SEPTEMBER 26-30

Die 26 septembris

SS. COSMÆ ET DAMIANI, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 329, 1-2: PL 38, 1454-1455)

Pretiosa mors martyrum empta pretio mortis Christi

Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsis óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est. Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.

Egit enim in cruce grande commércium: ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis. Empti sunt fidéles et mártyres; sed mártyrum fides probáta est: testis est sanguis. Quod illis impénsum est reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse Dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid comedérunt et bibérunt, ut tália rédderent.

Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam. Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris; calix quem nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.

Non ergo times ne ibi defícias? Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sæculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti qui sic bibérunt cálicem istum: finiérunt dolóres et accepérunt honóres.

Responsorium   Cf. Eph 4, 4. 5
R/.
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V/. Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo.

Die 27 septembris

S. VINCENTII DE PAUL, PRESBYTERI

Memoria

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Scriptis sancti Vincéntii de Paul presbýteri (Cf. Correspondance, Entretiens, Documents, ed. P. Coste Paris 1920-1925, passim)

Pauperum servitium omnibus præferendum est

Nobis non sunt páuperes ab extérno hábitu cultúque æstimándi, neque ab ánimi dótibus quibus præditi videántur, cum sæpe rudióris sint inconditíque ingénii. E contra vero, si páuperes fídei lúmine illustráti considerétis, tunc eos perspiciétis Dei Fílii vícibus fungi, qui pauper esse elégerit. Etenim cum paterétur, etsi hóminis ipse fere spéciem amísit, stultus Géntibus factus, Iudæis scándalum, his tamen se páuperum evangelizatórem exhíbuit: Evangelizáre paupéribus misit me. Quod et ipsi ánimo sentíre debémus, et ea quæ Christus egit imitári: ínopum scílicet curam habéntes, eos consolántes, adiuvántes, commendántes.

Síquidem, Christus pauper nasci vóluit, páuperes sibi discípulos cooptávit, páuperum ipse miníster efféctus et ádeo eórum condiciónis párticeps, ut quod boni vel mali paupéribus factum esset, id sese díxerit tamquam sibi præstitum habitúrum. Deus quippe, cum ínopes amet, et eórum díligit amatóres: nam, ubi quendam quis carum habet, étiam eos compléctitur caritátis afféctu, qui illi amicítiæ vel servítii præbeant obséquium. Quare et ipsi sperámus fore ut páuperum grátia a Deo diligámur. Igitur eósdem visitántes, super egénos et páuperes intellégere nitámur, ádeo ipsis compatiéntes, ut cum Apóstolo sentiámus dicénte: Omnibus ómnia factus sum. Quaprópter, eo nobis contendéndum est ut, proximórum curis miseriísque ex ánimo commóti, Deum deprecémur, qui in nos misericórdiæ infúndat ac miseratiónis afféctum, hoc corda nostra replens repletáque servans.

Páuperum autem servítium ómnibus præferéndum est, ac sine mora præstándum. Quod si, oratiónis témpore, medicámen vel subsídium egéno alícui afferéndum sit, quiéto ánimo illum adeátis, quod agéndum sit, Deo offeréntes, quasi oratióni instántes. Nec mentis angóre aut peccáti consciéntia perturbémini ob prætermíssam páuperum servítii causa oratiónem; non enim neglégitur Deus, si propter Deum ab illo discedátur, Dei ópere scílicet intermísso, ut áliud eiúsmodi perficiátur.

Itaque, cum oratiónem deseruéritis ut páuperi cuídam præsto sitis, hoc ipsum meminéritis Deo præstitum esse ministérium. Cáritas nempe quibúsvis régulis maior est, ad quam ínsuper ómnia téndere debent: cumque ipsa magnífica dómina sit, est quod ímperet peragéndum. Paupéribus ergo servítium nostrum renováto ánimi afféctu exhibeámus, máxime derelíctos quosque quæritántes, quippe qui nobis dati sint quasi dómini ac patróni.

Responsorium   1 Cor 9, 19a. 22; Iob 29, 15-16a
R/.
Cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci. Factus sum infírmis infírmus. * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.
V/. Oculus fui cæco et pes claudo; pater eram páuperum. * Omnibus.

Ad Laudes matutinas

Ad Laud. mat. de Com. Past. vel PIQOME

Ad Benedictus, ant. Erat Vincéntius consolátor mæréntium, insígnis defénsor pupillórum, ac viduárum munerátor.

Preces de Communi Past. vel S.Virorum.

Ad Vesperas

Ad II Vesp. de Com. Past. vel PIQOME

Ad Magnificat, ant. Quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis, dicit Dóminus.

Preces de Communi Past. vel S.Virorum.

Die 28 septembris

S. VENCESLAI, MARTYRIS

De Communi unius martyris.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Legénda prima palæosláva (Edit. M. Weingart, Pragæ 1934, 974-983)

Regis, qui iudicat in veritate pauperes, thronus in æternum firmabitur

Cum pater eius Vratisláus mórtuus esset, constituérunt Bohémi Vencesláum príncipem. Et Dei grátia in fide perféctus erat. Omnibus enim paupéribus bene faciébat, nudos vestiébat, esuriéntes alébat, peregrínos excipiébat secúndum vocem evangélicam. Víduis non patiebátur iniúriam fíeri, hómines omnes, páuperes et dívites amábat, Deo serviéntibus ministrábat, ecclésias multas ornábat.

Supérbi vero facti sunt viri Bohémi et persuasérunt Bolesláo, fratri eius minóri, dicéntes: «Occisúrus te est frater Vencesláus conspírans cum matre et viris suis».

Cum essent festivitátes dedicatiónum ecclesiárum in ómnibus civitátibus, Vencesláus visitábat omnes civitátes. Ingréssus est ígitur Bolesláviam civitátem die domínica, in festo Cosmæ et Damiáni. Audíta missa, vóluit Pragam revérti. Bolesláus autem retínuit eum scelésta mente dicens: «Cur abitúrus es, frater?». Mane facto campánam pulsavérunt ad offícium matutínum. Vencesláus vero, audíto campánæ sono, dixit: «Laus tibi, Dómine, qui dedísti mihi vívere ad hoc mane». Et surréxit et ivit ad offícium matutínum.

Statim assecútus est eum Bolesláus in iánua. Vencesláus respéxit ad eum et dixit: «Frater, bonus eras nobis fámulus heri». Bolesláo autem diábolus inclinávit se ad aures et pervértit cor eius et, evagináto gládio, respóndit ei dicens: «Nunc volo tibi mélior fíeri». His dictis, ferit caput eius gládio.

Vencesláus vero convérsus ad eum dixit: «Quid in ánimo habes, frater?». Et prehénsum humi eum prostrávit. Accúrrit autem quidam de consiliáriis Boleslái, et percússit manum Venceslái. Hic manu vulnerátus, fratre dimísso, confúgit ad ecclésiam. Maléfici autem duo occidérunt eum in ecclésiæ iánua. Alius accúrrens, latus eius transfódit gládio. Vencesláus inde statim efflávit ánimam cum his verbis: In manus tuas, Dómine, trado spíritum meum.

Responsorium   Cf. Os 14, 6; cf. Ps 91 (92), 13a. 14
R/.
Iustus germinábit sicut lílium, * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.
V/. Plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. * Et florébit.

Die 29 septembris

SS. MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS, ARCHANGELORUM

Festum

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. In conspéctu angelórum, veníte, adorémus Dóminum.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Concússum est mare et contrémuit terra, ubi archángelus Míchael descendébat de cælo.

Psalmus 96 (97)
    

Dóminus regnávit! Exsúltet terra,*

læténtur ínsulæ multæ.

Nubes et calígo in circúitu eius,*

iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

Ignis ante ipsum præcédet*

et inflammábit in circúitu inimícos eius.

Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ:*

vidit et contrémuit terra.

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini,*

a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius,*

et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Confundántur omnes, qui adórant sculptília†

et qui gloriántur in simulácris suis.*

Adoráte eum, omnes ángeli eius.

Audívit et lætáta est Sion,†

et exsultavérunt fíliæ Iudæ*

propter iudícia tua, Dómine.

Quóniam tu Dóminus,
Altíssimus super omnem terram,*

nimis exaltátus es super omnes deos.

Qui dilígitis Dóminum, odíte malum;†

custódit ipse ánimas sanctórum suórum,*

de manu peccatóris liberábit eos.

Lux orta est iusto,*

et rectis corde lætítia.

Lætámini, iusti, in Dómino*

et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Ant. Concússum est mare et contrémuit terra, ubi archángelus Míchael descendébat de cælo.

Ant. 2 Gábriel ángelus appáruit Zacharíæ, dicens: Uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem.

Psalmus 102 (103)

I

Bénedic, ánima mea, Dómino,*

et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

Bénedic, ánima mea, Dómino,*

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,*

qui sanat omnes infirmitátes tuas;

qui rédimit de intéritu vitam tuam,*

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

qui replet in bonis ætátem tuam:*

renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.

Fáciens iustítias Dóminus*

et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

Notas fecit vias suas Móysi,*

fíliis Israel adinventiónes suas.

Miserátor et miséricors Dóminus,*

longánimis et multæ misericórdiæ.

Non in perpétuum conténdet,*

neque in ætérnum irascétur.

Non secúndum peccáta nostra fecit nobis,*

neque secúndum iniquitátes nostras
retríbuit nobis.

Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra,*

præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

quantum distat ortus ab occidénte,*

longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Quómodo miserétur pater filiórum,*

misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. Gábriel ángelus appáruit Zacharíæ, dicens: Uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem.

Ant. 3 Ego sum Ráphael ángelus, qui asto ante Dóminum; vos autem benedícite Deum et narráte ómnia mirabília eius.

II

Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum,*

recordátus est quóniam pulvis sumus.

Homo sicut fenum dies eius,*

tamquam flos agri sic efflorébit.

Spirat ventus in illum, et non subsístet,*

et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Misericórdia autem Dómini ab ætérno†

et usque in ætérnum super timéntes eum;*

et iustítia illíus in fílios filiórum,

in eos, qui servant testaméntum eius*

et mémores sunt mandatórum ipsíus
ad faciéndum ea.

Dóminus in cælo parávit sedem suam,*

et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius,†

poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus*

in audiéndo vocem sermónum eius.

Benedícite Dómino, omnes virtútes eius,*

minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

Benedícite Dómino, ómnia ópera eius,†

in omni loco dominatiónis eius.*

Bénedic, ánima mea, Dómino.

Ant. Ego sum Ráphael ángelus, qui asto ante Dóminum; vos autem benedícite Deum et narráte ómnia mirabília eius.

V/. Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.
R/. Poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus.

Lectio prior

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 12, 1-17

Prœlium Michaelis cum dracone

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim, et in útero habens, et clamat partúriens et cruciáta, ut páriat. Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco rufus magnus, habens cápita septem et córnua decem, et super cápita sua septem diadémata, et cauda eius trahit tértiam partem stellárum cæli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut, cum peperísset, fílium eius devoráret. Et péperit fílium, másculum, qui rectúrus est omnes gentes in virga férrea; et raptus est fílius eius ad Deum et ad thronum eius. Et múlier fugit in desértum, ubi habet locum parátum a Deo, ut ibi pascant illam diébus mille ducéntis sexagínta.

Et factum est prœlium in cælo, Míchael et ángeli eius, ut prœliaréntur cum dracóne. Et draco pugnávit et ángeli eius, et non váluit, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo. Et proiéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur Diábolus et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem, proiéctus est in terram, et ángeli eius cum illo proiécti sunt. Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem: «Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius, quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni et propter verbum testimónii sui; et non dilexérunt ánimam suam usque ad mortem. Proptérea lætámini, cæli et qui habitátis in eis.

Væ terræ et mari, quia descéndit Diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet!».

Et postquam vidit draco quod proiéctus est in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum. Et datæ sunt mulíeri duæ alæ áquilæ magnæ, ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora et dimídium témporis a fácie serpéntis. Et misit serpens ex ore suo post mulíerem aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. Et adiúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo.

Et irátus est draco in mulíerem et ábiit fácere prœlium cum réliquis de sémine eius, qui custódiunt mandáta Dei et habent testimónium Iesu.

Responsorium   Cf. Ap 12, 7. 10
R/.
Factum est siléntium in cælo, dum commítteret bellum draco cum Michaéle archángelo: * Audíta est vox dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.
V/. Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius. * Audíta.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 34, 8-9: PL 76, 1250-1251)

Angelorum vocabulum nomen est officii, non naturæ

Sciéndum quod angelórum vocábulum nomen est offícii, non natúræ. Nam sancti illi cæléstis pátriæ spíritus, semper quidem sunt spíritus, sed semper vocári ángeli nequáquam possunt, quia tunc solum sunt ángeli, cum per eos áliqua nuntiántur. Qui autem mínima núntiant, ángeli, qui vero summa annúntiant, archángeli vocántur.

Hinc est enim quod ad Maríam Vírginem non quílibet ángelus sed Gábriel archángelus míttitur: ad hoc quippe ministérium summum ángelum veníre dignum fúerat, qui summum ómnium nuntiábat.

Qui idcírco étiam privátis nomínibus censéntur, ut signétur per vocábula étiam in operatióne quid váleant. Neque enim in illa sancta civitáte, quam de visióne omnipoténtis Dei plena sciéntia pérficit, idcírco própria nómina sortiúntur, ne eórum persónæ sine nomínibus sciri non possint, sed cum ad nos áliquid ministratúri véniunt, apud nos étiam nómina a ministériis trahunt. Míchael namque, «Quis ut Deus?»; Gábriel autem, «Fortitúdo Dei»; Ráphael vero, dícitur «Medicína Dei».

Et quóties miræ virtútis áliquid ágitur, Míchael mitti perhibétur, ut ex ipso actu et nómine detur intéllegi quia nullus potest fácere quod fácere prævalet Deus. Unde et ille antíquus hostis qui Deo esse per supérbiam símilis concupívit, dicéns: In cælum conscéndam, super astra cæli exaltábo sólium meum, símilis ero Altíssimo, dum in fine mundi in sua virtúte relinquétur extrémo supplício periméndus, cum Michaéle archángelo prœliatúrus esse perhibétur, sicut per Ioánnem dícitur: Factum est prœlium cum Michaéle archángelo.

Ad Maríam quoque Gábriel míttitur, qui «Dei fortitúdo» nominátur: illum quippe nuntiáre veniébat qui ad debellándas aéreas potestátes húmilis apparére dignátus est. Per Dei ergo fortitúdinem nuntiándus erat, qui virtútum Dóminus et potens in prœlio veniébat.

Ráphael quoque interpretátur, ut díximus, «medicína Dei»; quia vidélicet, dum Tobíæ óculos quasi per offícium curatiónis tétigit, cæcitátis eius ténebras tersit. Qui ergo ad curándum míttitur, dignum vidélicet fuit ut «Dei medicína» vocarétur.

Responsorium   Cf. Ap 8, 3. 4; Dan 7, 10b
R/.
Stetit ángelus iuxta aram templi, habens turíbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa; * Et ascéndit fumus arómatum de manu ángeli in conspéctu Dómini.
V/. Mília mílium ministrábant ei, et décies mílies centéna mília assistébant ei. * Et ascéndit.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Laudémus Dóminum, quem laudant ángeli, quem chérubim et séraphim «Sanctus, sanctus, sanctus» proclámant.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Angeli Dómini, Dóminum benedícite in ætérnum.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Te sanctum Dóminum in excélsis laudant omnes ángeli, uno ore dicéntes: Te decet hymnus, Deus.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Gen 28, 12-13a

Vidit Iacob in sómnio scalam stantem super terram et cacúmen illíus tangens cælum, ángelos quoque Dei ascendéntes et descendéntes per eam et Dóminum inníxum scalæ dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac.

Responsorium breve
R/.
Stetit ángelus * Iuxta aram templi. Stetit.
V/. Habens turíbulum áureum in manu sua. * Iuxta aram templi. Glória Patri. Stetit.

Ad Benedictus, ant. Amen amen dico vobis: Vidébitis cælum apértum, et ángelos Dei ascendéntes et descendéntes super Fílium hóminis.

Preces

Fratres caríssimi, confiteámur Dómino, cui astat multitúdo angelórum psalléntium in unum, et acclamémus gaudéntes: Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, qui ángelis tuis mandásti ut custódiant nos in ómnibus viis nostris,
deduc nos hódie sine offensióne per sémitas tuas.

Pater, cuius fáciem in cælis semper vident ángeli nostri,
fac nos sine intermissióne quærere fáciem tuam.

Deus, cuius fílii erunt sicut ángeli in cælo,
da nobis castitátem cordis et córporis.

Deus, in adiutórium pópuli tui mitte Michaélem príncipem magnum,
ut eum deféndat in prœlio contra Sátanam et ángelos eius.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Psalmi de die currente.

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Ecce Míchael, unus de princípibus primis, venit in adiutórium meum.

Lectio brevis   Dan 12, 1

In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro.

V/. Mittet Dóminus ángelos suos cum tuba et voce magna.
R/. Et congregábunt eléctos eius a quáttuor ventis.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Ecce Gábriel, quem víderam in visióne, cito volans tétigit me et dócuit me.

Lectio brevis   Dan 9, 22-23

Gábriel ángelus locútus est mihi dixítque: Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo; ego autem veni, ut indicárem, quia vir desideriórum es tu; ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem.

V/. Benedícite Dómino, omnes virtútes eius.
R/. Minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Missus est Ráphael ángelus ad Tobíam et Saram, ut curáret eos.

Lectio brevis   Tob 12, 15. 18. 20b

Ego sum Ráphael, unus ex septem ángelis sanctis, qui assístimus et ingrédimur ante claritátem Dómini. Cum essem vobíscum, non mea grátia eram vobíscum, sed voluntáte Dei. Ipsi benedícite ómnibus diébus, decantáte ei. Ecce ego ascéndo ad eum, qui me misit. Scríbite ómnia hæc, quæ contigérunt vobis.

V/. Angelis suis Deus mandávit de te.
R/. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.

Oratio

Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Christum.

Ad II Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Rex angelórum.

Psalmus 8
    

Dómine, Dóminus noster,*

quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra,

quóniam eleváta est magnificéntia tua*

super cælos.

Ex ore infántium et lactántium†

perfecísti laudem propter inimícos tuos,*

ut déstruas inimícum et ultórem.

Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum,*

lunam et stellas, quæ tu fundásti,

quid est homo, quod memor es eius,*

aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?

Minuísti eum paulo minus ab ángelis,†

glória et honóre coronásti eum*

et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius,†

oves et boves univérsas,*

ínsuper et pécora campi,

vólucres cæli et pisces maris,*

quæcúmque perámbulant sémitas maris.

Dómine, Dóminus noster,*

quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra!

Ant. Eleváta est magnificéntia tua super cælos, Rex angelórum.

Ant. 2 In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Psalmus 137 (138)
    

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo,*

quóniam audísti verba oris mei.

In conspéctu angelórum psallam tibi,*

adorábo ad templum sanctum tuum;

et confitébor nómini tuo†

propter misericórdiam tuam et veritátem tuam,*

quóniam magnificásti super omne nomen
elóquium tuum.

In quacúmque die invocávero te, exáudi me;*

multiplicábis in ánima mea virtútem.

Confitebúntur tibi, Dómine, omnes reges terræ,*

quia audiérunt elóquia oris tui.

Et cantábunt vias Dómini,*

quóniam magna est glória Dómini;

quóniam excélsus Dóminus,†

et húmilem réspicit,*

et supérbum a longe cognóscit.

Si ambulávero in médio tribulatiónis,
vivificábis me;†

et contra iram inimicórum meórum
exténdes manum tuam,*

et salvum me fáciet déxtera tua.

Dóminus perfíciet pro me;†

Dómine, misericórdia tua in sæculum:*

ópera mánuum tuárum ne despícias.

Ant. In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Ant. 3 Vidi in médio throni Agnum stantem tamquam occísum, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni.

Canticum  Cf. Col 1, 12-20
    

Grátias agámus Deo Patri,*

qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem,*

remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis,*

primogénitus omnis creatúræ,

quia in ipso cóndita sunt univérsa†

in cælis et in terra,*

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes*

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,†

et ipse est ante ómnia,*

et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ;†

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*

et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius,*

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Ant. Vidi in médio throni Agnum stantem tamquam occísum, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni.

Lectio brevis   Ap 1, 4b-5. 6b

Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ. Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo, glória et impérium.

Responsorium breve
R/.
Ascéndit fumus arómatum * In conspéctu Dómini. Ascéndit.
V/. De manu ángeli. * In conspéctu Dómini. Glória Patri. Ascéndit.

Ad Magnificat, ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ dicens: Ecce concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum.

Preces

Dóminum deprecémur ut cum ángelis, qui fáciunt voluntátem eius, ad audiéndam vocem sermónum ipsíus promptióres reddámur. Ideóque orémus dicéntes: Te rogámus, audi nos.

Ut per manus angelórum sicut fumus arómatum,
oratiónes nostræ coram te ascéndant.
Te rogámus, audi nos.

Ut per manus ángeli tui, in sublíme altáre tuum,
oblatiónes nostræ deferántur.
Te rogámus, audi nos.

Ut cum multitúdine cæléstis milítiæ glóriam in altíssimis Deo,
et in terra pacem homínibus annuntiáre valeámus.
Te rogámus, audi nos.

Ut in fine vitæ nostræ nos ángeli suscípiant
et ad pátriam paradísi perdúcant.
Te rogámus, audi nos.

Ut sígnifer sanctus Míchael ánimas fidélium defunctórum
in lucem sanctam repræséntet.
Te rogámus, audi nos.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui miro órdine angelórum ministéria hominúmque dispénsas, concéde propítius, ut, a quibus tibi ministrántibus in cælo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Die 30 septembris

S. HIERONYMI, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

De Communi doctorum Ecclesiæ, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Prólogo commentariórum sancti Hierónymi presbýteri in Isaíam prophétam (Nn. 1. 2: CCL 73, 1-3)

Ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est

Reddo quod débeo, obœdiens Christi præcéptis, qui ait: Scrutámini Scriptúras; et: Quærite, et inveniétis, ne illud áudiam cum Iudæis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. Si enim iuxta apóstolum Paulum, Christus Dei virtus est Deíque sapiéntia, et qui nescit Scriptúras nescit Dei virtútem eiúsque sapiéntiam: ignorátio Scripturárum ignorátio Christi est.

Unde imitábor patremfamílias, qui de thesáuro suo profert nova et vétera; et sponsam dicéntem in Cántico canticórum: Nova et vétera, fratruélis meus, servávi tibi; sicque expónam Isaíam, ut illum non solum prophétam, sed evangelístam et apóstolum dóceam. Ipse enim de se et de céteris evangelístis ait: Quam speciósi pedes evangelizántium bona, evangelizántium pacem. Et ad ipsum quasi ad apóstolum lóquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad pópulum istum? Et ille respóndit: Ecce ego, mitte me.

Nullúsque putet me volúminis istíus arguméntum brevi cúpere sermóne comprehéndere, cum univérsa Dómini sacraménta præsens Scriptúra contíneat; et tam natus de Vírgine Emmánuel, quam illústrium patrátor óperum atque signórum, mórtuus ac sepúltus, et resúrgens ab ínferis, et Salvátor universárum géntium prædicétur. Quid loquar de phýsica, éthica et lógica? Quidquid sanctárum est Scripturárum, quidquid potest humána lingua proférre et mortálium sensus accípere, isto volúmine continétur. De cuius mystériis testátur ipse qui scripsit: Et erit vobis vísio ómnium, sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum. Et respondébit: Non possum, signátus est enim. Et dábitur liber nesciénti lítteras dicetúrque ei: Lege. Et respondébit: Néscio lítteras.

Quod si cui vidétur infírmum, illud eiúsdem Apóstoli áudiat: Prophétæ duo aut tres loquántur, et álii diiúdicent; si autem álii fúerit revelátum sedénti, prior táceat. Qua possunt ratióne reticére, cum in dicióne sit Spíritus qui lóquitur per prophétas, vel tacére vel dícere? Si ergo intellegébant quæ dicébant, cuncta sapiéntiæ rationísque sunt plena. Nec aer voce pulsátus ad aures eórum perveniébat; sed Deus loquebátur in ánimo prophetárum, iuxta illud quod álius Prophéta dicit: Angelus qui loquebátur in me, et: Clamántes in córdibus nostris, Abba, Pater, et: Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus.

Responsorium   2 Tim 3, 16-17; Prov 28, 7a
R/.
Omnis Scriptúra divínitus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad erudiéndum in iustítia, * Ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.
V/. Qui custódit legem, fílius sápiens est. * Ut perféctus.

Ad Laudes matutinas et Vesperas

Hymnus