AUGUSTI 7-13

Die 7 augusti

SS. XYSTI II, PAPÆ, ET SOCIORUM, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris (Epist. 80: CSEL 3, 839-840)

Scimus Christi milites non perimi sed coronari

Ut non vobis in continénti scríberem, frater caríssime, illa res fecit quod univérsi clérici sub ictu agónis constitúti recédere istinc omníno non póterant, paráti omnes pro ánimi sui devotióne ad divínam et cæléstem glóriam. Sciátis autem eos venísse quos ad Urbem propter hoc míseram, ut quomodocúmque de nobis rescríptum fuísset, explorátam veritátem ad nos perférrent. Multa enim vária et incérta opiniónibus ventilántur.

Quæ autem sunt in vero ita se habent, rescripsísse Valeriánum ad senátum ut epíscopi et presbýteri et diácones in continénti animadvertántur, senatóres vero et egrégii viri et équites románi dignitáte amíssa étiam bonis spoliéntur et si adémptis facultátibus christiáni esse perseveráverint, cápite quoque multéntur, matrónæ adémptis bonis in exsílium relegéntur, Cæsariáni autem quicúmque vel prius conféssi fúerant vel nunc conféssi fúerint confiscéntur et vincti in Cæsariánas possessiónes descrípti mittántur.

Subiécit étiam Valeriánus imperátor oratióni suæ exémplum litterárum quas ad præsides provinciárum de nobis fecit: quas lítteras cotídie sperámus veníre, stantes secúndum fídei firmitátem ad passiónis tolerántiam et exspectántes de ope et indulgéntia Dómini vitæ ætérnæ corónam. Xystum autem in cœmetério animadvérsum sciátis octávo ídibus augústi die et cum eo diácones quáttuor. Sed et huic persecutióni cotídie insístunt præfécti in Urbe, ut si qui sibi obláti fúerint animadvertántur et bona eórum fisco vindicéntur.

Hæc peto per vos et céteris collégis nostris innotéscant, ut ubíque hortátu eórum possit fratérnitas corroborári et ad agónem spiritálem præparári, ut sínguli ex nostris non magis mortem cógitent quam immortalitátem et plena fide ac tota virtúte Dómino dicáti gáudeant magis quam tímeant in hac confessióne, in qua sciunt Dei et Christi mílites non périmi sed coronári.

Opto te, frater caríssime, semper in Dómino bene valére.

Responsorium   2 Cor 4, 11; Ps 43 (44), 23
R/.
In mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V/. Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. * Ut et.

Eodem die 7 augusti

S. CAIETANI, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Caietáni presbýteri (Epist. ad Elisabeth Porto: Studi e Testi 177, Città del Vaticano 1954, pp. 50-51)

Christus habitet per fidem in cordibus nostris

Ego sum peccátor et parvi me fácio, sed ad óptimos Dómini servos confúgio, ut benedíctum Christum eiúsque Matrem pro te orent; at ne obliviscáris quod omnes sancti te caram Christo réddere néqueunt quantum tu ipsa póteris: tuum est negótium, et si vis quod Christus te díligat tibíque auxiliétur, tu ipsum dílige tuámque voluntátem dírige ad ei semper placéndum et ne ámbigas, quod etiámsi omnes sancti et creatúræ te deserúerint, ipse tamen semper præsto erit in tuis necessitátibus.

Pro certo scias nos peregrínos itérque faciéntes hic in terris esse: pátria nostra cælum est; qui inflátur, ab itínere deérrat et ad mortem currit. Hic degéntes, vitam ætérnam acquírere debémus, quam tamen soli non valémus, quia propter peccáta eam amísimus, sed Iesus Christus nobis recuperávit. Ideóque grátias ei semper opórtet ut agámus, ipsum amémus, eíque obœdiámus atque cum ipso, quantum fíeri potest, semper simus.

Ipse pro nobis in cibum se dedit: infélix qui tantum donum ignórat; nobis datum est Christum, Fílium Vírginis Maríæ, possidére et nólumus; væ illi qui curam non ádhibet ad illum recipiéndum. Fília, bonum quod mihi opto, pro te quoque flágito, sed ad illum consequéndum nulla ália est via nisi sæpe Vírginem Maríam rogáre, ut cum præcláro Fílio suo te vísitet, immo áudeas illam rogáre ut tibi Fílium suum donet, qui verus est ánimæ cibus in sacrosáncto altáris sacraménto. Ipsa libénter tibi dabit, et ille libéntius véniet ad te firmándam, ut secúra pérgere possis in atra hac silva, in qua multi nobis hostes insidiántur, qui tamen a longe manent si tali nos vident freti auxílio.

Fília, ne sumas Iesum Christum eo fine ut illo iuxta tuum consílium utáris, sed volo ut tu ipsi te tradas et ipse te recípiat, ut ipse, Deus tuus salvátor, tibi et in te fáciat quidquid vult. Hoc cúpio et ad hoc te rogo, et quantum váleo compéllo.

Responsorium   Cf. Phil 1, 21
R/.
O beáti viri sancta præcónia, o inæstimábilis diléctio caritátis, * Qui dum sæculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.
V/. Cui vívere Christus fuit et mori lucrum. * Qui dum.

Die 8 augusti

S. DOMINICI, PRESBYTERI

Memoria

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E váriis scriptis históriæ Ordinis Prædicatórum (Libellus de principiis O.P.: Acta canonizationis sancti Dominici: Monumenta O.P. Mist. 16, Romæ 1935, pp. 30 ss., 146-147)

Cum Deo vel de Deo loquebatur

Tanta morum honestáte Domínicus pollébat, tanto divíni fervóris ímpetu ferebátur, ut ipsum esse vas honóris et grátiæ haud dúbie probarétur. Inerat ei firma valde mentis æquálitas, nisi cum ad compassiónem et misericórdiam turbarétur; et quia cor gaudens exhílarat fáciem, plácidam interióris hóminis compositiónem manifésta de foris benignitáte ac vultus hilaritáte prodébat.

Ubíque virum evangélicum verbo se exhibébat et ópere. Témpore diúrno cum frátribus sociísve nemo commúnior, nemo iucúndior. Noctúrnis horis nemo vigíliis et obsecratiónibus per omnem modum instántior. Raro loquebátur nisi cum Deo, scílicet orándo, vel de Deo, et de hoc monébat fratres suos.

Fuit autem ei frequens et speciális quædam ad Deum petítio, ut sibi largíri dignarétur veram caritátem, curándæ et procurándæ salúti hóminum efficácem, árbitrans sese tunc primum fore veráciter membrum Christi, cum se totum pro víribus lucrifaciéndis animábus impénderet, sicut Salvátor ómnium Dóminus Iesus totum se nostram óbtulit in salútem. Et ad hoc opus, alto iam dudum providénte consílio, Fratrum Prædicatórum Ordinem instítuit.

Sæpe hortabátur fratres dicti Ordinis, verbis et lítteris suis, quod semper studérent in novo et vétere testaménto. Semper gestábat secum Matthæi evangélium et epístolas Pauli, et multum studébat in eis, ita quod fere sciébat eas memóriter.

Bis vel ter eléctus fuit in epíscopum, et ipse semper rénuit, volens pótius cum frátribus suis in paupertáte vívere quam áliquem episcopátum habére. Virginitátis suæ decus illibátum usque in finem conservávit. Desiderábat flagellári et frustátim incídi et mori pro fide Christi. De quo Gregórius nonus affirmávit: «Novi virum totíus apostólicæ régulæ sectatórem, quem et in cælis non est ambíguum ipsórum Apostolórum glóriæ copulátum».

Responsorium   Cf. Sir 48, 1; Mal 2, 6a
R/.
Surréxit novus salútis præco quasi ignis, * Et verbum eius quasi fácula ardébat.
V/. Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius. * Et verbum.

Ad Laudes matutinas et Vesperas

Hymnus

Die 9 augusti

S. TERESIÆ BENEDICTÆ A CRUCE,
VIRGINIS ET MARTYRIS

De Communi unius martyris, vel virginum.

Ad Offícium lectionis

Lectio altera

Ex ópere «Sciéntia Crucis» sanctæ Terésiæ Benedíctæ a Cruce vírginis et mártyris (Edith Steins Werke, I, Friburgi in Br. 1983, 15-16)

Credentibus in Crucifixum porta vitæ aperitur

Christus iugum legis suscépit, legem plene servans et pro lege ac per legem móriens. Qua de re liberávit eos, qui per eum vitam recípere volunt. Sed recípere non possunt, nisi vitam própriam offeréntes. «Nam quicúmque baptizáti sunt in Christum Iesum, in mortem ipsíus baptizáti» sunt. In vitam eius immergúntur, ut membra córporis eius fiant et tamquam membra eius cum ipso pateréntur et moreréntur. Hæc vita die glóriæ abundántius véniet; sed iam nunc in carne degéntes ea participámus, si crédimus; si crédimus Christum pro nobis mórtuum esse, ut nobis vitam cónferat. Hac fide cum eo tamquam membra cum cápite únimur; hæc fides nos pro fonte vitæ eius áperit. Ideo fides quæ est in Crucifíxo, fides scílicet viva amóre devóto coniúncta, pro nobis porta vitæ et inítium glóriæ ventúræ est; ídeo crux gloriátio nostra única est: «Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucífixus est, et ego mundo».

Qui Christum elégit, mundo mórtuus est et mundus illi. Stígmata Christi in córpore suo portat, infírmus est et contémptus ab homínibus sed éadem causa valens est, qui virtus Dei in infirmitáte perfícitur. Hac cognitióne discípulus Iesu non tantum crucem sibi impósitam áccipit, sed étiam seípsum crucíficat: «Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis». Certámine duro contra natúram suam pugnavérunt, ut vita peccáti in eis moriátur et vitæ Spíritus spátium detur. In hoc certámine summa fortitúdo postulátur. Crux autem non finis est; crux exaltátur, ut cælum osténdet. Non solum signum est, sed étiam armatúra Christi invícta: báculum pastóris, quo David divínus contra Góliath nefándum certat; quo Christus fórtiter ad portam cæli pulsat eámque áperit. Quæ cum fiunt lux divína effundétur omnésque Crucifíxum sequéntes adimplébit.

Responsorium   Gal 2, 19-20
R/.
Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
V/. Quod autem vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei. * Qui diléxit me.

Die 10 augusti

S. LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS

Festum

De Communi unius martyris, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Hymnus
    

Antiphonæ, psalmi et versus de Communi martyris.

Lectio prior

De Actibus Apostolórum 6, 1-6; 8, 1. 4-8

Septem ministri ab Apostolis electi

In diébus illis, crescénte número discipulórum, factus est murmur Hellenistárum advérsus Hebræos, eo quod neglegeréntur in ministério cotidiáno víduæ eórum. Convocántes autem Duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: «Non est æquum nos derelinquéntes verbum Dei ministráre mensis; consideráte vero, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem plenos Spíritu et sapiéntia, quos constituémus super hoc opus; nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus». Et plácuit sermo coram omni multitúdine, et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum et Próchorum et Nicánorem et Timónem et Pármenam et Nicoláum prosélytum Antiochénum, quos statuérunt ante conspéctum apostolórum, et orántes imposuérunt eis manus.

Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésiam, quæ erat Hierosólymis; et omnes dispérsi sunt per regiónes Iudææ et Samaríæ præter apóstolos.

Igitur qui dispérsi erant, pertransiérunt evangelizántes verbum.

Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter, audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat: ex multis enim eórum, qui habébant spíritus immúndos clamántes voce magna exíbant; multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est autem magnum gáudium in illa civitáte.

Responsorium   Mt 10, 32; Io 12, 26a
R/.
Qui confitébitur me coram homínibus, dicit Dóminus, * Confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis.
V/. Qui mihi minístrat, me sequátur; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. * Confitébor.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 304, 1-4: PL 38, 1395-1397)

Sacrum Christi sanguinem ministravit

Beáti Lauréntii triumphálem diem, quo calcávit mundum freméntem, sprevit blandiéntem, et in utróque vicit diábolum persequéntem, hodiérnum nobis Ecclésia Romána comméndat. In ipsa enim Ecclésia, sicut solétis audíre, diáconi gerébat offícium. Ibi sacrum Christi sánguinem ministrávit; ibi pro Christi nómine suum sánguinem fudit. Domínicæ cenæ mystérium beátus apóstolus Ioánnes evidénter expósuit, dicens: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus ánimas pro frátribus pónere. Intelléxit hoc, fratres, sanctus Lauréntius; intelléxit ac fecit; et prorsus quália sumpsit in illa mensa, tália præparávit. Amávit Christum in vita sua, imitátus est eum in morte sua.

Et nos ergo, fratres, si veráciter amámus, imitémur. Non enim meliórem réddere potérimus dilectiónis fructum, quam imitatiónis exémplum; Christus enim pro nobis passus est, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. In hac senténtia vidísse vidétur apóstolus Petrus, quod pro his tantum passus est Christus, qui sequúntur vestígia eius, neque prosit quidquam Christi pássio, nisi illis qui sequúntur vestígia eius. Secúti sunt eum mártyres sancti, usque ad effusiónem cruóris, usque ad similitúdinem passiónis; secúti sunt mártyres, sed non soli. Non enim postquam illi transiérunt, pons incísus est; aut postquam ipsi bibérunt, fons ipse siccátus est.

Habet, habet, fratres, habet hortus ille domínicus, non solum rosas mártyrum, sed et lília vírginum et coniugatórum héderas, violásque viduárum. Prorsus, dilectíssimi, nullum genus hóminum de sua vocatióne despéret: pro ómnibus passus est Christus. Veráciter de illo scriptum est: Qui vult omnes hómines salvos fíeri, et in agnitiónem veritátis veníre.

Intellegámus ergo, præter effusiónem cruóris, præter perículum passiónis, quómodo Christum débeat sequi christiánus. Apóstolus dicit, lóquens de Dómino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse æquális Deo. Quanta maiéstas! Sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Quanta humílitas!

Humiliávit se Christus: habes, christiáne, quod téneas. Christus factus est obœdiens: quid supérbis? Deínde hac humilitáte decúrsa et morte prostráta ascéndit Christus in cælum: sequámur eum. Audiámus Apóstolum dicéntem: Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt sápite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.

Responsorium   Ps 17 (18), 3b
R/.
Beátus Lauréntius clamávit et dixit: Deum meum colo, illi soli sérvio; * Et ídeo non tímeo torménta tua.
V/. Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum. * Et ídeo.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Adhæsit ánima mea post te, quia caro mea igne cremáta est pro te, Deus meus.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Misit Dóminus ángelum suum et liberávit me de médio ignis, et non sum æstuátus.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Beátus Lauréntius orábat dicens: Grátias tibi ago, Dómine, quia iánuas tuas íngredi mérui.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   2 Cor 1, 3-5

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

Responsorium breve
R/.
Fortitúdo mea * Et laus mea Dóminus. Fortitúdo.
V/. Et factus est mihi in salútem. * Et laus mea Dóminus. Glória Patri. Fortitúdo.

Ad Benedictus, ant. Puer meus, noli timére, quia ego sum tecum; si transíeris per ignem, flamma non nocébit tibi, et odor ignis non erit in te.

Preces de Communi.

Oratio

Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Antiphonæ et psalmi de feria; Lectio brevis et versus de Communi.

Ad Vesperas

Hymnus
    

Ant. 1 Lauréntius ingréssus est martyr, et conféssus est nomen Dómini Iesu Christi.

Psalmodia de Communi.

Ant. 2 Beátus Lauréntius clamávit dicens: Gáudeo plane, quia hóstia Christi éffici mérui.

Ant. 3 Grátias ago, Dómine Iesu Christe, quia iánuas tuas íngredi mérui.

Lectio brevis   1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

Responsorium breve
R/.
Probásti nos, Deus, * Et eduxísti nos in refrigérium. Probásti.
V/. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. * Et eduxísti nos in refrigérium. Glória Patri. Probásti.

Ad Magnificat, ant. Beátus Lauréntius dixit: Mea nox obscúrum non habet, sed ómnia in luce claréscunt.

Preces de Communi.

Oratio

Deus, cuius caritátis ardóre beátus Lauréntius servítio cláruit fidélis et martýrio gloriósus, fac nos amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum.

Die 11 augusti

S. CLARÆ, VIRGINIS

Memoria

De Communi virginum, vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sanctæ Claræ vírginis ad beátam Agnétem de Praga (Edit. I. Omaechevarria, Escritos de Santa Clara, Madrid 1970, pp. 339-341)

Attende paupertatem, humilitatem et caritatem Christi

Felix certe cui sacro datur potíri convívio, ut ei adhæreátur totis cordis præcórdiis, cuius pulchritúdinem ómnia beáta cælórum ágmina incessabíliter admirántur, cuius afféctus áfficit, cuius contemplátio réficit, cuius implet benígnitas, cuius replet suávitas, cuius memória lucéscit suáviter, cuius odóre mórtui revivíscent, cuiúsque vísio gloriósa beatificábit omnes cives supérnæ Ierúsalem: quæ cum sit splendor ætérnæ glóriæ, candor lucis ætérnæ et spéculum sine mácula, hoc spéculum cotídie intuére, o regína, sponsa Iesu Christi, et in eo fáciem tuam iúgiter speculáre, ut sic totam intérius et extérius te adórnes amíctam circumdatámque varietátibus, ómnium virtútum flóribus et vestiméntis páriter adornátam, sicut decet fíliam et sponsam castíssimam summi Regis. In hoc autem spéculo refúlget beáta paupértas, sancta humílitas et ineffábilis cáritas, sicut per totum spéculum póteris cum Dei grátia contemplári.

Atténde, inquam, princípium huius spéculi, paupertátem pósiti síquidem in præsépio et in pannículis involúti. O miránda humílitas, o stupénda paupértas. Rex angelórum, Dóminus cæli et terræ in præsépio reclinátur. In médio autem spéculi consídera humilitátem, saltem beátam paupertátem, labóres innúmeros ac pœnalitátes quas sustínuit pro redemptióne humáni géneris. In fine vero eiúsdem spéculi contempláre ineffábilem caritátem, qua pati vóluit in crucis stípite et in eódem mori omni mortis génere turpióre. Unde ipsum spéculum, in ligno crucis pósitum, hæc consideránda transeúntes monébat dicens: O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte si est dolor sicut dolor meus; respondeámus, inquit, ei clamánti et eiulánti una voce, uno spíritu: Memória memor ero et tabéscet in me ánima mea. Hinc ígitur caritátis ardóre accendáris iúgiter fórtius, o regína cæléstis regis.

Contémplans ínsuper indicíbiles eius delícias, divítias et honóres perpétuos et suspirándo præ nímio cordis desidério et amóre proclámes; Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum, sponse cæléstis. Curram nec defíciam, donec introdúcas me in cellam vináriam, donec læva tua sit sub cápite meo et déxtera felíciter amplexábitur me, et osculéris me felicíssimo tui oris ósculo. In hac contemplatióne pósita, hábeas memóriam paupérculæ matris tuæ, sciens quod ego tuam felícem memóriam descrípsi inseparabíliter in tábulis cordis mei, habens te præ ómnibus cariórem.

Responsorium   Ps 72 (73), 26; Phil 3, 8b
R/.
Defécit caro mea et cor meum, * Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.
V/. Omnia detriméntum feci, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo. * Deus.

Die 12 augusti

S.IOANNÆ FRANCISCÆ DE CHANTAL, RELIGIOSÆ

De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Memóriis conscríptis per religiósam a secrétis sanctæ Ioánnæ Francíscæ (Françoise-Madeleine de Chaugy, Mémoires sur la vie et les vertus de Sainte J.-F. de Chantal, III, 3: 3e édit., Paris 1853, pp. 306-307)

Fortis est ut mors dilectio

Die quodam beáta Ioánna hæc igníta verba dixit, quæ statim sunt fidéliter excépta:

«Fíliæ dilectíssimæ, pleríque ex nostris sanctis pátribus et colúmnis Ecclésiæ martýrio non sunt affécti: cur vobis vidétur hoc accidísse?». Postquam autem unaquæque respóndit, «Ego vero — ait beáta illa mater — cénseo illud ídeo evenísse, quod et áliud exstat martýrium, quod appellátur amóris, in quo Deus, vitam servis suis et ancíllis sústinens, ut ad ipsíus glóriam labórent, eos mártyres simul facit et confessóres. Cui martýrio — ita áddidit ipsa — Fílias a Visitatióne scio addíctas ex iisdémque, Deo disponénte, illas id esse perpessúras, quæ, fortunatióres, expetíverint».

Quærénti autem soróri cuídam quómodo martýrium hoc fíeri posset, «Pénitus — respóndit — assentíte Deo, et experiémini. Etenim divínus amor suum gládium secretíssimis infert intimísque pártibus nostrárum animárum, nosque a nobis ipsis séparat. Novi ego quandam ánimam, quam amor non minus a rebus máxime gratis separávit, quam si tyránni ictu gládii spíritum eius a córpore disiunxíssent».

Nos quidem agnóvimus de se ipsam hunc habuísse sermónem. Cum vero soror ália interrogásset quámdiu martýrium hoc perduráret: «A témporis moménto — inquit — quo nos Deo sine ulla exceptióne devóvimus usque ad extrémum vitæ. Quod tamen intellegéndum est de magnánimis homínibus, qui, nihil sibi servántes, fidem amóri servant; nam débiles parúmque amóris et constántiæ detinéntes Dóminus noster martýrio non inténdit affícere, et sinit eos suam dúcere medíocri gressu vitam, ne a se abscédant; numquam enim líberæ vim infert voluntáti».

Cum dénique flagitátum esset an hoc amóris æquáre posset córporis martýrium, «Ne quærámus — inquit — æqualitátem; quamquam álterum puto álteri non cédere, quia fortis est ut mors diléctio, et mártyres amóris mílies gravióres patiúntur dolóres in servánda vita, ut voluntátem Dei fáciant, quam si mille dare vitas debérent ad testimónium fídei, caritátis et fidelitátis perhibéndum».

Responsorium   Phil 4, 8-9
R/.
Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, hæc ágite: * Et Deus pacis erit vobíscum.
V/. Si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte. * Et Deus.

Die 13 augusti

SS. PONTIANI, PAPÆ ET HIPPOLYTI, PRESBYTERI, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum, vel pastorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris (Epist. 10, 2-3. 5: CSEL 3, 491-492. 494-495)

Fides inexpugnabilis

Quibus vos láudibus prædicem, fortíssimi fratres? Robur péctoris vestri et perseverántiam fídei quo præcónio vocis exórnem? Tolerástis usque ad consummatiónem glóriæ duríssimam quæstiónem, nec cessístis supplíciis, sed vobis pótius supplícia cessérunt. Finem dolóribus quem torménta non dabant corónæ dedérunt. Laniéna grávior ad hoc diu perseverávit, non ut stantem fidem deíceret, sed ut hómines Dei ad Dóminum velócius mítteret.

Vidit admírans præséntium multitúdo cæléste certámen Dei et spiritále prœlium Christi, stetísse servos eius voce líbera, mente incorrúpta, virtúte divína, telis quidem sæculáribus nudos, sed armis fídei credéntes armátos. Stetérunt torti torquéntibus fortióres et pulsántes ac laniántes úngulas pulsáta ac laniáta membra vicérunt.

Inexpugnábilem fidem superáre non pótuit sæviens diu plaga repetíta, quamvis rupta compáge víscerum torqueréntur in servis Dei iam non membra sed vúlnera. Fluébat sanguis qui incéndium persecutiónis exstíngueret, qui flammas et ignes gehénnæ glorióso cruóre sopíret. O quale illud fuit spectáculum Dómini, quam sublíme, quam magnum, quam Dei óculis sacraménto ac devotióne mílitis eius accéptum, sicut scriptum est in psalmis, Spíritu Sancto loquénte ad nos páriter et monénte: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Pretiósa mors hæc est quæ emit immortalitátem prétio sui sánguinis, quæ accépit corónam Dei consummatióne virtútis.

Quam lætus illic Christus fuit, quam libens in tálibus servis suis et pugnávit et vicit, protéctor fídei et dans credéntibus tantum quantum se credit cápere qui sumit. Certámini suo ádfuit, prœliatóres atque assertóres sui nóminis eréxit, corroborávit, animávit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis.

O beátam Ecclésiam nostram, quam sic honor divínæ dignatiónis illúminat, quam tempóribus nostris gloriósus mártyrum sanguis illústrat. Erat ante in opéribus fratrum cándida: nunc facta est in mártyrum cruóre purpúrea. Flóribus eius nec lília nec rosæ desunt. Certent nunc sínguli ad utriúsque honóris amplíssimam dignitátem. Accípiant corónas vel de ópere cándidas vel de passióne purpúreas.

Responsorium
R/.
Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V/. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta.