. * In iuventúte.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Anulo suo subarrhávit me Dóminus meus Iesus Christus, et tamquam sponsam decorávit me coróna.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Ipsi sum desponsáta, cui ángeli sérviunt, cuius pulchritúdinem sol et luna mirántur.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Congaudéte mecum et congratulámini, quia cum sanctis ómnibus lúcidas sedes accépi.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   2 Cor 1, 3-5

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

Responsorium breve
R/.
Adiuvábit eam * Deus vultu suo. Adiuvábit.
V/. Deus in médio eius, non commovébitur. * Deus vultu suo. Glória Patri. Adiuvábit.

Ad Benedictus, ant. Ecce quod concupívi, iam vídeo; quod sperávi, iam téneo: ipsi sum iuncta in cælo, quem in terris pósita, tota devotióne diléxi.

Preces de Com. Mart. vel Virg.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Christi virgo nec terróre concútitur nec blandiméntis sedúcitur.

Psalmodia, de Communi unius martyris.

Ant. 2 Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.

Ant. 3 Benedíco te, Pater Dómini mei Iesu Christi, quia per Fílium tuum victóriam dedísti ancíllæ tuæ.

Lectio brevis   1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

Responsorium breve
R/.
Elégit eam Deus * Et præelégit eam. Elégit.
V/. In tabernáculo suo habitáre facit eam. * Et præelégit eam. Glória Patri. Elégit.

Ad Magnificat, ant. Beáta Agnes expánsis mánibus orábat: Te, Pater sancte, déprecor; ecce vénio ad te, quem amávi, quem quæsívi, quem semper optávi.

Preces de Com. Mart. vel Virg.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum.

Die 22 ianuarii

S. VINCENTII, DIACONI ET MARTYRIS

De Communi unius martyris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 276, 1-2: PL 38, 1256)

In illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus

Vobis, inquit, donátum est pro Christo non solum ut credátis in eum, verum étiam ut patiámini pro eo.

Accéperat hæc utráque levíta Vincéntius, accéperat et habébat. Si enim non accepísset, quid habéret? Habébat in sermóne fidúciam, habébat in passióne tolerántiam.

Nemo ergo de corde suo præsúmat, quando profert sermónem; nemo de suis víribus confídat, quando suffert tentatiónem, quia et, ut bona prudénter loquámur, ab illo est nostra sapiéntia et, ut mala fórtiter perferámus, ab illo est nostra patiéntia.

Recólite Dóminum Christum suos in Evangélio discípulos admonéntem; recólite mártyrum Regem cohórtes suas armis spiritálibus instruéntem, bella monstrántem, adiutória ministrántem, præmia pollicéntem, qui, cum dixísset discípulis suis: In hoc mundo pressúram habébitis, mox unde térriti consolaréntur, adiúnxit dicens: Sed confídite, ego vici mundum.

Quid ergo mirámur, caríssimi, si in illo Vincéntius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressúram habébitis: ut si premit, non ópprimat; si oppúgnat, non expúgnat. Dúplicem mundus áciem prodúcit contra mílites Christi. Blandítur enim ut decípiat, terret ut frangat. Non nos téneat volúptas própria, non nos térreat crudélitas aliéna, et victus est mundus.

Ad utrósque áditus occúrrit Christus, et non víncitur christiánus. Si considerétur, in ista passióne, humána patiéntia, íncipit esse incredíbilis; si agnoscátur divína poténtia, désinit esse mirábilis.

Tanta grassabátur crudélitas in mártyris córpore, et tanta tranquíllitas proferebátur in voce tantáque pœnárum aspéritas sæviébat in membris, et tanta secúritas sonábat in verbis, ut miro modo putarémus, Vincéntio patiénte, álium non loquéntem torquéri.

Et vere, fratres, ita erat; prorsus ita erat: álius loquebátur. Promísit enim et hoc téstibus suis Christus in Evangélio, quos ad huiúsmodi certámina præparábat. Sic enim ait: Nolíte præmeditári quómodo aut quid loquámini. Non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

Caro ergo patiebátur, et Spíritus loquebátur, et loquénte Spíritu, non solum convincebátur impíetas, sed étiam confortabátur infírmitas.

Responsorium   Cf. Iob 23, 10. 11; Phil 3, 8. 10
R/.
Probávit me Dóminus quasi aurum, quod per ignem transit; vestígia eius secútus est pes meus; * Viam eius custodívi, et non declinávi ex ea.
V/. Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus. * Viam.