21-29 AUGUSTI

Die 21 augusti

S. PII X, PAPÆ

Memoria

De Communi pastorum: pro papis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Constitutióne Apostólica Divíno afflátu sancti Pii papæ Décimi (AAS 3 [1911], 633-635)

Suave sonantis Ecclesiæ vox

Divíno afflátu compósitos psalmos, quorum est in sacris lítteris colléctio, inde ab Ecclésiæ exórdiis non modo mirífice valuísse constat ad fovéndam fidélium pietátem, qui offerébant hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini eius; verum étiam ex more iam in vétere Lege recépto in ipsa sacra Liturgía divinóque Offício conspícuam habuísse partem. Hinc illa, quam dicit Basilíus, nata Ecclésiæ vox, atque psalmódia, eius hymnódiæ fília, ut a decessóre nostro Urbáno octávo appellátur, quæ cánitur assídue ante sedem Dei et Agni, quæque hómines in primis divíno cúltui addíctos docet, ex Athanásii senténtia, qua ratióne Deum laudáre opórteat quibúsque verbis decénter confiteántur. Pulchre ad rem Augustínus: Ut bene ab hómine laudétur Deus, laudávit se ipse Deus; et quia dignátus est laudáre se, ídeo invénit homo, quemádmodum laudet eum.

Accédit quod in psalmis mirábilis quædam vis inest ad excitánda in ánimis ómnium stúdia virtútum. Etsi enim omnis nostra Scriptúra, cum vetus tum nova, divínitus inspiráta utilísque ad doctrínam est, ut scriptum habétur; at psalmórum liber, quasi paradísus ómnium reliquórum (librórum fructus) in se cóntinens, cantus edit, et próprios ínsuper cum ipsis inter psalléndum éxhibet. Hæc íterum Athanásius, qui recte ibídem addit: Mihi quidem vidétur psallénti psalmos esse instar spéculi, ut et seípsum et próprii ánimi motus in ipsis contemplétur, atque ita afféctus eos récitet. Itaque Augustínus in Confessiónibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et cánticis tuis, suáve sonántis Ecclésiæ tuæ vócibus commótus ácriter! Voces illæ influébant áuribus meis et eliquabátur véritas in cor meum et exæstuábat inde afféctus pietátis et currébant lácrimæ et bene mihi erat cum eis.

Etenim, quem non móveant frequéntes illi psalmórum loci, in quibus de imménsa maiestáte Dei, de omnipoténtia, de inenarrábili iustítia aut bonitáte aut cleméntia de ceterísque infinítis láudibus eius tam alte prædicátur? Cui non símiles sensus inspírent illæ pro accéptis a Deo benefíciis gratiárum actiónes, aut pro exspectátis húmiles fidentésque preces, aut illi de peccátis clamóres pæniténtis ánimæ? Quem non amóre inflámmet adumbráta studióse imágo Christi redemptóris, cuius quidem Augustínus vocem in ómnibus psalmis vel psalléntem, vel geméntem, vel lætántem in spe, vel suspirántem in re audiébat?

Responsorium   1 Th 2, 4. 3
R/.
Sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur; * Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.
V/. Exhortátio nostra non ex erróre, neque ex immundítia, neque in dolo. * Non quasi.

Die 22 augusti

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS REGINÆ

Memoria

De Communi B. Mariæ V., præter sequentia:

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Christum regem, qui suam coronávit Matrem, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Amedéi Lausannénsis epíscopi (Hom. 7: SCh 72, 188. 190. 192. 200)

Regina mundi et pacis

Vide quam recto órdine citra assumptiónem effúlsit admirábile nomen Maríæ in univérsa terra, et fama celebérrima eius ubíque diffúsa est, priúsquam elevarétur magnificéntia eius super cælos. Decébat enim Matrem vírginem, et ob Nati sui honórem, primo terris regnáre et ita demum cælos cum glória suscípere; dilatári in ínfimis, ut supérna in plenitúdine sancta penetráret, transláta sicut de virtúte in virtútem, sic a claritáte in claritátem a Dómini Spíritu.

Igitur in carne præsens, futúri regni primítias prælibábat, et nunc excédens Deo ineffábili sublimitáte, nunc próximis condescéndens inenarrábili caritáte. Inde angélicis frequentabátur offíciis, hinc humáno famulátu venerabátur. Assistébat ei Gábriel cum ángelis; cui Ioánnes, gaudens sibi vírgini matrem vírginem in cruce commendátam, cum Apóstolis ministrábat. Illi regínam, isti vidére dóminam lætabántur, et utríque pio ei devotiónis afféctu obsequebántur.

At illa résidens in arce sublimíssima virtútum, et pélago divinórum áffluens charísmatum, abýssum gratiárum, qua cunctos excésserat, credénti et sitiénti pópulo largíssima emanatióne profundébat. Salútem namque corpóribus et ánimis medélam conferébat, potens suscitáre a morte carnis et ánimæ. Quis umquam ab ea æger vel tristis aut ignárus cæléstium mysteriórum ábiit? Quis non lætus et gaudens rédiit ad própria, impetráto a matre Dómini María quod vóluit?

Tantis bonis exúberans sponsa, sponsi mater únici, suávis et caríssima in delíciis, ut fons hortórum rationabílium, et púteus aquárum vivéntium et vivificántium, quæ fluunt ímpetu de divíno Líbano, a monte Sion usque ad circumfúsas quasque extérnas natiónes, pacis flúmina et gratiárum emanatiónes cælica infusióne derivábat. Igitur cum Virgo vírginum a Deo et Fílio suo rege regum, exsultántibus ángelis, cum lætántibus archángelis, et cælo láudibus acclamánte, deducerétur, impléta est prophetía Psalmístæ dicéntis ad Dóminum: Astitit regína a dextris tuis, in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

Responsorium   Cf. Ap 12, 1; cf. Ps 44 (45), 10b
R/.
Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.
V/. Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto. * Et in cápite.

Oratio

Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi BMV Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Regína mundi digníssima, María virgo perpétua, tu genuísti Christum Dóminum, salvatórem ómnium.

Preces De Communi BMV.

Oratio

Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus

De Communi BMV Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Beáta es, Virgo María, quia credidísti quæ dicta sunt tibi a Dómino: cum Christo regnas in ætérnum.

Preces De Communi BMV.

Oratio

Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum.

Post Completorium, convenienter dicitur ant. Ave, Regína cælórum.

Die 23 augusti

S. ROSÆ DE LIMA, VIRGINIS

De Communi virginum, vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Scriptis sanctæ Rosæ de Lima vírginis (Ad medicum Castillo: edit. L. Getino, La Patrona de América, Madrid 1928, pp. 54-55)

Sciamus supereminentem scientiæ caritatem Christi

Dóminus Salvátor vocem éxtulit et incomparábili maiestáte dixit: «Sciant omnes post tribulatiónem sequi grátiam; cognóscant sine póndere afflictiónum ad culmen grátiæ perveníri non posse; intéllegant charísmatum mensúram simul augéri iuxta increméntum labórum. Cáveant hómines ne errent neque fallántur; hæc est sola vera paradísi scala, et sine cruce non invenítur iter quo ad cælum ascéndant».

Quibus verbis audítis, fortis ímpetus in me supervénit, quasi ad me ponéndam in médio platéæ, ut magnis clamóribus cunctis persónis cuiúsque ætátis, sexus et condiciónis, dícerem: «Audíte, pópuli; audíte, gentes. De mandáto Christi, uténdo verbis ex ipsíus ore prolátis, vos admóneo: Grátiam acquírere non póssumus, nisi afflictiónes pátimur; opus enim est labóres cumulári labóribus, ad consequéndam íntimam participatiónem divínæ natúræ, glóriam filiórum Dei et perféctam ánimæ felicitátem».

Idem stímulus veheménter me impellébat ad prædicándam pulchritúdinem divínæ grátiæ; quod angústiis me premébat et sudáre et anheláre me cogébat. Anima enim mihi videbátur iam detinéri non posse in cárcere córporis, sin autem, ruptis vínculis, líbera et sola et maióre agilitáte per totum mundum ire dicéndo: «Utinam mortáles cognóscerent quanta res sit divína grátia, quam pulchra, quam nóbilis, quam pretiósa; quot divítias abscóndat in se, quot thesáuros, quot iúbila et delícias! Sine dúbio tota diligéntia et cura incúmberent ad sibi comparándas pœnas et afflictiónes! Cuncti per orbem terrárum requírerent præ fortúnis moléstias, infirmitátes et torménta, ad consequéndum inæstimábilem thesáurum grátiæ. Hoc est mercimónium et lucrum novíssimum patiéntiæ. Nullus quererétur de cruce neque de labóribus sibi forte obveniéntibus, si cognósceret statéram in qua ponderántur ut homínibus distribuántur».

Responsorium   1 Cor 1, 27a. 28b-29; Ps 137 (138), 6
R/.
Quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes; et quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret; * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.
V/. Excélsus Dóminus, et húmilem réspicit, et supérbum a longe cognóscit. * Ut non.

Die 24 augusti

S. BARTHOLOMÆI, APOSTOLI

Festum

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

De Communi Ap. Ad Officium lectionis
Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam primam ad Corínthios (Hom. 4, 3. 4: PG 61, 34-36)

Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus

Crux per ignáros hómines persuásit, imo persuásit toti orbi terrárum; non de lévibus rebus dísserens, sed de Deo et de vera religióne deque evangélico vitæ institúto ac de futúro iudício, atque rústicos indoctósque omnes fecit philósophos. Vide quómodo quod stultum est Dei, sapiéntius sit homínibus, et infírmum fórtius.

Quómodo fórtius? Quod totum orbem perváserit, et omnes vi céperit, et quod innúmeris Crucifíxi nomen exstínguere conántibus, contrárium evénerit: hoc nomen flóruit, et maiórem in modum accrévit; illi vero periérunt et in exítium ruérunt; ac vivéntes advérsus mórtuum bellum geréntes, nihil potuére. Itaque quando me mórtuum Græcus dicit, tunc osténdit se ádmodum stultum esse; quando ego, qui ab illo stultus esse exístimor, sapiénte sapiéntior appáreo; cum me vocábit infírmum, tunc seípsum infirmiórem osténdet. Quæ enim per Dei grátiam recte ágere potuérunt publicáni et piscatóres, hæc philósophi, tyránni, et ut ita dicam, totus orbis innúmera circumcúrrens, ne imaginári quidem pótuit.

Quod cógitans Paulus dicébat: Infírmum Dei fórtius est ómnibus homínibus. Quod enim divína sit prædicátio, inde étiam maniféstum est. Undenam in mentem venit duódecim homínibus iísque ignáris, in lácubus, flúviis et desérto manéntibus, ut res tantas aggrederéntur; et iis qui numquam fortásse in urbem et in forum vénerant, ut contra totum orbem áciem instrúerent? Quod enim formidolósi essent et pusílli ánimi, osténdit ille, qui de iis scripsit, qui id non recusávit, neque illórum obtégere vítia vóluit: quod máximum est veritátis arguméntum. Quid ígitur ille de illis dicit? Quod Christo comprehénso, post innúmera édita mirácula álii fúgerint, ille vero aliórum coryphæus ipsum negáverit.

Undenam ergo illi, qui vivénte Christo Iudæórum ímpetum non túlerant, illo mórtuo et sepúlto, cum non resurrexísset, ut vos dícitis, neque allocútus illos fuísset, neque ánimum indidísset, contra tantum orbem terræ áciem instruxérunt? Annon apud se dixíssent: «Quod hoc est? seípsum non pótuit serváre, et nos próteget? sibi opem non tulit vivus, et nobis manum tendet mórtuus? ipse vivus nullam subégit gentem, et nos toti orbi, ipsíus proláto nómine, persuadébimus? et quómodo non contra ratiónem fúerit, hæc non solum fácere, sed étiam cogitáre?».

Quámobrem palam est, si non vidíssent illum resurrexísse magnúmque poténtiæ eius habuíssent arguméntum, non tantam iactúros fuísse áleam.

Responsorium   1 Cor 1, 23-24; 2 Cor 4, 8a; Rom 8, 37
R/.
Prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, * Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam.
V/. In ómnibus tribulatiónem pátimur; sed in his ómnibus supervíncimus per eum qui diléxit nos. * Christum.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Róbora in nobis, Dómine, fidem, qua Fílio tuo beátus Bartholomæus apóstolus sincéro ánimo adhæsit, et præsta, ut, ipso deprecánte, Ecclésia tua cunctis géntibus salútis fiat sacraméntum. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Ap. Ad Laudes matutinas

Ad Horam mediam

Antiphonæ et psalmi de feria currente. Lectio brevis de Communi Apostolorum. Oratio, ut supra.

Die 25 augusti

S. LUDOVICI

De Communi sanctorum virorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Testaménto spiritáli sancti Ludovíci ad fílium (Acta Sanctorum Augusti 5 [1868], 546)

Rex iustus erigit terram

Fili caríssime, imprímis te dóceo quod Dóminum Deum tuum díligas ex toto corde tuo et ex tota virtúte tua; nam sine hoc non est salus.

Fili, debes te custodíre ab ómnibus quæ Deo nóveris displicére, vidélicet ab omni mortáli peccáto, ita quod prius débeas te permíttere omni génere martýrii cruciári quam áliquod mortále peccátum commíttere.

Prætérea si Dóminus tibi áliquam tribulatiónem habére permíserit, benígne et cum gratiárum actióne debes sustinére, cógitans quod ad bonum tuum próvenit et quod hoc fórsitan bene meruísti. Insuper si Dóminus tibi prosperitátem quamcúmque contúlerit, debes ei humíliter regratiári, cavens ne inde fias detérior, sive per vanam glóriam sive quocúmque álio modo, quia non debes Deum impugnáre vel offéndere de donis suis.

Libénter étiam et devóte áudias Offícium Ecclésiæ, et quámdiu eris in ecclésia, cave ne vage circumspícias, nec vana loquáris, sed ora Dóminum devóte sive ore sive cordis meditatióne.

Cor hábeas pietátis ad páuperes, míseros et afflíctos, et secúndum posse tuum eis subvénias et eos consoléris. De ómnibus benefíciis tuis tibi collátis a Deo grátias agas illi, ut sis dignus maióra accípere. Erga súbditos tuos ita iuste te hábeas quod líneam iustítiæ téneas, non declínans ad déxteram neque ad sinístram; et semper plus te téneas ex parte páuperis quam dívitis, donec sis certus de veritáte. Sis díligens quod omnes súbditi tui iustítia et pace servéntur, máxime autem persónæ ecclesiásticæ et religiósæ.

Sis devótus et obœdiens matri nostræ Románæ Ecclésiæ et summo Pontífici tamquam patri spiritáli. Labóra quod omne peccátum de terra tua removeátur, máxime autem blasphémiæ et hæreses.

O fili caríssime, in fine do tibi omnem benedictiónem quam pius pater potest donáre fílio, et tota Trínitas et omnes sancti custódiant te ab omni malo. Et det tibi Dóminus grátiam faciéndi suam voluntátem táliter, quod serviátur et honorétur per te, ita quod post hanc vitam nos simul perveniámus ad ipsum vidéndum, amándum et laudándum sine fine. Amen.

Responsorium   2 Reg 18, 3a. 5b. 6a. 7b
R/.
Fecit quod erat bonum coram Dómino; non fuit símilis ei de cunctis régibus: adhæsit Dómino, * Et non recéssit a vestígiis eius.
V/. Fecit mandáta eius, et erat Dóminus cum eo. * Et non.

Eodem die 25 augusti

S. IOSEPH DE CALASANZ, PRESBYTERI

De Communi sanctorum virorum: pro educatoribus, vel pastorum: pro presbyteris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Scriptis sancti Ioseph de Calasanz presbýteri (Memoriale al Card. M. A. Tonti, 1621: Ephem. Calas. 36, 9-10: Romæ 1967, pp. 473-474; L. Picanyol, Epistolario di S. Giuseppe Calasanzio, 9 vol., ediz. Calas., Romæ 1951-1956)

Christo adhærere eique soli placere studeamus

Sanctum ministérium, quo púeri, præsértim páuperes, instituúntur, ut sic edócti vitam cónsequi possint ætérnam, quanta dignitáte quantóque mérito præstet, nemo prorsus ignórat. Dum enim tum in disciplína tradénda, tum in pietáte potíssimum et doctrína christiána curánda, animárum simul et córporum salúti consúlitur, idem ipsum erga púeros munus quodámmodo exhibétur, quod eórum ángeli éxhibent custódes.

Optimum ínsuper præbétur subsídium, quo adulescéntes non solum a malis arceántur, sed ad bona potíssimum operánda, cuiúsvis sint géneris vel condiciónis, facílius suaviúsque trahántur et exciténtur. Quo item adhíbito subsídio, adulescéntes ádeo in mélius constat immutári, ut quales fúerint erudiéndi, erudíti iam non dignoscántur. Quasi enim súrculi plantárum, eo fácile adulescéntes adducúntur quo quis eórum ánimos vértere conténdat, dum, si duréscere sinántur, facultátem eos aliquándo flecténdi haud ignorámus vel multum mínui vel intérdum pénitus auférri.

Quod autem púeri, præsértim páuperes, apta educatióne donéntur, non solum confert ad ipsórum humánam dignitátem augéndam, sed ómnibus in humána et christiána societáte probátur, tum paréntibus, qui de fíliis suis per vias rectas hoc modo dedúctis appríme lætántur, tum civitátum rectóribus, qui probos súbditos civésque bonos acquírunt, tum potíssimum Ecclésiæ, in cuius multímodam vivéndi agendíque ratiónem, tamquam Christi amatóres Evangeliíque assertóres, matúrius et efficácius inserúntur.

Multa vero caritáte, máxima patiéntia, profúnda præsértim humilitáte præditi sint opórtet, qui hoc docéndi munus sédula cura exercéndum assúmunt, ut digni inveniántur quos Dóminus, húmili afféctu rogátus, idóneos veritátis cooperatóres effíciat, in nobilíssimo offício adimpléndo confórtet, et cælésti tandem múnere ditet, iuxta illud: Qui erúdiunt multos ad iustítiam, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

Id autem facílius consequéntur si, fœdus perpétuæ proféssi servitútis, Christo adhærére eíque soli placére studúerint, qui dixit: Quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis.

Responsorium   1 Th 2, 8; Gal 4, 19
R/.
Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V/. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam.

Die 27 augusti

S. MONICÆ

Memoria

De Communi sanctarum mulierum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi (Lib. 9, 10-11: CSEL 33, 215-219)

Æternam sapientiam attingamus

Impendénte autem die, quo ex hac vita erat exitúra — quem diem tu nóveras, ignorántibus nobis — provénerat, ut credo, procuránte te occúltis tuis modis, ut ego et ipsa soli starémus incumbéntes ad quandam fenéstram, unde hortus intra domum, quæ nos habébat, prospectabátur, illic apud Ostia Tiberína, ubi remóti a turbis post longi itíneris labórem instaurabámus nos navigatióni. Colloquebámur ergo soli valde dúlciter et prætérita obliviscéntes, in ea quæ ante sunt exténti, quærebámus inter nos apud præséntem veritátem, quod tu es, qualis futúra esset vita ætérna sanctórum, quam nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. Sed inhiabámus ore cordis in supérna fluénta fontis tui, fontis vitæ, qui est apud te.

Dicébam tália, etsi non isto modo et his verbis, tamen, Dómine, tu scis, quod illo die, cum tália loquerémur et mundus iste nobis inter verba vilésceret cum ómnibus delectatiónibus suis; tunc ait illa: «Fili, quantum ad me áttinet, nulla re iam deléctor in hac vita. Quid hic fáciam adhuc et cur hic sim, néscio, iam consúmpta spe huius sæculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquántum immorári cupiébam, ut te christiánum cathólicum vidérem, priúsquam mórerer. Cumulátius hoc mihi Deus præstitit, ut te étiam contémpta felicitáte terréna servum eius vídeam. Quid hic fácio?».

Ad hæc ei quid respónderim, non satis récolo, cum intérea vix intra quinque dies aut non multo ámplius decúbuit fébribus. Et cum ægrotáret, quodam die deféctum ánimæ passa est et páululum subtrácta a præséntibus. Nos concúrrimus, sed cito réddita est sénsui et aspéxit astántes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quærénti símilis: «Ubi eram?».

Deínde nos íntuens mæróre attónitos: «Ponétis hic», inquit, «matrem vestram». Ego silébam et fletum frenábam. Frater autem meus quiddam locútus est, quo eam non in péregre, sed in pátria defúngi tamquam felícius optáret. Quo audíto illa vultu ánxio revérberans eum óculis, quod tália sáperet, atque inde me íntuens: «Vide», ait, «quid dicit». Et mox ambóbus: «Pónite», inquit, «hoc corpus ubicúmque: nihil vos eius cura contúrbet; tantum illud vos rogo, ut ad Dómini altáre meminéritis mei, ubiúbi fuéritis». Cumque hanc senténtiam verbis quibus póterat explicásset, contícuit et ingravescénte morbo exercebátur.

Responsorium   1 Cor 7, 29a. 30b. 31; 2, 12a
R/.
Tempus breviátum est; réliquum est ut qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * Præterit enim figúra huius mundi.
V/. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * Præterit.

Ad Laudes matutinas

De Communi SMul. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Exaudísti eam, Dómine, nec despexísti lácrimas eius, cum profluéntes rigárent terram in omni loco oratiónis eius.

Preces de Communi sanctarum mulierum.

Ad Vesperas

De Communi SMul. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Mónica in Christo vivificáta, étiam nondum a carne resolúta, sic vixit ut laudarétur nomen Dei in fide moribúsque eius.

Preces de Communi sanctarum mulierum.

Die 28 augusti

S. AUGUSTINI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi pastorum: pro episcopis et doctorum Ecclesiæ, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi (Lib. 7, 10. 18; 10, 27: CSEL 33, 157-163. 255)

O æterna veritas et vera caritas et cara æternitas!

Admónitus redíre ad memetípsum, intrávi in íntima mea duce te et pótui, quóniam factus es adiútor meus. Intrávi et vidi qualicúmque óculo ánimæ meæ supra eúndem óculum ánimæ meæ, supra mentem meam lucem incommutábilem, non hanc vulgárem et conspícuam omni carni nec quasi ex eódem génere grándior erat, tamquam si ista multo multóque clárius clarésceret totúmque occupáret magnitúdine. Non hoc illa erat, sed áliud, áliud valde ab istis ómnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut óleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed supérior, quia ipsa fecit me, et ego inférior, quia factus ab ea. Qui novit veritátem, novit eam.

O ætérna véritas et vera cáritas et cara ætérnitas! Tu es Deus meus, tibi suspíro die ac nocte. Et cum te primum cognóvi, tu assumpsísti me, ut vidérem esse, quod vidérem, et nondum me esse, qui vidérem. Et reverberásti infirmitátem aspéctus mei rádians in me veheménter, et contrémui amóre et horróre; et invéni longe me esse a te in regióne dissimilitúdinis, tamquam audírem vocem tuam de excélso: «Cibus sum grándium: cresce et manducábis me. Nec tu me in te mutábis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutáberis in me».

Et quærébam viam comparándi róboris, quod esset idóneum ad fruéndum te, nec inveniébam, donec amplécterer mediatórem Dei et hóminum, hóminem Christum Iesum, qui est super ómnia Deus benedíctus in sæcula, vocántem et dicéntem: Ego sum via et véritas et vita, et cibum, cui capiéndo inválidus eram, miscéntem carni, quóniam Verbum caro factum est, ut infántiæ nostræ lactésceret sapiéntia tua, per quam creásti ómnia.

Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quærébam et in ista formósa, quæ fecísti, defórmis irruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam, coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam, fragrásti, et duxi spíritum et anhélo tibi, gustávi et esúrio et sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.

Responsorium
R/.
O véritas, lumen cordis mei, non ténebræ meæ loquúntur mihi; errávi et recordátus sum tui; * Et ecce rédeo æstuans et anhélans ad fontem tuum.
V/. Non ego vita mea sum; male vixi ex me, in te revivísco. * Et ecce.

Oratio

Innova, quæsumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti, ut, eódem nos repléti, te solum veræ fontem sapiéntiæ sitiámus, et supérni amóris quærámus auctórem. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

De Communi Doct. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Tu éxcitas, Dómine, ut laudáre te deléctet, quia fecísti nos ad te; et inquiétum est cor nostrum donec requiéscat in te.

Preces De Communi Pastorum.

Ad Vesperas

Hymnus “Fulget”, ut ad Laudes matutinas.

De Communi Doct. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi. Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam.

Preces De Communi Pastorum.

Die 29 augusti

IN PASSIONE S. IOANNIS BAPTISTÆ

Memoria

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Agnum Dei, quem in passióne Ioánnes præcéssit, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri (Hom. 23: CCL 122, 354. 356-357)

Nascentis et morientis Christi præcursor

Dignam supérnis aspéctibus virtútem sui certáminis beátus præcúrsor domínicæ nativitátis, prædicatiónis et mortis osténdit qui ut Scriptúra ait: Et si coram homínibus torménta passus est, spes illíus immortalitáte plena est. Cuius diem natálem mérito festa celebritáte repétimus quem ipse própria passióne nobis sollémnem réddidit, quem róseo sánguinis sui fulgóre decorávit; mérito memóriam illíus cum spiritáli gáudio venerámur, qui testimónium quod pro Dómino perhíbuit martýrii signáculo conclúsit.

Neque enim dubitándum est quia beátus Ioánnes pro Redemptóris nostri, quem præcurrébat testimónio, cárcerem et víncula sustínuit pro ipso et ánimam pósuit, cui non est dictum a persecutóre ut Christum negáret sed ut veritátem reticéret; et tamen pro Christo occúbuit.

Quia enim Christus ipse ait: Ego sum véritas, ídeo útique pro Christo, quia pro veritáte sánguinem fudit; et cui nascitúro, prædicatúro, baptizatúro prius nascéndo, prædicándo ac baptizándo testimónium perhibébat, hunc étiam passúrum prior ipse patiéndo signávit.

Talis ígitur ac tantus vir præséntis vitæ términum post longam vinculórum afflictiónem sánguinis effusióne suscépit. Ille qui libertátem supérnæ pacis evangelizábat, ab ímpiis in víncula conícitur; cláuditur obscuritáte cárceris, qui venit testimónium perhibére de lúmine quique ab ipsa luce, quæ Christus est, lucérna ardens et lucens appellári méruit; et ipse próprio cruóre baptizátur, cui Redemptórem mundi baptizáre, cui vocem Patris super illum audíre, cui Spíritus Sancti grátiam in eum descendéntis vidére donátum est. Sed non erat grave, immo leve ac desiderábile erat tálibus torménta pro veritáte temporália pérpeti, quæ perpétuis nóverat remuneránda gáudiis.

Optábile mortem habébant, quæ natúræ necessitáte inevitábilis imminébat, confésso Christi nómine cum palma vitæ perénnis excípere. Unde bene dicit Apóstolus: Quia vobis datum est a Christo non solum ut in eum credátis, sed étiam ut pro illo patiámini. Qui ídeo donum esse dicit Christi ut pro illo patiántur elécti, quia sicut item dicit: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram glóriam quæ revelábitur in nobis.

Responsorium   Mc 6, 17. 27
R/.
Misit Heródes rex ac ténuit Ioánnem et vinxit eum in cárcere, * Propter Herodíadem, uxórem fratris sui, quia dúxerat eam.
V/. Misso spiculatóre, decollávit eum in cárcere. * Propter.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam et nascéntis et moriéntis Fílii tui Præcursórem esse voluísti, concéde, ut, sicut ille veritátis et iustítiæ martyr occúbuit, ita et nos pro tuæ confessióne doctrínæ strénue certémus. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum, et prophétam in géntibus dedit me.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Metuébat Heródes Ioánnem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiébat eum.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Heródes libénter Ioánnem audiébat, et audíto eo multa faciébat.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Is 49, 1b-2

Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei; et pósuit os meum quasi gládium acútum, in umbra manus suæ protéxit me et pósuit me sicut sagíttam eléctam, in pháretra sua abscóndit me.

Responsorium breve
R/.
Vos misístis ad Ioánnem, * Et testimónium perhíbuit veritáti. Vos misístis.
V/. Ille erat lucérna ardens et lucens. * Et testimónium perhíbuit veritáti. Glória Patri. Vos misístis.

Ad Benedictus, ant. Amícus sponsi, qui stat et audit eum, gáudio gaudet propter vocem sponsi: hoc ergo gáudium meum implétum est.

Preces

Christum, qui Ioánnem præcursórem ante fáciem suam misit, ut viam Dómini paráret, fidénter deprecémur: Vísita nos, Oriens ex alto.

Tu, qui Ioánnem exsultáre fecísti in sinu Elísabeth,
de tuo advéntu in hunc mundum fac nos semper gaudére.

Tu, qui Baptístæ ore et vita viam pæniténtiæ nobis indicásti,
convérte corda nostra ad mandáta regni tui.

Tu, qui ore hóminis te prædicári voluísti,
mitte in orbem totum Evangélii tui præcónes.

Tu, qui in Iordáne a Ioánne baptizári voluísti, ut omnis iustítia implerétur,
fac nos iustítiæ regni tui adlaboráre.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam et nascéntis et moriéntis Fílii tui Præcursórem esse voluísti, concéde, ut, sicut ille veritátis et iustítiæ martyr occúbuit, ita et nos pro tuæ confessióne doctrínæ strénue certémus. Per Dóminum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Ne tímeas a fácie eórum, quia ego tecum sum, dicit Dóminus.

Psalmodia de Communi unius martyris.

Ant. 2 Misso Heródes spiculatóre, præcépit amputári caput Ioánnis in cárcere.

Ant. 3 Ioánnis discípuli venérunt, et tulérunt corpus eius, et posuérunt illud in monuménto.

Lectio brevis   Act 13, 23-25

Deus ex sémine David secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, prædicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum pæniténtiæ omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: Quid me arbitrámini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere.

Responsorium breve
R/.
Amícus sponsi gaudet * Propter vocem sponsi. Amícus.
V/. Hoc gáudium meum implétum est. * Propter vocem sponsi. Glória Patri. Amícus.

Ad Magnificat, ant. Non sum ego Christus, sed missus sum ante illum. Opórtet illum créscere, me autem mínui.

Preces

Deum, qui elégit Ioánnem Baptístam ut regnum Christi ventúrum homínibus annuntiáret, lætánter deprecémur: Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.

Tu, qui Ioánnem a ventre matris eius vocásti ad præparándas vias Fílii tui,
voca nos ad Dóminum ita sequéndum, sicut eum ipse præcéssit.

Sicut dedísti Baptístæ Agnum Dei agnóscere, fac ut ipsum Ecclésia tua demónstret,
et hómines huius témporis agnóscant.

Tu, qui disposuísti prophétam tuum mínui et Christum créscere,
doce nos erga álios húmiles esse, ut manifestéris.

Tu, qui per martýrium Ioánnis iustítiam vindicáre voluísti,
fac nos veritátem tuam indeficiénter testificári.

Meménto ómnium, qui ex hoc sæculo transiérunt,
illos constítue in regióne lucis et pacis.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam et nascéntis et moriéntis Fílii tui Præcursórem esse voluísti, concéde, ut, sicut ille veritátis et iustítiæ martyr occúbuit, ita et nos pro tuæ confessióne doctrínæ strénue certémus. Per Dóminum.