June 1-13

Die 1 iunii

S. IUSTINI, MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Actis martýrii sanctórum Iustíni eiúsque sociórum (Cap. 1-5: cf. PG 6, 1566-1571)

Adhæsi veris doctrinis christianorum

Comprehénsi sancti, addúcti sunt ad Romæ præféctum nómine Rústicum. Quibus ante tribúnal constitútis, Rústicus præféctus dixit ad Iustínum: «Ante ómnia fidem diis habe et obséquere imperatóribus». Iustínus dixit: «Accusári aut deprehéndi nequit quod obtemperémus præcéptis salvatóris nostri Iesu Christi».

Rústicus dixit: «Quales doctrínas profitéris?». Iustínus dixit: «Omnes quidem doctrínas conátus sum díscere, at adhæsi veris doctrínis christianórum, quamvis non probéntur iis qui detinéntur erróribus».

Rústicus præféctus dixit: «Illæne tibi probántur doctrínæ, misérrime?». Iustínus dixit: «Ita, quandóquidem cum dógmate recto eas sequor».

Rústicus præféctus dixit: «Quale est dogma?». Iustínus dixit: «Quod Deum christianórum cólimus, quem existimámus unum ab inítio creatórem et opíficem totíus creatiónis, visibílium et invisibílium, et Dóminum Iesum Christum Dei Fílium, qui étiam prænuntiátus est a prophétis ventúrus géneri hóminum præco salútis et præcéptor egregiórum discipulórum. Atque ego, homo cum sim, minúta puto me dícere præ eius infiníta Deitáte, prophéticam vim quandam agnóscens, quóniam prænuntiátus hic fuit, quem modo dixi Dei Fílium esse. Scio enim supérne vaticinátos esse prophétas de huius advéntu ad hómines».

Rústicus dixit: «Nonne ergo christiánus es?». Iustínus dixit: «Ita, christiánus sum».

Præféctus dixit ad Iustínum: «Audi, qui doctus díceris et putas veras scire doctrínas; si flagéllis cæsus cápite plectáris, persuasúmne habes te ascensúrum esse in cælum?». Iustínus dixit: «Spero me habitúrum eius domum, si hæc sustinúero; scio enim ómnibus qui recte víxerint conservári divínam grátiam usque ad consummatiónem totíus mundi».

Rústicus præféctus dixit: «Tu ígitur suspicáris futúrum ut in cælos ascéndas, præmia áliqua idónea acceptúrus?». Iustínus dixit: «Non súspicor, sed apte scio ac certíssimum hábeo».

Rústicus præféctus dixit: «Céterum ad rem veniámus propósitam, quæ necessária est atque urget. Conveniéntes ergo unanímiter sacrificáte diis». Iustínus dixit: «Nemo recte séntiens a pietáte in impietátem delábitur».

Rústicus præféctus dixit: «Nisi imperáta fácitis cruciabímini immisericórditer». Iustínus dixit: «In votis habémus propter Dóminum nostrum Iesum Christum cruciáti salvári, quia hoc nobis salútem et fidúciam præbébit ante terribílius et universále tribúnal Dómini nostri et Salvatóris».

Itidem étiam réliqui mártyres dixérunt: «Fac quod vis; nos enim christiáni sumus et idólis non sacrificámus».

Rústicus præféctus senténtiam pronuntiávit dicens: «Qui diis sacrificáre et imperatóris iusso obœdíre noluérunt, flagéllis cæsi abducántur, capitálem luitúri pœnam secúndum legum normam». Sancti mártyres glorificántes Deum, egréssi in consuétum locum, cápite obtruncáti sunt et consummárunt martýrium in Salvatóris confessióne.

Responsorium   Cf. Act 20, 21. 24; Rom 1, 16
R/.
Testíficans fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum, nihil véreor; * Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári Evangélium grátiæ Dei.
V/. Non enim erubésco evangélium, virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudæo primum et Græco. * Nec fácio.

Ad Laudes matutinas

De Communi Mart. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. In ómnibus oblatiónibus laudámus Creatórem ómnium per Fílium eius Iesum Christum et per Spíritum Sanctum.

Preces de Com. Mart.

Ad Vesperas

De Communi Mart. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Mihi statim in ánima ignis accénsus est, meque amor invásit prophetárum et hóminum illórum, qui Christi sunt amíci.

Preces de Com. Mart.

Die 2 iunii

SS. MARCELLINI ET PETRI, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium (Nn. 41-42: PG 11, 618-619)

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.

Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.

Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.

Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.

Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.

Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?

Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?

Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

Responsorium   Eph 6, 12. 14a. 13
R/.
Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem, sed advérsus principátus et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V/. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et, ómnibus perféctis, stare. * State.

Die 3 iunii

SS. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilía Pauli papæ Sexti in canonizatióne mártyrum Ugandénsium hábita (AAS 56 [1964], 905-906)

Gloria martyrum, signum regenerationis

Hi mártyres Africáni albo victórum, quod est Martyrológium, páginam addunt, qua res simul funestíssimæ et magníficæ perhibéntur: páginam dícimus, sane dignam, quæ adiungátur egrégiis illis narratiónibus véteris Africæ, quas nos, hac ætáte vivéntes, útpote hómines módicæ fídei, opinabámur numquam habitúras esse æquam continuatiónem.

Quis umquam suspicári pótuit, ut exémplum afferámus, ad acta illa, ánimos commovéntia, mártyrum Scillitanórum, mártyrum Carthaginiénsium, mártyrum «massæ cándidæ» Uticénsis, de quibus sanctus Augustínus et Prudéntius commémorant, mártyrum Ægýpti, quorum amplíssimam laudem apud Ioánnem Chrysóstomum scriptam invénimus, mártyrum persecutiónis Vandálicæ, nostris tempóribus novas histórias accessúras esse, quibus res non minus fórtiter gestæ, res non minus fúlgidæ narraréntur?

Quis ánimo præsentíre pótuit fore, ut præcélsis sanctis martýribus et confessóribus Africánis, rerum memória notis, véluti Cypriáno, Felicitáti et Perpétuæ et Augustíno, viro summo, quondam aggregarémus Cárolum Lwanga, Matthíam Mulúmba Kalémba, quæ nómina cara nobis sunt, eorúmque vigínti sócios? Et mentióne digni sunt álii étiam, qui Anglicána institúta religiósa profiténtes, pro Christi nómine morte affécti sunt.

Hi profécto mártyres Africáni novæ ætátis inítia ponunt. Oh! mens non ad persecutiónes et conflictatiónes religiósas convertátur, sed ad regeneratiónem christiánam et civílem.

Africa enim, sánguine horum mártyrum irroráta, qui primi sunt novæ huius ætátis (et útinam, Deo volénte, postrémi, cum holocáustum eórum tantum sit tamque pretiósum!), Africa líbera et sui iuris facta renáscitur.

Fácinus illud, quo ii oppréssi sunt, tam infándum est ac tam signíficans, ut sufficiéntes causæ eæque maniféstæ præbeántur, quibus novus pópulus ratióne moráli formétur, ut novæ consuetúdines spiritáles ad pósteros transmitténdæ invaléscant, ut quasi symbólice exprimátur ac provehátur tránsitus a símplici et rudi vitæ institúto, in quo non déerant egrégia quædam bona humána, sed quod inquinátum erat et infírmum ac véluti sui ipsíus servitúte tenebátur, ad cultum civílem, quo celsióres significatiónes mentis humánæ et altióres condiciónes vitæ sociális expetúntur.

Responsorium
R/.
Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus; * Quanta est glóriæ dígnitas et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V/. Armémur víribus totis, et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta.

Die 5 iunii

S. BONIFATII, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro episcopis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Bonifátii epíscopi et mártyris (Ep. 78: MGH, Epistolæ, 3, 352. 354)

Pastor sollicitus, vigilans super gregem Christi

Ecclésia, quæ velut navis magna per mare mundi huius enávigat, quæ divérsis tentatiónum flúctibus in hac vita túnditur, non est relinquénda, sed regénda.

Cuius rei in exémplo prióres patres habémus Cleméntem et Cornélium et céteros complúres in urbe Roma, Cypriánum in Carthágine, Athanásium in Alexandría, qui sub pagánis imperatóribus navem Christi, immo caríssimam sponsam eius, Ecclésiam scílicet, docéndo, defendéndo, laborándo et patiéndo usque ad sánguinis effusiónem, gubernábant.

Horum et his simílium consideratióne pertérritus sum, et timor et tremor venérunt super me, et pæne contexérunt me peccatórum meórum ténebræ, et semel suscéptum gubernáculum Ecclésiæ libuísset et placuísset mihi omníno dimíttere, si valérem vel exémpla Patrum vel Scriptúras sacras consentáneas inveníre.

Idcírco, quia hæc ómnia ita se habent et véritas fatigári potest, vinci autem et falli non potest, fatigáta mens nostra confúgiat ad illum qui per Salomónem dicit: Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo et ne innitáris prudéntiæ tuæ. In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. Et álibi: Turris fortíssima nomen Dómini. Ad ipsam cónfugit iustus et salvábitur.

Stemus in iustítia et præparémus ánimas nostras ad tentatiónem, ut sustineámus sustentatiónem Dei et dicámus ei: Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie.

Confidámus in eum, qui nobis onus impósuit. Quod per nos portáre non póssumus, portémus per illum qui est omnípotens, qui dicit: Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Stémus in prœlio in die Dómini, quia dies angústiæ et tribulatiónis venérunt super nos. Moriámur, si Deus volúerit, pro sanctis légibus patrum nostrórum, ut hereditátem cum illis ætérnam cónsequi mereámur.

Non simus canes muti, non simus táciti speculatóres, non simus mercenárii lupum fugiéntes, sed pastóres sollíciti, vigilántes super gregem Christi, prædicántes maióri et minóri, díviti et páuperi, omne consílium Dei, ómnibus grádibus vel ætátibus, in quantum Deus donáverit posse, opportúne, importúne, eo modo quo sanctus Gregórius in libro Pastoráli conscrípsit.

Responsorium   1 Th 2, 8; Gal 4, 19
R/.
Cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V/. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam.

Die 6 iunii

S. NORBERTI, EPISCOPI

De Communi pastorum: pro episcopis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita sancti Norbérti epíscopi (Verba, virgulis inclusa, deprompta sunt e Vita S. Norberti, ab auctore canonico regulari Præmonstratensi æquali conscripta: PL 170, 1262. 1269. 1294. 1295; Litteræ Apostolicæ ab Innocentio II ad S. Norbertum II non. iun. 1133 sub plumbo datæ: Acta Sanctorum, 21, in Appendice, p. 50)

Magnus inter magnos, et inter parvos exiguus

Norbértus, inter eos mérito computátus qui reformatióni Gregoriánæ efficácius sese impendérunt, útpote qui primum volúerit clerum institúere, germánæ vitæ evangélicæ simul et apostólicæ dicátum, castum et páuperem, qui suscíperet «simul novi hóminis induméntum páriter et ornaméntum: illud quidem in hábitu religiónis, istud vero in dignitáte sacerdótii», et inténderet «sanctas Scriptúras sequi et Christum ducem habére». Cui tria commendáre solébat: «circa altáre et divína offícia mundítiam, excéssuum et neglegentiárum in capítulo emendatiónem, páuperum curam et hospitalitátem».

Sacerdótibus vero, qui in cœnóbio Apostolórum vices gerébant, tantam adiúnxit, ad instar Ecclésiæ primitívæ, credéntium laicórum et feminárum multitúdinem, ut plúrimi assérerent a tempóribus Apostolórum nullum tam brevi témporis spátio sua institutióne tot perféctæ vitæ imitatóres Christo acquisivísse.

Archiepíscopus factus, confrátres suos advocávit ut regiónem Vendórum ad fidem addúcerent; clerum autem suæ diœcésis, non obstánte tumúltu et commotióne pópuli, ad reformatiónem addúcere est conátus.

Præcípuum dénique eius stúdium fuit ut bonam concórdiam inter Sedem Apostólicam et Impérium, serváta tamen libertáte electiónum ecclesiasticárum, ita muníret et augéret, ut Innocéntius papa Secúndus ei scrípserit: «Sedes Apostólica de te, tam devóto fílio, plenis viscéribus gratulátur», imperatórque eum fécerit archicancellárium impérii.

Quæ ómnia præstitit fide omníno intrépida: «In Norbérto éminet fides, aiébant, ut in Bernárdo Claravallénsi cáritas»; deínde lepiditáte conversatiónis, «quippe qui magnus inter magnos et inter parvos exíguus, ómnibus se amábilem præbéret»; summa demum eloquéntia: «verbum Dei ignítum, urens vítia, ácuens virtútes, benévolas ánimas ditans sapiéntia», contémplans divína assídue meditabátur et impávide diffúdit.

Responsorium   2 Tim 4, 2. 5; cf. Act 20, 28
R/.
Prædica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni patiéntia et doctrína; * In ómnibus labóra, opus fac evangelístæ.
V/. Atténde univérso gregi, in quo te Spíritus Sanctus pósuit epíscopum páscere ecclésiam Dei. * In ómnibus.

Die 9 iunii

S. EPHRÆM, DIACONI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

De Communi doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi (Sermo 3, De fine et admonitione, 2. 4-5: ed. Lamy, 3, 216-222)

Divina œconomia, figura est mundi spiritalis

Diúrna, Dómine, sciéntiæ tuæ luce expélle noctúrnas mentis nostræ ténebras, ut mens nostra illumináta minístret tibi in renovatióne puritátis nostræ. Exórdium cursus solis inítium óperis est mortálibus; adórna, Dómine, in méntibus nostris mansiónem huius diéi qui nescit finem. Largíre nobis ut in nostra persóna videámus vitam resurrectiónis, et nihil remóveat mentes nostras a tuis oblectaméntis. Huius diéi, qui non íncipit a motu et cursu solis, signum ímprime, Dómine, in nostra persóna per assíduum nostrum in te stúdium.

In sacraméntis tuis cotídie te amplexámur et in córpore nostro recípimus; dignos nos redde experíri in nostra persóna resurrectiónem, quam sperámus. Thesáurum tuum in córpore nostro abscóndimus cum grátia baptísmi; idem ille thesáurus adaugétur in mensa sacramentórum tuórum; da nobis gaudére in grátia tua. Memoriále tuum, Dómine, in persóna nostra habémus e mensa tua spiritáli; ópere illud possideámus in renovatióne futúra.

Quantæ simus pulchritúdinis intellegámus per illam pulchritúdinem spiritálem, quam in ipsa mortalitáte éxcitat volúntas tua immortális.

Crucifíxio tua, o Salvátor noster, términus fuit vitæ corpóreæ; da nobis crucifígere mentem nostram in figúra vitæ spiritális. Resurréctio tua, o Iesu, magnitúdinem præstet hómini nostro spiritáli; vísio sacramentórum tuórum sit nobis spéculum ad cognitiónem eius.

Tua divína œconomía, o Salvátor noster, figúra est mundi spiritális; da nobis cúrrere in eo sicut homo spiritális.

Ne prives, Dómine, mentem nostram manifestatióne tua spiritáli, et ne rétrahas a membris nostris calórem suavitátis tuæ. Mortálitas in córpore nostro latens effúndit in nos corruptiónem; aspérsio amóris tui spiritális abstérgat efféctus mortalitátis a corde nostro. Da nobis, Dómine, festináre ad nostram civitátem et, sicut Móyses e vértice montis, e revelatióne possideámus eam.

Responsorium   Sir 47, 10-11. 12cd
R/.
De omni corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum, qui fecit illum; * Et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.
V/. Dum laudárent nomen sanctum Dómini, et ante mane resonáret sanctuárium. * Et stare.

Die 11 iunii

S. BARNABÆ, APOSTOLI

Memoria

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Spíritum Sanctum, qui per prophétas et doctóres nobis locútus est, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Lectio altera

Ex Tractátibus sancti Chromátii epíscopi in Evangélium Matthæi (Tract. 5, 1. 3-4: CCL 9, 405-407)

Vos estis lux mundi

Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita, neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sal terræ Dóminus discípulos suos appellávit, quia infatuáta a diábolo corda humáni géneris, per cæléstem sapiéntiam, condiérunt. Nunc quoque lumen mundi eos núncupat, quia, a se ipso, qui verum et ætérnum lumen est, illumináti, ipsi quoque lumen facti sunt tenebrárum.

Nam quia ipse sol iustítiæ est, non immérito étiam discípulos suos lumen mundi cognóminat; quia per ipsos, quasi per quosdam micántes rádios, univérso orbi cognitiónis suæ lumen infúdit; fugavérunt enim a córdibus hóminum ténebras erróris, luce veritátis osténsa.

Per ipsos namque illumináti étiam nos, ex ténebris lumen sumus effécti, dicénte Apóstolo: Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut fílii lucis ambuláte. Et íterum: Non estis fílii noctis neque tenebrárum, sed estis fílii lúminis et fílii diéi.

Mérito et sanctus Ioánnes in epístola sua testátus est, dicens: Deus lux est, et qui manet in Deo, in lúmine est, sicut et ipse est in lúmine. Unde, quia de ténebris erróris liberátos nos esse gaudémus, semper quasi fílii lucis in lúmine ambuláre debémus. Unde Apóstolus ait: Inter quos lucétis sicut luminária in hoc mundo, verba vitæ continéntes.

Quod si non faciámus, vidébimur tam necessárii lúminis utilitátem, ad damnum tam nostrum quam aliórum, infidelitáte nostra velut quodam velámine obtégere et obumbráre. Quaprópter et illum, qui taléntum, ad lucrum cæléstis negotiatiónis accéptum, abscóndere magis vóluit quam ad mensam nummuláriis dare, débitam pœnam incurrísse scimus et légimus.

Et idcírco lucérna illa splendens, quæ ad usum salútis nostræ accénsa est, semper lucére debet in nobis. Habémus enim lucérnam cæléstis mandáti et grátiæ spiritális, de qua David rétulit: Mandátum tuum lucérna pédibus meis, et lux sémitis meis. De qua et Sálomon ait: Quóniam lucérna est præcéptum legis.

Unde lucérna hæc legis ac fídei non occultánda nobis est, sed ad salútem multórum semper in Ecclésia velut in candelábro constituénda, ut veritátis ipsíus luce et nos fruámur, et omnes credéntes illuminéntur.

Responsorium   Act 11, 23-24
R/.
Cum pervenísset Bárnabas Antiochíam et vidísset grátiam Dei, gavísus est; * Quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide.
V/. Et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino. * Quia.

Oratio

Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum.

 

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Lectio brevis   1 Cor 15, 1-2a. 3-4

Notum vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi, quóniam Christus mórtus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et quia sepúltus est et quia suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras.

Responsorium breve
R/.
Narravérunt laudes Dómini * Et virtútes eius. Narravérunt.
V/. Et mirabília eius, quæ fecit. * Et virtútes eius. Glória Patri. Narravérunt.

Ad Benedictus, ant. Proféctus est Bárnabas Tarsum, ut quæreret Saulum; quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam; et conversáti sunt ibi in Ecclésia, et docuérunt turbam multam.

Preces

Salvatórem nostrum, qui, mortem déstruens, illuminávit vitam et incorruptiónem per Evangélium, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes: Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios doctóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.

Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.

Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.

Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Lectio brevis   Rom 1, 16-17

Non erubésco evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudæo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scríptum est: Iustus autem ex fide vivet.

V/. In omnem terram exívit sonus eórum.
R/. Et in fines orbis terræ verba eórum.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Lectio brevis   1 Th 2, 2b-4

Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo.

V/. Custodiébant testimónia Dei.
R/. Et præcépta eius.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Lectio brevis   2 Tim 1, 8 b-9

Collábora evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu.

V/. Gaudéte et exsultáte.
R/. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Oratio

Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Christum.

Ad Vesperas

Hymnus

Lectio brevis   Col 1, 3-6a

Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. Tácuit omnis multitúdo, et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta Deus fecísset signa et prodígia in géntibus per eos.

Preces

Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, de mórtuis eduxísti,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicétur.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum.

Die 13 iunii

S. ANTONII DE PADOVA, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel doctorum Ecclesiæ, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Antónii de Pádova presbýteri (I, 226)

Viva est loquela, cum loquuntur opera

Qui Spíritu Sancto replétur, váriis linguis lóquitur. Váriæ linguæ sunt vária de Christo testimónia, útpote humílitas, paupértas, patiéntia et obœdiéntia, quibus tunc lóquimur, cum eas in nobis ipsis áliis osténdimus. Viva est loquéla cum loquúntur ópera. Cessent, óbsecro, verba, loquántur ópera. Verbis sumus pleni, sed opéribus vácui, et ídeo a Dómino maledícti, quia ipse maledíxit ficúlneæ in qua non invénit fructum sed fólia tantum. «Lex, inquit Gregórius, prædicatóri pósita est, ut ea quæ prædicat operétur». Frustra iactat legis notítiam, qui opéribus déstruit doctrínam.

Sed Apóstoli loquebántur prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Beátus qui lóquitur prout dat Spíritus Sanctus, non prout suus ánimus! Sunt enim quidam qui ex suo spíritu loquúntur, verba aliórum furántur et ea ut sua propónunt et sibi attríbuunt. De tálibus et iis simílibus dicit Dóminus in Ieremía: Ecce ego ad prophétas, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Ecce ego ad prophétas, dicit Dóminus, qui assúmunt linguas suas et aiunt: Dicit Dóminus; ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis; cum ego non misíssem eos nec mandássem eis, qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.

Loquámur ergo prout Spíritus Sanctus déderit éloqui nobis, ipsum humíliter et devóte postulántes, quátenus grátiam suam infúndat, ut diem Pentecóstes in quinque sénsuum perfectióne et decálogi observatióne compleámus, et spíritu veheménti contritiónis repleámur, et linguis ígneis confessiónis accendámur, ut accénsi et illumináti in splendóribus sanctórum, Deum trinum et unum vidére mereámur.

Responsorium   Cf. Os 14, 6b; cf. Ps 91 (92), 13; Sir 24, 4a
R/.
Iustus germinábit sicut lílium, * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.
V/. In multitúdine electórum habébit laudem. * Et florébit.