zCPS-CMC-oratio

Tempore Quadragesimæ

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctis N. et N. pro Christo pati donásti, nostræ quoque fragilitáti divínum præténde subsídium, ut, sicut illi pro te mori non dubitárunt, ita nos fortes in tua confessióne vívere valeámus. Per Dóminum.
Vel:
Beatórum mártyrum N. et N., quæsumus, Dómine, tibi nos orátio grata comméndet, et in tuæ veritátis professióne confírmet. Per Dóminum.

Pro martyribus virginibus:

Deus, qui nos hódie beatárum N. et N. ánnua commemoratióne lætíficas, concéde propítius, ut eárum adiuvémur méritis, quarum castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis. Per Dóminum.

Pro sanctis mulieribus:

Deus, cuius múnere virtus in infirmitáte perfícitur, da ómnibus beatárum N. et N., glóriam recoléntibus, ut, quæ abs te sumpsérunt robur ut víncerent, abs te quoque vincéndi nobis grátiam semper obtíneant. Per Dóminum.

Tempore paschali

Oratio

Deus, a quo constántiam fides, et virtútem sumit infírmitas, tríbue nobis, mártyrum N. et N. exémplo et précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut cum eis apud te gáudium perféctum consequámur. Per Dóminum.
Vel:
Lætíficet nos, quæsumus, Dómine, beatórum mártyrum tuórum N. et N. gloriósa festívitas, quos, Unigéniti tui passiónem et resurrectiónem voce líbera confiténtes, pretiósum sánguinem præclára morte fúndere fecísti. Per Dóminum.

Pro martyribus virginibus:

Deus, qui nos hódie beatárum N. et N. ánnua commemoratióne lætíficas, concéde propítius, ut eárum adiuvémur méritis, quarum castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis. Per Dóminum.

Pro sanctis mulieribus:

Deus, cuius múnere virtus in infirmitáte perfícitur, da ómnibus beatárum N. et N. glóriam recoléntibus, ut quæ abs te sumpsérunt robur ut víncerent, abs te quoque vincéndi nobis grátiam semper obtíneant. Per Dóminum.