June 19-24

Die 19 iunii

S. ROMUALDI, ABBATIS

De Communi sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta (Cap. 31 et 69: PL 144, 982-983. 1005-1006)

Semetipsum abnegans et Christum sequens

Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.

Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret: Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.

Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.

Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit, ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.

Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt, lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.

Responsorium   Deut 2, 7; 8, 5b
R/.
Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V/. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans.

Die 21 iunii

S. ALOISII GONZAGA, RELIGIOSI

Memoria

De Communi sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sancti Aloísii Gonzága ad matrem conscrípta (Acta Sanctorum, Iunii, 5, 878)

Misericordias Domini in æternum cantabo

Spíritus Sancti grátiam et consolatiónem tibi, illustríssima dómina, perpétuam precor. Versábar équidem, cum tuæ lítteræ afferréntur, adhuc in hac mortuórum regióne. Verum age nunc, ad cælum aliquándo aspirándum est, ut in terra vivéntium Deum ætérnum laudémus. Quod quidem iter nuper sperábam ante hoc tempus a me conféctum iri. Si cáritas est, ut ait sanctus Paulus, flere cum fléntibus, gaudére cum gaudéntibus, ingens omníno te gáudium, mater illustríssima, ex eo hauríre necésse est, quod benefícii gratiæque in te causa, veram mihi Deus lætítiam, atque a metu eius umquam amitténdi securitátem desígnat.

Equidem, fatébor enim tibi, illustríssima dómina, cum in consideratióne divínæ bonitátis, quæ instar est maris, cui nec fundus sit nec litus, mentem ingúrgito, ea mihi, illíus amplitúdine abrépta, aberráre neque satis compétere vidétur, quippe cum ille me, pro tam brevi et exíguo labóre, ad ætérnam réquiem accérsat, et me de cælo ad summam felicitátem, quam ádeo neglegénter quæsívi, vocet, fructúmque lacrimárum polliceátur, quas tam parce profúdi.

Vide étiam atque étiam, illustríssima dómina, et cave ne hanc infinítam Dei benignitátem víoles; quod profécto fáceres, si eum velut mórtuum lamentarére, qui in Dei conspéctu vivat longéque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatióne adiuménti áfferat. Non erit hæc diutúrna seiúnctio; in cælo revisémus inter nos, simúlque cum salútis nostræ víndice copuláti, tota ánimi contentióne eum laudántes eiúsque misericórdias in ætérnum cantántes, immortálibus lætítiis perfruémur. Adimit nobis quod ante commodáverat non álio consílio, nisi ut immunióre et tutióre loco repónat, iísque nos bonis ornet quæ nobis optarémus ipsi.

Hæc ómnia, eo dumtáxat a me dicta sunt, ut morigerárer desidério quo téneor, uti tu, illustríssima dómina, ceteráque omnis família, hunc meum discéssum in iucúndi benefícii loco habeátis, tuque hoc fretum traiciéntem, dum litus contíngam in quo spes omnes meæ sitæ sunt, matérna tua benedictióne prosequáre. Quod idcírco feci libéntius, quod nihil mihi supérfuit, quo evidéntius amórem ac reveréntiam quam ut fílius matri débeo, tibi significárem.

Responsorium   Ps 40 (41), 13; 83 (84), 11bc
R/.
Propter innocéntiam suscepísti me, Dómine, * Et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.
V/. Elégi ad limen esse in domo Dei mei, magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. * Et statuísti.

Die 22 iunii

SS. IOANNIS FISHER, EPISCOPI, ET THOMÆ MORE, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sancti Thomæ More ad Margarítam fíliam in cárcere conscrípta (The English Works of Sir Thomas More, London, 1557, p. 1454)

In omni spe et fiducia me Deo totum committam

Quamvis, mea Margaríta, bene mihi cónscius sim, eam fuísse vitæ meæ anteáctæ pravitátem, ut plane mérear a Deo déseri, tamen non désinam in eius imménsa bonitáte semper confídere, optiméque speráre, quod quemádmodum háctenus sanctíssima eius grátia mihi vires subministrávit ómnia ánimo contemnéndi, opes, rédditus ac vitam ipsam, potiúsquam reluctánte consciéntia ut iurem; ipsíque regi benígna mente suggéssit, ut háctenus sola me libertáte priváret (qua certe una in re sua maiéstas maius mihi benefícium cóntulit, propter spiritálem ánimæ meæ profectum, quem inde me cónsequi spero, quam in ómnibus illis honóribus et bonis sic ántea mihi accumulátis) sive éadem grátia vel regis ánimum ita moderábitur, ut nihil in me grávius státuat, vel mihi eas perpétuo vires dabit, ut quantumcúmque grávia patiénter (fórtiter et libénter) feram.

Quæ mea patiéntia cum méritis acerbíssimæ passiónis domínicæ coniúncta (quæ quidem meam omnem tolerántiam infinítis parasángis, et mérito et modo excéllit) mitigábit débitas mihi in purgatório pœnas et, divína largiénte bonitáte, aliquántulum étiam mercédis in cælo augméntum dabit.

De Dei bonitáte diffídere, mea Margaríta, nolo, utcúmque me débilem ac frágilem perséntiam. Immo si in eo terróre et consternatióne cérnerem, ut iámiam lapsúrus vidérer, memínero tamen sanctum Petrum único venti flatu, ex módica fide, submérgi cœpísse, faciámque quod ille fecit. Christum compellábo: Dómine, salvum me fac. Spero enim quod exténdens manum suam apprehéndet me, nec me submérgi patiétur.

Quodsi vero Petri partes adhuc ultérius me ágere permítteret, planéque præcípitem cádere, iuráre et abiuráre (quod pro sua misericórdia Deus longíssime avértat, potiúsque damnum mihi quam cómmodum ex eo lapsu áfferat) spero nihilóminus fore, ut óculo misericórdiæ pleno me respíciat, sicut Petrum respéxit, meque dénuo érigat, ut de novo veritátem confítear, et consciéntiam exónerem; pœnámque et pudórem prióris abnegatiónis fórtiter pérferam.

Dénique, mea Margaríta, illud compertíssimum hábeo, quod ábsque mea culpa Deus me non déseret. In omni ítaque spe et fidúcia me illi totum commíttam. Si propter peccáta mea me sinat períre, saltem iustítia eius in me laudábitur. Spero tamen et certíssime spero quod clementíssima eius bónitas ánimam meam fidéliter custódiet, faciétque ut misericórdia eius pótius quam iustítia in me commendétur.

Sis ergo bono ánimo, mea fília, neque de me ádmodum sollícita, quidquid mihi in hoc mundo contíngat. Nihil contíngere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem ille vult, utcúmque nobis malum videátur, est tamen vere óptimum.

Responsorium
R/.
Cum essent in torméntis mártyres Christi, cæléstia contemplántes dicébant: * Adiuva nos, Dómine, ut perficiámus opus tuum sine mácula.
V/. Réspice in servos tuos et in ópera tua. * Adiuva.

Eodem die 22 iunii

S. PAULINI NOLANI, EPISCOPI

De Communi pastorum: pro episcopis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Paulíni Noláni epíscopi (Epist. 3 ad Alypium, 1. 5. 6: CSEL 29, 13-14. 17-18)

Deus ubique operatur in suis dilectionem suam Spiritu Sancto

Hæc est vera cáritas, hæc perfécta diléctio, quam tibi circa humilitátem nostram inésse docuísti, dómine vere sancte et mérito beatíssime ac desiderábilis. Accépimus enim per hóminem nostrum Iuliánum de Carthágine reverténtem lítteras tantam nobis sanctitátis tuæ lucem afferéntes, ut nobis caritátem tuam non agnóscere, sed recognóscere viderémur. Quia vidélicet ex illo, qui nos ab orígine mundi prædestinávit sibi, cáritas ista manávit, in quo facti sumus ántequam nati, quia ipse fecit nos et non ipsi nos, qui fecit quæ futúra sunt. Huius ígitur præsciéntia et ópere formáti, in similitúdinem voluntátum et unitátem fídei vel unitátis fidem, præveniénte notítiam, caritáte conéxi sumus, ut nos ínvicem ante corporáles conspéctus revelánte spíritu noscerémus.

Gratulámur ítaque et gloriámur in Dómino, qui unus atque idem ubíque terrárum operátur in suis dilectiónem suam Spíritu Sancto, quem super omnem carnem effúdit, flúminis ímpetu lætíficans civitátem suam, in cuius te cívibus principálem cum princípibus pópuli sui Sede Apostólica mérito collocávit nosque étiam, quos eréxit elísos et de terra ínopes suscitávit, in vestra vóluit sorte numerári. Sed magis gratulámur in eo Dómini múnere, quo nos in péctoris tui habitatióne constítuit quoque ita viscéribus tuis insinuáre dignátus est, ut peculiárem nobis caritátis tuæ fidúciam vindicémus, his offíciis atque munéribus provocáti, ut nos diffidénter aut léviter te amáre non líceat.

De me ne quid ignóres, scias antiquíssimum peccatórem non ita olim de ténebris et umbra mortis edúctum spíritum auræ vitális hausísse nec ita olim posuísse in arátro manum et crucem Dómini sustulísse, quam ut in finem perférre valeámus, oratiónibus tuis adiuvémur. Accumulábitur hæc méritis tuis merces, si intervéntu tuo ónera nostra releváveris. Sanctus enim laborántem ádiuvans, quia fratrem non audémus dícere, exaltábitur sicut cívitas magna.

Panem unum sanctitáti tuæ unitátis grátia mísimus, in quo étiam Trinitátis solíditas continétur. Hunc panem eulogíam esse tu fácies dignatióne suméndi.

Responsorium   Sir 31, 8. 11a. cf. 10
R/.
Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris; * Ideo stabilíta sunt bona illíus in Dómino.
V/. Pótuit enim tránsgredi et non est transgréssus, fácere mala et non fecit. * Ideo.

Die 24 iunii

IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ

Sollemnitas

Ad I Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Elísabeth Zacharíæ magnum virum génuit: Ioánnem Baptístam, præcursórem Dómini.

Psalmodia de Communi sanctorum virorum.

Ant. 2 Ex útero senectútis et stérili Ioánnes natus est, præcúrsor Dómini.

Ant. 3 Inter natos mulíerum non surréxit maior Ioánne Baptísta.

Lectio brevis   Act 13, 23-25

Deus ex sémine David secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, prædicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum pæniténtiæ omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: Quid me arbitrámini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere.

Responsorium breve
R/.
Paráte vias Dómini, * Rectas fácite sémitas eius. Paráte.
V/. Post me venit vir, qui ante me factus est. * Rectas fácite sémitas eius. Glória Patri. Paráte.

Ad Magnificat, ant. Ingrésso Zacharía templum Dómini, appáruit ei Gábriel ángelus, stans a dextris altáris incénsi.

Preces

Deum, qui elégit Ioánnem Baptístam ut regnum Christi ventúrum homínibus annuntiáret, lætánter deprecémur: Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.

Tu, qui Ioánnem a ventre matris eius vocásti ad præparándas vias Fílii tui,
voca nos ad Dóminum ita sequéndum, sicut eum ipse præcéssit.

Sicut dedísti Baptístæ Agnum Dei agnóscere, fac ut ipsum Ecclésia tua demónstret,
et hómines huius témporis agnóscant.

Tu, qui disposuísti prophétam tuum mínui et Christum créscere,
doce nos áliis cédere, ut manifestéris.

Tu, qui per martýrium Ioánnis iustítiam vindicáre voluísti,
fac nos veritátem tuam indeficiénter testificári.

Meménto ómnium, qui ex hoc sæculo transiérunt,
illos constítue in regióne lucis et pacis.

Pater noster.

Oratio

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut família tua per viam salútis incédat, et, beáti Ioánnis Præcursóris hortaménta sectándo, ad eum quem prædíxit, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Iesum Christum. Qui tecum vivit.

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Agnum Dei, quem lætus monstrávit Ioánnes, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Ant. 1 Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

Psalmodia de Communi sanctorum virorum.

Ant. 2 Pósuit os meum Dóminus quasi gládium acútum, sub umbra manus suæ protéxit me.

Ant. 3 Hoc est testimónium quod perhíbuit Ioánnes: Qui post me venit, ante me factus est.

V/. Hic venit ut testimónium perhibéret de lúmine.
R/. Ut omnes créderent per illum.

Lectio prior

De libro Ieremíæ prophétæ 1, 4-10. 17-19

Vocatio prophetæ

Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».

Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».

Et dixit Dóminus ad me: «Noli dícere: “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.

Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: «Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum æreum contra omnem terram, régibus Iudæ, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut eríperem te».

Responsorium   Ier 1, 5. 9b-10a
R/.
Priúsquam te formárem in útero, novi te et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, * Et prophétam géntibus dedi te.
V/. Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constítui te super gentes et regna. * Et prophétam.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 293, 1-3: PL 38, 1327-1328)

Vox clamantis in deserto

Nativitátem Ioánnis quodámmodo consecrátam obsérvat Ecclésia: nec invenítur ullus in pátribus, cuius nativitátem sollémniter celebrémus; celebrámus Ioánnis, celebrámus et Christi: hoc vacáre non potest, et si forte a nobis pro tantæ rei dignitáte minus explicátur, fructuósius tamen et áltius cogitátur. Náscitur Ioánnes de anícula stérili, náscitur Christus de iuvéncula vírgine.

Non créditur Ioánnes nascitúrus, et fit pater mutus; créditur Christus, et fide concípitur. Proposúimus inquirénda, et discutiénda prædíximus; sed hoc prælocútus sum, et si ómnibus tanti mystérii sínibus perscrutándis non suffícimus vel facultáte vel témpore; mélius vos docébit qui lóquitur in vobis, étiam abséntibus nobis, quem pie cogitátis, quem corde suscepístis, cuius templa facti estis.

Vidétur ergo Ioánnes interiéctus quidam limes testamentórum duórum, véteris et novi. Nam eum esse quodámmodo límitem, Dóminus ipse testátur dicens: Lex et prophétæ usque ad Ioánnem Baptístam. Sústinet ergo persónam vetustátis, et præcónium novitátis. Propter persónam vetustátis, de sénibus náscitur; propter persónam novitátis, in viscéribus matris prophéta declarátur. Nondum enim natus ad sanctæ Maríæ advéntum, exsultávit in útero matris. Iam ibi designátus erat, designátus ántequam natus; cuius præcúrsor esset osténditur, ántequam ab eo viderétur. Divína sunt hæc, et mensúram humánæ fragilitátis excédunt. Postrémo náscitur, áccipit nomen, lingua sólvitur patris. Refer quod factum est ad significántem imáginem rerum.

Zacharías tacet et amíttit vocem, donec Ioánnes nascerétur, præcúrsor Dómini, et aperíret vocem. Quid est siléntium Zacharíæ, nisi prophetía latens, et ante prædicatiónem Christi quodam modo occúlta et clausa? Aperítur illíus advéntu, clara fit ventúro eo qui prophetabátur. Hoc est apértio vocis Zacharíæ in nativitáte Ioánnis, quod est discíssio veli in cruce Christi. Ioánnes si seípsum nuntiáret, Zacharíæ os non aperíret. Sólvitur lingua, quia náscitur vox; nam Ioánni iam prænuntiánti Dóminum dictum est: Tu quis es? Et respóndit: Ego sum vox clamántis in erémo. Vox Ioánnes, Dóminus autem in princípio erat Verbum. Ioánnes vox ad tempus, Christus Verbum in princípio ætérnum.

Responsorium   Lc 1, 76-77
R/.
Tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis; * Præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius.
V/. Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, in remissiónem peccatórum eórum. * Præíbis.

Hymnus Te Deum.

Oratio ut ad I Vesperas, vel ad Laudes matutinas
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut família tua per viam salútis incédat, et, beáti Ioánnis Præcursóris hortaménta sectándo, ad eum quem prædíxit, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Iesum Christum. Qui tecum vivit.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Ioánnes vocábitur nomen eius, et in nativitáte eius multi gaudébunt.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Ipse præíbit ante illum in spíritu et virtúte Elíæ paráre Dómino plebem perféctam.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis; præíbis ante Dóminum paráre vias eius.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Mal 3, 23-24

Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis; et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum, ne véniam et percútiam terram anathémate.

Responsorium breve
R/.
Magnus erit coram Dómino, * Et Spíritu Sancto replébitur. Magnus.
V/. Ipse præcédet ante Dóminum paráre illi plebem perféctam. * Et Spíritu Sancto replébitur. Glória Patri. Magnus.

Ad Benedictus, ant. Apértum est os Zacharíæ, et prophetávit dicens: Benedíctus Deus Israel.

Preces

Christum, qui Ioánnem præcursórem ante fáciem suam misit, ut viam Dómini paráret, fidénter deprecémur: Vísita nos, Oriens ex alto.

Tu, qui Ioánnem exsultáre fecísti in sinu Elísabeth,
de tuo advéntu in hunc mundum fac nos semper gaudére.

Tu, qui Baptístæ ore et vita viam pæniténtiæ nobis indicásti,
convérte corda nostra ad mandáta regni tui.

Tu, qui ore hóminis te prædicári voluísti
mitte in orbem totum Evangélii tui præcónes.

Tu, qui in Iordáne a Ioánne baptizári voluísti ut omnis iustítia implerétur,
fac nos iustítiæ regni tui adlaboráre.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Erit magnus coram Dómino, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ.

Psalmi graduales Series I. Si vero occurrat dominica, dicuntur psalmi de dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Is 49, 1

Audíte me, ínsulæ, et atténdite, pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

V/. Ego vidi Spíritum descendéntem et manéntem super eum.
R/. Hic est qui baptízat in Spíritu Sancto.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo, allelúia.

Psalmi graduales Series II. Si vero occurrat dominica, dicuntur psalmide dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Cf. Is 49, 5a-6b

Dicit Dóminus, qui formávit me ex útero servum sibi: Dabo te in lucem géntium, ut sit salus mea usque ad extrémum terræ.

V/. Dóminus ab útero vocávit me.
R/. De ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Iste puer magnus coram Dómino, nam et manus eius cum ipso est.

Psalmi graduales Series III. Si vero occurrat dominica, dicuntur psalmide dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Is 49, 7b

Reges vidébunt et consúrgent, príncipes quoque et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, Sanctum Israel, qui elégit te.

V/. Ecce dedi verba mea in ore tuo.
R/. Ecce constítui te super gentes et regna.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Christum.

Ad II Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Fuit homo, missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.

Psalmodia de Communi sanctorum virorum.

Ant. 2 Hic venit ut testimónium perhibéret veritáti.

Ant. 3 Ioánnes erat lucérna ardens et lucens.

Lectio brevis   Act 13, 23-25

Deus ex sémine David secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, prædicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum pæniténtiæ omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: Quid me arbitrámini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere.

Responsorium breve
R/.
Paráte vias Dómini, * Rectas fácite sémitas eius. Paráte.
V/. Post me venit vir, qui ante me factus est. * Rectas fácite sémitas eius. Glória Patri. Paráte.

Ad Magnificat, ant. Puer, qui natus est nobis, plus quam prophéta est; hic est enim de quo Salvátor ait: Inter natos mulíerum non surréxit maior Ioánne Baptísta.

Preces

Deum, qui elégit Ioánnem Baptístam ut regnum Christi ventúrum homínibus annuntiáret, lætánter deprecémur: Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.

Tu, qui Ioánnem a ventre matris eius vocásti ad præparándas vias Fílii tui,
voca nos ad Dóminum ita sequéndum, sicut eum ipse præcéssit.

Sicut dedísti Baptístæ Agnum Dei agnóscere, fac ut ipsum Ecclésia tua demónstret,
et hómines huius témporis agnóscant.

Tu, qui disposuísti prophétam tuum mínui et Christum créscere,
doce nos áliis cédere, ut manifestéris.

Tu, qui per martýrium Ioánnis iustítiam vindicáre voluísti,
fac nos veritátem tuam indeficiénter testificári.

Meménto ómnium, qui ex hoc sæculo transiérunt,
illos constítue in regióne lucis et pacis.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis. Per Dóminum.