May 26-31

Die 26 maii

S. PHILIPPI NERI PRESBYTERI

Memoria

De Communi pastorum: pro presbyteris vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 171, 1-3. 5: PL 38, 933-935)

Gaudete in Domino semper

Gaudére nos Apóstolus præcipit, sed in Dómino, non in sæculo. Quicúmque enim volúerit amícus esse huius mundi, sicut Scriptúra dicit, inimícus Dei reputábitur. Sicut autem non potest homo duóbus dóminis servíre, sic nemo potest gaudére et in sæculo et in Dómino.

Vincat ergo gáudium in Dómino, donec finiátur gáudium in sæculo. Gáudium in Dómino semper augeátur; gáudium in sæculo semper minuátur, donec finiátur. Non ídeo ista dicúntur, quóniam, in hoc sæculo cum sumus, gaudére non debémus; sed ut, étiam in hoc sæculo constitúti, iam in Dómino gaudeámus.

Sed ait áliquis: In sæculo sum; útique, si gáudeo, ibi gáudeo ubi sum. Quid enim? quia es in sæculo, in Dómino non es? Audi eúndem Apóstolum ad Atheniénses loquéntem, et in Actibus Apostolórum dicéntem de Deo et de Dómino creatóre nostro: In illo vívimus et movémur et sumus. Qui enim ubíque est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabátur? Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.

Magnum est hoc, quod ascéndit super omnes cælos et próximus est eis qui versántur in terris. Quis est iste longínquus et próximus, nisi qui nobis misericórdia factus est próximus?

Totum enim genus humánum est homo ille, qui iacébat in via semivívus a latrónibus relíctus, quem contémpsit tránsiens sacérdos et levítes, et accéssit ad eum curándum eíque opitulándum tránsiens Samaritánus. Cum ergo longe a nobis esset immortális et iustus, tamquam a mortálibus et peccatóribus, descéndit ad nos, ut fíeret nobis próximus ille longínquus.

Non enim secúndum peccáta nostra fecit nobis. Fílii enim sumus. Unde hoc probámus? Mórtuus est pro nobis Unicus, ne remanéret unus. Nóluit esse unus, qui mórtuus est unus. Multos enim fílios Dei fecit únicus Fílius Dei. Emit sibi fratres sánguine suo, probávit reprobátus, redémit vénditus, honorávit iniuriátus, vivificávit occísus.

Ergo, fratres, gaudéte in Dómino, non in sæculo: id est, gaudéte in veritáte, non in iniquitáte; gaudéte in spe æternitátis, non in flore vanitátis. Ita gaudéte: et ubicúmque et quamdiucúmque hic fuéritis, Dóminus in próximo est, nihil sollíciti fuéritis.

Responsorium   2 Cor 13, 11; Rom 15, 13a
R/.
Fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte; * Et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum.
V/. Deus autem spei répleat vos omni gáudio et pace in credéndo. * Et Deus.

Die 27 maii

S. AUGUSTINI CANTUARIENSIS, EPISCOPI

De Communi pastorum: pro episcopis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Gregórii Magni papæ (Lib. 11, 36: MGH, 1899, Epistolæ, 2, 305-306)

Gens Anglorum sanctæ fidei luce perfusa est

Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, quia granum fruménti mórtuum est cadens in terram, ne solum regnáret in cælo, cuius morte vívimus, cuius infirmitáte roborámur, cuius passióne a passióne erípimur, cuius amóre in Británnia fratres quærimus quos ignorámus, cuius múnere, quos nesciéntes quærebámus, invenímus.

Quis autem narráre suffíciat quanta hinc lætítia in ómnium corde fidélium fúerit exórta, quod gens Anglórum, operánte omnipoténtis Dei grátia et tua fraternitáte laboránte, expúlsis errórum ténebris, sanctæ fídei luce perfúsa est, quod mente integérrima iam calcat idóla, quibus prius vesáno timóre subiacébat, quod omnipoténti Deo puro corde substérnitur, quod a pravi óperis lápsibus sanctæ prædicatiónis régulis ligátur, quod præcéptis divínis ánimo súbiacet et intelléctu sublevátur, quod usque ad terram se in oratióne humíliat, ne mente iáceat in terra. Cuius hoc opus est, nisi eius qui ait: Pater meus usque nunc operátur, et ego óperor?

Qui ut mundum osténderet non sapiéntia hóminum, sed sua se virtúte convértere, prædicatóres suos, quos in mundum misit, sine lítteris elégit, hæc étiam modo fáciens, quia in Anglórum gentem fórtia dignátus est per infírmos operári. Sed est in isto dono cælésti, frater caríssime, quod cum magno gáudio vehementíssime débeat formidári.

Scio enim quia omnípotens Deus, per dilectiónem tuam in gente quam éligi vóluit, magna mirácula osténdit. Unde necésse est, ut de eódem dono cælésti, et timéndo gáudeas, et gaudéndo pertiméscas: gáudeas vidélicet, quia Anglórum ánimæ per exterióra mirácula ad interiórem grátiam pertrahúntur; pertiméscas vero, ne, inter signa quæ fiunt, infírmus ánimus in sui præsumptióne se élevet, et, unde foras in honóre attóllitur, inde per inánem glóriam intus cadat.

Meminísse étenim debémus quod discípuli cum gáudio a prædicatióne redeúntes, dum cælésti magístro dícerent: Dómine, in nómine tuo étiam dæmónia nobis subiécta sunt, prótinus audiérunt: Nolíte gaudére super hoc, sed pótius gaudéte quia nómina vestra scripta sunt in cælo.

Responsorium   Phil 3, 17; 4, 9; 1 Cor 1, 10a
R/.
Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos: * Quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite, et Deus pacis erit vobíscum.
V/. Obsecro vos, per nomen Dómini nostri Iesu Christi, ut idípsum dicátis omnes. * Quæ.

Die 31 maii

IN VISITATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Festum

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Visitatiónem beátæ Maríæ Vírginis celebrántes, iubilémus Dómino.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Antiphonæ et psalmi de Communi B. Mariæ V. Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Cántico canticórum 2, 8-14; 8, 6-7

Adventus dilecti

Vox dilécti mei! Ecce iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles. Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.

En diléctus meus lóquitur mihi: «Surge, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. Flores apparuérunt in terra, tempus putatiónis advénit; vox túrturis audíta est in terra nostra, ficus prótulit grossos suos, víneæ floréntes dedérunt odórem suum: surge, amíca mea, speciósa mea, et veni, colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna abrúpta. Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis; vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra».

Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio; lámpades eius lámpades ignis atque flammæ divínæ.

Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

Responsorium   Lc 1, 41b-43. 44
R/.
Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui; * Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?
V/. Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. * Et unde.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri (Lib. 1, 4: CCL 122, 25-26. 30)

Maria operantem in se Dominum magnificat

Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Quibus profécto verbis primo dona sibi speciáliter concéssa confitétur, deínde generália Dei benefícia, quibus géneri humáno in ætérnum consúlere non desístit, enúmerat. Eius autem ánima Dóminum magníficat, qui omnes interióris hóminis sui afféctus divínis láudibus ac servítiis máncipat, qui observántia præceptórum Dei semper eius poténtiam maiestátis se cogitáre demónstrat. Eius spíritus in Deo salutári suo exsúltat, quem nihil in terrénis libet, nulla caducárum rerum affluéntia emóllit, nulla advérsitas frangit sed sola ipsíus, a quo salus sperátur ætérna, sui conditóris memória deléctat.

Quæ cum ómnibus perféctis verba recte convéniant, máxime tamen ea beátam Dei Genetrícem proférre decébat, quæ, mériti privilégio singuláris, spiritáli ipsíus dilectióne flagrábat, cuius corporáli conceptióne gaudébat.

Quæ iure in Iesu, id est in salutári suo, speciáli præ céteris sanctis gáudio pótuit exsultáre, quia, quem perpétuum salútis auctórem nóverat, hunc ipsum temporáli ortu de carne sua nascitúrum esse sciébat, quátenus, in una eadémque persóna, veráciter suus et fílius esset et Dóminus.

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Nil ergo méritis suis tríbuit, quæ totam suam magnitúdinem ad illíus donum refert, qui, essentiáliter potens et magnus exsístens, fidéles suos de parvis atque infírmis fortes fácere consuévit et magnos.

Bene autem áddidit: Et sanctum nomen eius, ut admonéret audiéntes, immo omnes, ad quos eius verba pervenírent, instrúeret ad fidem et invocatiónem eius nóminis advoláre, quátenus et ipsi sanctitátis ætérnæ ac salútis veræ possent esse partícipes, iuxta illud prophéticum: Et erit, omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini salvus erit. Ipsum est enim nomen, de quo supra ait: Et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.

Itaque et óptimus ac salubérrimus in sancta Ecclésia mos inolévit, ut hymnus ipsíus cotídie cum psalmodía vespertínæ laudis ab ómnibus canátur, quátenus ex hoc ánimos fidélium et frequéntior domínicæ incarnatiónis memória ad afféctum devotiónis accéndat, et recogitáta sæpius exémpla Genetrícis illíus in virtútum soliditáte confírment. Et hoc opportúne ad vésperas fíeri complácuit, ut vidélicet, fatigáta per diem ac disténta divérsis cogitatiónibus, mens nostra, incumbénte témpore quiétis, ad uniónem se suæ consideratiónis collígeret.

Responsorium   Cf. Lc 1, 45-46; Ps 65 (66), 16
R/.
Beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.
V/. Veníte, audíte, et narrábo vobis quanta fecit Deus ánimæ meæ. * Magníficat.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quæsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Iuda.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Beáta es, María, quæ credidísti; perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Ioel 2, 27 — 3, 1

Sciétis quia in médio Israel ego sum, et ego Dóminus Deus vester et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum. Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ.

Responsorium breve
R/.
Elégit eam Dóminus * et præelégit eam. Elégit.
V/. In tabernáculo suo habitáre fecit eam. * Et præelégit eam. Glória Patri. Elégit.

Ad Benedictus, ant. Cum audísset salutatiónem Maríæ, Elísabeth exclamávit voce magna et dixit: Unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?

Preces

Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes: Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.

Tríbue nobis, Dómine, Maríam matrem tuam imitári, quæ óptimam partem elégit,
cibum quæréntes, qui pérmanet in vitam ætérnam.

Salvátor mundi, qui redemptiónis tuæ virtúte ab omni peccáti labe matrem tuam præservásti,
serva nos mundos a peccáto.

Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,
nos templum fac perénne tui Spíritus.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quæsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   Iudt 13, 18-19

Benedícta tu es, fília, a Deo excélso præ ómnibus muliéribus, quæ sunt super terram. Et benedíctus Dóminus, Deus noster, qui creávit cælum et terram, qui diréxit te in vulnus cápitis príncipis inimicórum nostrórum. Quóniam non discédet laus tua a corde hóminum memorántium virtútis Dei usque in sempitérnum.

V/. Beáti qui áudiunt verbum Dei.
R/. Et custódiunt illud.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   Tob 12, 6b

Deum benedícite et illi confitémini coram ómnibus vivéntibus, quæ fecit nobíscum bona, ut benedicátis et decantétis nómini eius.

V/. Beáta víscera Maríæ Vírginis.
R/. Quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   Sap 7, 27b-28

Sapiéntia in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit. Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat.

V/. Benedícta tu in muliéribus.
R/. Et benedíctus fructus ventris tui.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quæsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Christum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Intrávit María in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth.

Psalmodia de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2 Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo.

Ant. 3 Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui.

Lectio brevis   1 Petr 5, 5b-7

Omnes ínvicem humilitátem indúite, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis.

Responsorium breve
R/.
Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum. Ave.
V/. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. * Dóminus tecum. Glória Patri. Ave.

Ad Magnificat, ant. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.

Preces

Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam, matrem Fílii sui, ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus: Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.

Fac, Dómine, ut Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
et christiáni persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.

Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,
versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.

Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matremfamílias esse voluísti,
fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Pater noster.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quæsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Dóminum.

Sabbato post dominicam II post Pentecosten

IMMACULATI CORDIS BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

De Communi B. Mariæ V., præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Lauréntii Iustiniáni epíscopi (Sermo 8, in festo Purificationis B. M. V.: Opera, 2, Venetiis 1751, 38-39)

Maria conservabat omnia in corde suo

Conferénte secum María de ómnibus quæ legéndo, audiéndo, vidéndo cognóverat, o quantum crescébat in fide, augebátur méritis, sapiéntia illustrabátur magis magísque caritátis cremabátur incéndio! Ex redivíva síquidem sacramentórum cæléstium reseratióne promóta, complebátur lætítia, Spíritu fecundabátur nímium, dirigebátur in Deum, et húmilis custodiebátur in se. Tales prorsus divínæ grátiæ sunt proféctus, ut de imis élevent ad summa, et de claritáte in claritátem transfórment. Beáta plane mens Vírginis, quæ, per inhabitántem Spíritum ac magistérium, Verbi Dei semper in ómnibus parébat império. Non sensu próprio, non suo ducebátur arbítrio; sed quod intus sapiéntia innuébat ad fidem, foris hoc córporis ministério peragébat. Decébat útique divínam Sapiéntiam, quæ sibi ad habitándum domum ædificábat Ecclésiæ, ut de legis custódia, de purificatióne mentis, de humilitátis norma, et de spiritáli oblatióne, Maríæ sanctíssimæ médio uterétur.

Ipsam tu, o fidélis ánima, imitáre. Ut enim spiritáliter purificéris et a delictórum váleas emundári contágiis, in templum cordis tui ingrédere. Ibi afféctum in cunctis quæ ágimus Deus pótius atténdit, quam opus. Quámobrem, sive per contemplatiónis stúdium mente excédimus Deo atque vacámus, seu per virtútum increménta et commendabílium negotiórum ópera próximis nostris sóbrii esse satágimus, id táliter perficiámus, ut tantum Christi cáritas úrgeat nos. Hæc plane est spiritális purificatiónis accépta oblátio, quæ non in manufácto, sed in cordis persólvitur templo, in quod Dóminus Christus gratánter ingréditur.

Responsorium   Cf. Lc 1, 42
R/.
Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V/. Benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. * Quia.

Ad Laudes matutinas

De Communi BMV Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Preces De Communi BMV.