NOVEMBER 16-30

Die 16 novembris

S. MARGARITÆ SCOTIÆ

De Communi sanctarum mulierum: pro iis quæ opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (N. 48)

Sanctitas matrimonii et familiæ

Vir et múlier, qui fœdere coniugáli iam non sunt duo sed una caro, íntima personárum atque óperum coniunctióne mútuum sibi adiutórium et servítium præstant, sensúmque suæ unitátis experiúntur et plénius in dies adipiscúntur. Quæ íntima únio, útpote mútua duárum personárum donátio, sicut et bonum liberórum, plenam cóniugum fidem éxigunt atque indissolúbilem eórum unitátem urgent.

Germánus amor coniugális in divínum amórem assúmitur atque virtúte redemptíva Christi et salvífica actióne Ecclésiæ régitur ac ditátur, ut cóniuges efficáciter ad Deum ducántur atque in sublími múnere patris et matris adiuvéntur et conforténtur. Quaprópter cóniuges christiáni ad sui status offícia et dignitátem peculiári sacraménto roborántur et véluti consecrántur; cuius virtúte munus suum coniugále et familiáre expléntes, spíritu Christi imbúti, quo tota eórum vita, fide, spe et caritáte perváditur, magis ac magis ad própriam suam perfectiónem mutuámque sanctificatiónem, ideóque commúniter ad Dei glorificatiónem accédunt.

Unde, ipsis paréntibus exémplo et oratióne familiári prægrediéntibus, fílii, immo et omnes in famíliæ convíctu degéntes, humanitátis, salútis atque sanctitátis viam facílius invénient. Cóniuges autem, dignitáte ac múnere paternitátis et maternitátis ornáti, offícium educatiónis præsértim religiósæ, quod ad ipsos imprímis spectat, diligénter adimplébunt.

Líberi, ut viva famíliæ membra, ad sanctificatiónem paréntum suo modo cónferunt. Gratæ enim mentis afféctu, pietáte atque fidúcia benefíciis paréntum respondébunt ipsísque in rebus advérsis necnon in senectútis solitúdine filiórum more assístent. Vidúitas, in continuitáte vocatiónis coniugális forti ánimo assúmpta, ab ómnibus honorábitur. Família suas divítias spiritáles cum áliis quoque famíliis generóse communicábit. Proínde família christiána, cum e matrimónio, quod est imágo et participátio fœderis dilectiónis Christi et Ecclesiæ, exoriátur, vivam Salvatóris in mundo præséntiam atque germánam Ecclésiæ natúram ómnibus patefáciet, tum cóniugum amóre, generósa fecunditáte, unitáte atque fidelitáte, tum amábili ómnium membrórum cooperatióne.

Responsorium   Prov 31, 30b. 25a. 31
R/.
Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. * Fortitúdo et decor induméntum eius.
V/. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius. * Fortitúdo.

Eodem die 16 novembris

S. GERTRUDIS, VIRGINIS

De Communi virginum vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Libris Insinuatiónum divínæ pietátis sanctæ Gertrúdis vírginis (Lib. 2, 23, 1. 3. 5. 8. 10: SCh 139, 330-340)

Cogitasti super me cogitationes pacis

Benedícat tibi ánima mea, Dómine Deus, creátor meus, benedícat tibi ánima mea, et ex medúllis intimárum meárum confiteántur tibi miseratiónes tuæ, quibus incontinentíssima píetas tua tam indébite circumvénit me! Grátias ago, ut undecúmque possum, imménsæ misericórdiæ tuæ, cum qua laudans glorífico longánimem patiéntiam tuam, qua dissimulásti, cum annos omnes infántiæ et puerítiæ, adulescéntiæ et iuventútis meæ, usque pæne ad finem vigésimi quinti anni tam cæcáta deméntia pertransírem, ut cogitatiónibus, verbis et factis perfícerem absque remorsióne consciéntiæ, ut mihi nunc vidétur, omne quod libébat, ubicúmque licébat, non te præcavénte, sive per naturáliter mihi ínsitam mali detestatiónem et boni delectatiónem, sive per exteriórem proximórum redargutiónem, ac si pagána inter pagános vixíssem, et numquam intellexíssem quod tu, Deus meus, vel bonum remuneráres vel malum puníres; cum tamen ab infántia, a quinto scílicet anno, me inter devotíssimos amícos tuos in triclínio sanctæ religiónis tibi elégeris habilitári.

Unde pro emendatióne óffero tibi, Pater amantíssime, omnem passiónem tui dilectíssimi Fílii, ab illa hora qua in præsépio super fenum reclinátus vagítum dedit, et deínceps pértulit per infantíles necessitátes, pueríles deféctus, adulescentíles adversitátes et iuveníles passiónes, usque post horam illam qua, inclináto cápite, in cruce cum clamóre válido spíritum emísit. Item in suppletiónem ómnium neglegentiárum meárum, óffero tibi, Pater amantíssime, omnem conversatiónem illam sanctíssimam, quæ in ómnibus cogitatiónibus, verbis et factis perfectíssima ab hora qua missus ab arce throni introívit in regiónem nostram tuus Unigénitus, usque post illam horam qua tuis patérnis vúltibus præsentávit glóriam carnis victrícis.

Pro gratiárum actióne, in profundíssimam abýssum humilitátis me demérgens, cum superexcellénti misericórdia tua simul colláudo et adóro illam dulcíssimam benignitátem qua, me sic depérdite vivénte, tu, Pater misericordiárum, cogitásti super me cogitatiónes pacis et non afflictiónis, quómodo scílicet me sic multitúdine et magnitúdine beneficiórum tuórum exaltáres. Addidísti étiam inter hæc mihi inæstimábilem amicítiæ familiaritátem impéndere, divérsis modis illam nobilíssimam arcam divinitátis, scílicet deificátum Cor tuum præbéndo in cópiam ómnium delectatiónum meárum.

Insuper tam fidélibus promissiónibus allexísti ánimam meam, quáliter mihi in morte et post mortem velles benefácere; quod iure étiam si nullum áliud donum a te habérem; pro hoc solo iúgiter viva spe anheláret ad te cor meum.

Responsorium   Cf. Ier 31, 3b; cf. Os 2, 16b. 21
R/.
In caritáte perpétua diléxit Gertrúdem Dóminus; ídeo attráxit eam ab infántia et duxit in solitúdinem. * Et locútus est ad cor eius.
V/. Sponsávit eam sibi in sempitérnum, in fide et in misericórdia. * Et locútus.

Die 17 novembris

S. ELISABETH HUNGARIÆ

Memoria

De Communi sanctarum mulierum: pro iis quæ opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola a Conrádo de Marburg, sanctæ Elísabeth spiritáli moderatóre, scripta (Ad pontificem anno 1232: A. Wyss, Hessisches Urkundenbuch I, Leipzig 1879, 31-35)

Elisabeth in pauperibus Christum cognovit et dilexit

Iamiam Elísabeth pollére cœpit virtútibus quóniam, sicut in omni vita sua páuperum fuit consolátrix, ita tunc plene cœpit esse famelicórum reparátrix, præcípiens sibi iuxta quoddam castrum suum hospitále fíeri, in quo plúrimos infírmos et débiles recollégit; ómnibus étiam eleemósynam ibi requiréntibus caritátis benefícium large distríbuit, et non solum ibi, sed in ómnibus fínibus et términis sui viri iurisdictiónis, omnes suos provéntus táliter evácuans de quáttuor viri sui principátibus, ut tandem omnem cultum et omnes vestes pretiósas in usus páuperum fáceret venúmdari.

Hoc habens in consuetúdine quod bis in die, mane et in véspere, omnes infírmos suos personáliter visitávit, ita quod illórum qui erant inter álios magis abominábiles, curam personáliter gerens, quosdam pavit, quibúsdam stravit, quosdam in úmeris suis sústulit et multa ália offícia humanitátis impéndit; et in iis ómnibus viri sui, felícis memóriæ, volúntas non ingráta fuit invénta. Tandem ipsa, maríto suo defúncto, ad summam tendens perfectiónem, cum multis lácrimis a me popóscit ut eam permítterem ostiátim mendicáre.

Et in ipso Parascéve, cum nudáta essent altária, pósitis mánibus super altáre in quadam cappélla sui óppidi, ubi Minóres Fratres locáverat, præséntibus quibúsdam, própriæ voluntáti et ómnibus pompis mundi, et iis quæ Salvátor in Evangélio consúluit relinquénda, renuntiávit. Quo facto ipsa videns se a tumúltu sæculi et glória mundána illíus terræ, in qua vivénte maríto suo glorióse víxerat, posse absorbéri, me licet invítum secúta est Marpurg; ibi in óppido constrúxit quoddam hospitále, infírmos et débiles recólligens, miserabilióres et magis despéctos mensæ suæ appósuit.

Præter hæc ópera actíva, coram Deo dico, quod raro vidi mulíerem magis contemplatívam, quia quædam et quidam religiósi, ipsa a secréto oratiónis veniénte, frequéntius vidérunt fáciem eius mirabíliter fulgéntem et quasi solis rádios ex óculis eius procedéntes.

Ante óbitum confessiónem eius audívi, et dum quærerem quid de sua substántia et suppelléctile esset ordinándum, respóndit quod ómnia quæ iam dudum videbátur possidére, erant páuperum, et rogávit me quod ómnia ipsis distribúerem, præter vilem túnicam qua ipsa indúta fuit et in qua ipsa vellet sepelíri. His peráctis accépit corpus Dómini et póstea usque ad horam vespertínam frequénter loquebátur de óptimis quæ audíerat in prædicatióne; deínde sibi omnes assidéntes devotíssime Deo comméndans, quasi suáviter obdormiéndo exspirávit.

Responsorium   Iudt 15, 11 (Vg); Act 10, 4
R/.
Fecísti viríliter et confortátum est cor tuum, eo quod castitátem amáveris: * Et ídeo eris benedícta in ætérnum.
R/. Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. * Et ídeo.

Die 18 novembris

IN DEDICATIONE BASILICARUM SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi Ap. Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 82, in natali apostolorum Petri et Pauli 1, 6-7: PL 54, 426-428)

Petrus et Paulus, divini seminis germina

Pretiósa est in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto crucis Christi fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur; et semper domínicus ager ségete ditióre vestítur, dum grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.

Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina in quantam sóbolem pullulárint, beatórum mília mártyrum protestántur, quæ apostolicórum æmula triumphórum, Urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.

De quo præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto, universáliter quidem ómnium sanctórum commemoratióne lætándum est; sed in horum excelléntia patrum mérito est exsultántius gloriándum, quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi géminum constitúerit lumen oculórum.

De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum, quia illos et eléctio pares, et labor símiles, et finis fecit æquáles.

Sicut autem et nos expérti sumus, et nostri probavére maióres, crédimus atque confídimus inter omnes labóres istíus vitæ ad obtinéndam misericórdiam Dei semper nos speciálium patronórum oratiónibus adiuvándos; ut quantum própriis peccátis deprímimur, tantum apostólicis méritis erigámur.

Responsorium
R/.
Beáti Apóstoli, qui, fervénti spíritu Christo serviéntes, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo; * Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.
V/. Quómodo in vita sua dilexérunt se, ita et in morte non sunt separáti. * Cálicem.

Oratio

Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sæculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Ap. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.

Preces De Communi Apostolorum.

Oratio

Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sæculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus

De Communi Ap. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et vivent nómina eórum in ætérnum.

Preces De Communi Apostolorum.

Oratio

Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sæculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum.

Die 21 novembris

IN PRÆSENTATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Memoria

De Communi b. Mariæ V., præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 25, 7-8: PL 46, 937-938)

Quæ fide credidit, fide concepit

Atténdite, óbsecro vos, quod ait Dóminus Christus, exténdens manum super discípulos suos: Hæc est mater mea et fratres mei; et qui fécerit voluntátem Patris mei, qui me misit, ipse mihi et frater et soror et mater est. Numquid non fecit voluntátem Patris Virgo María, quæ fide crédidit, fide concépit, elécta est de qua nobis salus inter hómines nascerétur, creáta est a Christo ántequam in illa Christus crearétur? Fecit, fecit plane voluntátem Patris sancta María, et ídeo plus est Maríæ discípulam fuísse Christi, quam matrem fuísse Christi; plus est felícius discípulam fuísse Christi quam matrem fuísse Christi. Ideo María beáta erat, quia et ántequam páreret magístrum, in útero portávit.

Vide si non est quod dico. Transeúnte Dómino cum turbis sequéntibus et mirácula faciénte divína, ait quædam múlier: Felix venter, qui te portávit. Beátus venter, qui te portávit. Et Dóminus, ut non felícitas in carne quærerétur, quid respóndit? Immo beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt. Inde ergo et María beáta, quia audívit verbum Dei et custodívit; plus mente custodívit veritátem quam útero carnem. Véritas Christus, caro Christus: véritas Christus in mente Maríæ, caro Christus in ventre Maríæ; plus est quod est in mente, quam quod portátur in ventre.

Sancta María, beáta María, sed mélior est Ecclésia quam Virgo María. Quare? Quia María pórtio est Ecclésiæ, sanctum membrum, excéllens membrum, superéminens membrum, sed tamen totíus córporis membrum. Si totíus córporis, plus est profécto corpus quam membrum. Caput Dóminus et totus Christus caput et corpus. Quid dicam? Divínum caput habémus, Deum caput habémus.

Ergo, caríssimi, vos atténdite: et vos membra Christi estis, et vos corpus Christi estis. Atténdite quómodo sitis, quod ait: Ecce mater mea et fratres mei. Quómodo éritis mater Christi? Et quicúmque audit, et quicúmque facit voluntátem Patris mei qui in cælis est, ipse meus frater et soror et mater est. Puta, fratres intéllego, soróres intéllego: una est enim heréditas, et ídeo Christi misericórdia, qui cum esset únicus, nóluit esse solus, vóluit nos esse Patri herédes, sibi coherédes.

Responsorium   Is 61, 10; Lc 1, 46-47
R/.
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, * Quia índuit me vestiméntis salútis, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
V/. Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo. * Quia.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi BMV Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Beáta es, María, quæ credidísti: perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino, allelúia.

Preces De Communi BMV.

Ad Vesperas

De Communi BMV Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Beáta Dei Génetrix, María, Virgo perpétua, templum Dómini, sacrárium Spíritus Sancti, sola sine exémplo placuísti Dómino nostro Iesu Christo.

Preces De Communi BMV.

Die 22 novembris

S. CÆCILIÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris vel virginum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos (Ps 32, sermo 1, 7-8: CCL 38, 253-254)

Bene cantate Deo in iubilatione

Confitémini Dómino in cíthara, in psaltério decem chordárum psállite ei. Cantáte ei cánticum novum. Exúite vetustátem, nostis cánticum novum. Novus homo, novum testaméntum, novum cánticum. Non pértinet novum cánticum ad hómines véteres. Non illud discunt nisi hómines novi, renováti per grátiam ex vetustáte, et pertinéntes iam ad testaméntum novum, quod est regnum cælórum. Ei suspírat omnis amor noster, et cantat cánticum novum. Cantet cánticum novum, non lingua, sed vita.

Cantáte ei cánticum novum, bene cantáte ei. Quærit unusquísque quómodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offéndi aures suas. Bene cantáte, fratres. Si alícui bono auditóri músico, quando tibi dícitur: canta ut pláceas ei, sine áliqua instructióne músicæ artis cantáre trépidas, ne displíceas artífici, quia quod in te imperítus non agnóscit, ártifex reprehéndit: quis ófferat Deo bene cantáre, sic iudicánti de cantóre, sic examinánti ómnia, sic audiénti? Quando potes afférre tam élegans artifícium cantándi, ut tam perféctis áuribus in nullo displíceas?

Ecce véluti modum cantándi dat tibi: noli quærere verba, quasi explicáre possis unde Deus delectátur. In iubilatióne cane. Hoc est enim bene cánere Deo, in iubilatióne cantáre. Quid est in iubilatióne cánere? Intellégere, verbis explicáre non posse quod cánitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vínea, sive in áliquo ópere fervénti, cum cœperint in verbis canticórum exsultáre lætítia, véluti impléti tanta lætítia, ut eam verbis explicáre non possint, avértunt se a sýllabis verbórum, et eunt in sonum iubilatiónis.

Iúbilum sonus quidam est signíficans cor parturíre quod dícere non potest. Et quem decet ista iubilátio nisi ineffábilem Deum? Ineffábilis enim est, quem fari non potes. Et si eum fari non potes, et tacére non debes, quid restat nisi ut iúbiles? Ut gáudeat cor sine verbis, et imménsa latitúdo gaudiórum metas non hábeat syllabárum. Bene cantáte ei in iubilatióne.

Responsorium   Ps 70 (71), 8. 23a; 9, 3
R/.
Repleátur os meum laude tua, tota die magnitúdine tua; * Exsultábunt lábia mea, cum cantávero tibi.
V/. Lætábor et exsultábo in te, psallam nómini tuo, Altíssime. * Exsultábunt.

Ad Laudes matutinas

Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Virg.

Ad Benedictus, ant. Dum auróra finem daret, Cæcília exclamávit dicens: Eia, mílites Christi, abícite ópera tenebrárum et induímini arma lucis.

Preces de Com. Mart. vel Virg.

Ad Vesperas

Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Virg.

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

Preces de Com. Mart. vel Virg.

Die 23 novembris

S. CLEMENTIS I, PAPÆ ET MARTYRIS

De Communi unius martyris vel pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Cap. 35, 1-5; 36, 1-2; 37, 1. 4-5; 38, 1-2. 4: Funk 1, 105-109)

Mirabilia sunt dona Dei

Quam beáta, dilécti, et mirabília sunt dona Dei! Vita in immortalitáte, splendor in iustítia; véritas in libertáte, fides in confidéntia, temperántia in sanctitáte; et hæc ómnia sub intelléctum nostrum cadunt. Quænam ígitur sunt, quæ exspectántibus eum præparántur? Sanctíssimus Opifex et sæculórum Pater solus quantitátem et pulchritúdinem eórum novit. Nos ígitur, ut promissórum donórum partícipes fiámus, summo stúdio contendámus, ut in número eórum reperiámur, qui eum exspéctent.

Quómodo autem hoc fiet, dilécti? Si fide in Deum cognítio nostra stabilíta fúerit, si grata illi et accépta diligénter quæsivérimus, si, quæ ad inculpátam eius voluntátem spectant, fecérimus et viam veritátis secúti fuérimus, abiciéntes a nobis omnem iniustítiam, iniquitátem, avarítiam, contentiónes, malítias et fraudes.

Hæc est via, dilécti, in qua salútem nostram invenímus, Iesum Christum, oblatiónum nostrárum pontíficem, infirmitátis nostræ patrónum et auxiliatórem. Per hunc cælórum altitúdinem aspícimus; per hunc vultum eius immaculátum et excélsum speculámur; per hunc óculi cordis nostri apérti sunt; per hunc insípiens et obscuráta mens nostra in lucem effloréscit; per hunc vóluit Dóminus nos immortálem cognitiónem gustáre, qui maiestátis Dei splendor exsístens, tanto maior est ángelis, quanto excelléntius nomen sortítus est.

Militémus ígitur, viri fratres, ómnibus víribus sub inculpátis eius præcéptis. Magni sine parvis et parvi sine magnis consístere néqueunt; mixti sunt omnes et inde utílitas. Exémplo nobis sit corpus nostrum. Caput sine pédibus nihil est, prout neque pedes sine cápite; mínima autem córporis nostri membra univérso córpori necessária et utília sunt; immo cuncta conspírant et una se subíciunt, ut salvum sit totum corpus.

Servétur ítaque totum corpus nostrum in Christo Iesu, et unusquísque próximo suo se subíciat iuxta grátiæ donum ipsi assignátum. Fortis patrocinétur imbecíllem, imbecíllis fortem revereátur; dives páuperi largiátur, pauper Deum laudet, quod ei déderit, per quem eius inópia suppleátur. Sápiens non in verbis, sed in bonis opéribus sapiéntiam suam maniféstet; húmilis non sibi testimónium ferat, sed ab áltero sibi ferri sinat. Hæc ígitur ómnia cum ab eo habeámus, propter ómnia grátias ipsi ágere debémus, cui est glória in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Cf. Mt 7, 24; cf. 1 Petr 2, 22; cf. 1 Sam 2, 28; cf. Sir 44, 16. 17
R/.
Ecce vir sápiens, qui ædificávit domum suam supra petram, in cuius ore non est invéntus dolus; * Quia Deus elégit eum in sacerdótem sibi.
V/. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo et invéntus est iustus. * Quia.

Eodem die 23 novembris

S. COLUMBANI, ABBATIS

De Communi pastorum vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis (Instr. 11, 1-2: Opera, Dublin 1957, 106-107)

Magna dignitas homini Dei similitudo, si conservetur

Móyses in lege scripsit: Fecit Deus hóminem ad imáginem et similitúdinem suam. Consideráte quæso, dicti huius dignitátem; Deus omnípotens, invisíbilis, incomprehensíbilis, inenarrábilis, inæstimábilis de limo hóminem fingens, imáginis suæ dignitáte nobilitávit. Quid hómini ad Deum? Quid humus spirítui? Deus enim spíritus est. Grandis dignátio, quod Deus suæ æternitátis imáginem et morum suórum similitúdinem hómini donávit. Magna dígnitas hómini Dei similitúdo, si conservétur.

Si enim ánimæ ínsitis virtútibus usus fúerit in rectum, tunc Deo erit símilis. Quascúmque ergo Deus in nobis in prima nostra condicióne virtútes seminávit, ipsas ei réddere nos præcéptis dócuit. Hoc est primum: Dilígere ex toto corde Dóminum nostrum, quia ipse prior diléxit nos ab inítio et ántequam essémus. Dei enim diléctio imáginis eius renovátio. Deum autem díligit qui eius mandáta custódit; dixit enim: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Hoc est mandátum eius, diléctio ínvicem, iuxta illud: Hoc est mandátum meum, ut diligátis ínvicem, sicut et ego diléxi vos.

Diléctio autem vera non verbo est tantum, sed ópere et veritáte. Reddámus ítaque Deo nostro, Patri nostro, suam imáginem inviolátam in sanctitáte, quia ille sanctus est, iuxta illud: Sancti estóte, quia ego sanctus sum; in caritáte, quia cáritas est, iuxta illud Ioánnis: Deus cáritas est; in pietáte et veritáte, quia ille pius est et verax. Ne simus aliénæ imáginis pictóres; tyránnicæ enim imáginis pictor est qui ferus est, qui iracúndus est, qui supérbus est.

Ne forte ítaque nobis tyránnicas introducámus imágines, Christus in nobis suam pingat imáginem, quippe dicéndo: Pacem meam do vobis, pacem meam relínquo vobis. Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servétur? Solet enim óptimum quodque fragilíssimum fíeri, et pretiósa quæque maióre cautéla et diligentióre custódia índigent; nímium enim frágile est quod levi sermóne pérditur et mínima fratris læsióne déperit. Nihil enim suávius est homínibus, quam aliéna loqui et aliéna curáre, et otiósa passim verba proférre, et de abséntibus detráhere; et ídeo qui non possunt dícere: Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut possim sustinére eum qui lassus est verbo, táceant, et si quid dicant pacíficum sit.

Responsorium   Lc 6, 47-48a; Sir 25, 15 (Vg)
R/.
Omnis qui venit ad me et audit sermónes meos et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: * Símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram.
V/. Beátus homo, cui donátum est habére timórem Dei; qui tenet illum, cui assimilábitur? * Símilis.

Die 24 novembris

SS. ANDREÆ DŪNG-LAC, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E lítteris sancti Pauli Le-Bao-Tinh alúmnis Seminárii Ke-Vinh anno 1843 expedítis (Launay A.: Le clergé tonkinois et ses prêtres martyrs, MEP. Paris 1925, pp. 80-83)

Participatio martyrum in victoria Christi capitis

Ego, Paulus, pro nómine vinctus, tribulatiónes meas vobis reférre volo quibus cotídie immérsus sum, ita ut, amóre erga Deum accénsi laudes mecum Deo præbeátis, quóniam in ætérnum misericórdia eius. Hic carcer vere imágo est inférni ætérni: ad supplícia crudélia omnis géneris, ut sunt cómpedes, cátenæ férreæ et víncula, addúntur ódium, vindíctæ, calúmniæ, verba indecéntia, quærélæ, actus mali, iuraménta iniústa, maledictiónes et tandem angústiæ et tristítia. Deus autem qui olim liberávit tres púeros de camíno ignis, mihi semper adest meque ab istis tribulatiónibus liberávit et eas in dulcédinem convértit, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

In médio autem horum tormentórum, quæ álios contérrere solent, grátia Dei, gáudio replétus sum et lætítia, quia non solus sed cum Christo sum.

Ipse magíster noster totum pondus crucis sústinet, mihi mínimam tantum et últimam partem impónens. Certáminis mei non solum spectátor, sed ipse est bellátor et victor totiúsque agónis consummátor. Proptérea super caput eius pósita est coróna victóriæ, cuius glóriam partícipant étiam eius membra.

Quómodo autem sustíneam spectáculum istud, videns cotídie imperátores, mandarínos eorúmque satéllites blasphemántes nomen sanctum tuum, Dómine, qui sedes super Chérubim et Séraphim? Ecce, crux tua a pédibus paganórum conculcáta est! Ubi est glória tua? Videns hæc ómnia, malo, amóre tui succénsus, abscíssis membris, mori in testimónium amóris tui.

Osténde, Dómine, poténtiam tuam, salva me et sústine me, ut virtus in infirmitáte mea ostendátur et glorificétur coram géntibus, ne, cum vacíllem forte in via, inimíci tui in supérbia sua caput possint eleváre.

Fratres caríssimi, audiéntes hæc ómnia, grátias agátis immortáles in lætítia Deo, a quo bona cuncta procédunt, benedícite Dómino mecum, quóniam in ætérnum misericórdia eius! Magníficet ánima mea Dóminum et exsúltet spíritus meus in Deo meo, quóniam respéxit humilitátem fámuli sui et ex hoc beátum me dicent omnes generatiónes futúræ: quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Laudáte Dóminum omnes gentes, collaudáte eum omnes pópuli quóniam quæ infírma sunt mundi, elégit Deus ut confúndat fórtia et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus ut nobília confúndat. Per os meum atque intelléctum meum confúdit philósophos qui discípuli sunt sapiéntum huius mundi, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Scribo vobis hæc ómnia, ut uniántur fides vestra et mea. In médio huius tempestátis áncoram iácio usque ad thronum Dei; spem vivam, quæ est in corde meo.

Vos autem, fratres caríssimi, sic cúrrite ut corónam comprehendátis, indúite lorícam fídei et arma Christi súmite a dextris et a sinístris, sicut dócuit sanctus Paulus, patrónus meus. Bonum vobis est, unóculos vel débiles in vitam intráre, quam ómnia membra habéntes foris mitti.

Succúrrite mihi précibus vestris, ut secúndum legem certáre, et quidem bonum certámen certáre et usque in finem certáre váleam, cursum meum felíciter consummatúrus; si in hac vita non iam nos vidébimus, in futúro tamen sæculo hæc felícitas nostra erit, quando astántes ad thronum Agni immaculáti, unánimes laudes eius cantábimus exsultántes in gáudio victóriæ in perpétuum. Amen.

Responsorium   Cf. Hebr 12, 1c-2a. 3

R/. Per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen. * Aspiciéntes in ducem fídei et consummatórem Iesum.
V/. Recogitáte eum qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes. * Aspiciéntes.

Die 30 novembris

S. ANDREÆ, APOSTOLI

Festum

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi Ap. Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 18 — 2, 5

Apostoli prædicant crucem

Fratres: Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim: «Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo».

Ubi sápiens? Ubi scriba? Ubi conquisítor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi? Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapiéntiam quærunt, nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est: «Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

Et, ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

Responsorium   Mt 4, 18. 19
R/.
Ambulans Dóminus iuxta mare Galilææ, vidit Petrum et Andréam mitténtes rete in mare, et ait illis: * Veníte post me, fáciam vos piscatóres hóminum.
V/. Erant enim piscatóres, et ait illis. * Veníte.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Evangélium Ioánnis (Hom. 19, 1: PG 59, 120-121)

Invenimus Messiam

Andréas, cum apud Iesum mansísset multáque didicísset, non thesáurum in se abscóndit, sed festínat et currit ad fratrem eius, ipsum consórtem redditúrus. Animadvérte enim quid hic fratri suo díxerit: Invénimus Messíam, quod interpretátum est Christus. Viden’ quo pacto quæ brevi témpore didícerat, hinc osténdat? Nam et Magístri virtútem declárat, qui hoc ipsis suáserit, et ipsórum stúdium diligentiámque, qui hæc iam a princípio curárent. Hoc quippe verbum est ánimæ advéntum eius summe desiderántis, et de cælo ventúrum exspectántis gaudióque exsultántis, postquam appáruit, atque festinántis tantam rem céteris nuntiáre. Hoc fratérnæ erat benevoléntiæ, amícæ cognatiónis, sincéri afféctus, in spiritálibus manum mútuo porrígere.

Animadvérte autem, vel a princípio, morígerum facilémque Petri ánimum. Statim nihílque morátus accúrrit. Addúxit eum, inquit, ad Iesum. Sed nemo facilitátem eius damnet, quod sine multo exámine verbum accéperit. Verisímile enim est fratrem hæc ipsi accuráte et plúribus narrásse; verum evangelístæ ubíque multa compéndio narrant, brevitáti studéntes. Alióquin autem non dicit eum statim credidísse, sed: Addúxit eum ad Iesum, ipsi traditúrus eum, ut ómnia ab illo edísceret: nam álius quoque discípulus áderat, et ad hæc concurrébat.

Quod si Ioánnes Baptísta, cum dixit: Agnus est et in Spíritu baptízat, clariórem hac de re doctrínam a Christo excipiéndam relíquit, multo magis Andréas id effécit, qui non ad totum explicándum suffícere censebátur, sed ad ipsum lucis fontem dedúxit fratrem, ita festínum et gaudéntem, ut ne tantíllum quidem cunctarétur.

Responsorium
R/.
Mox ut vocem Dómini prædicántis audívit beátus Andréas, relíctis rétibus, quorum usu actúque vivébat. * Ætérnæ vitæ secútus est præmia largiéntem.
V/. Hic est, qui pro amóre Christi et pro lege eius sustínuit passiónem. * Ætérnæ vitæ.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Unus ex duóbus, qui secúti sunt Dóminum, erat Andréas, frater Simónis Petri.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Diléxit Dóminus Andréam in odórem suavitátis.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Dixit Andréas Simóni fratri suo: Invénimus Messíam; et addúxit eum ad Iesum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Eph 2, 19-22

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

Responsorium breve
R/.
Constítues eos príncipes * Super omnem terram. Constítues.
V/. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. * Super omnem terram. Glória Patri. Constítues.

Ad Benedictus, ant. Salve, crux pretiósa, súscipe discípulum eius, qui pepéndit in te, magíster meus Christus.

Preces De Communi Apostolorum.

Pater noster.

Oratio

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Antiphonæ et psalmi de feria currente. Lectio brevis de Communi Apostolorum. Oratio ut supra.

Ad Vesperas

Hymnus Exsúltet cælum láudibus de Communi Apostolorum

Ant. 1 Vidit Dóminus Petrum et Andréam, et vocávit eos.

Psalmodia de Communi Apostolorum.

Ant. 2 Veníte post me, dicit Dóminus: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

Ant. 3 Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum redemptórem.

Lectio brevis   Eph 4, 11-13

Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. Andréas, Christi fámulus, dignus Dei apóstolus, germánus Petri et in passióne sócius.

Preces De Communi Apostolorum.

Pater noster.

Oratio

Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.