De libro primo Regum 8, 1-4. 10-13. 22-30
Dedicatio templi
In diébus illis: Congregávit Sálomon omnes maióres natu Israel — omnes príncipes tríbuum, duces familiárum filiórum Israel ad regem Salomónem — in Ierúsalem, ut deférrent arcam fœderis Dómini de civitáte David, id est de Sion. Convenítque ad regem Salomónem univérsus Israel in mense Ethanim in sollemnitáte, ipse est mensis séptimus. Venerúntque cuncti senes Israel, et tulérunt sacerdótes arcam et portavérunt arcam Dómini et tabernáculum convéntus et ómnia vasa sanctuárii, quæ erant in tabernáculo; et ferébant ea sacerdótes et Levítæ.
Factum est autem, cum exíssent sacerdótes de sanctuário, nébula implévit Dómini, et non póterant sacerdótes stare et ministráre propter nébulam; impléverat enim glória Dómini domum Dómini. Tunc ait Sálomon: «Dóminus dixit ut habitáret in nébula. Ædíficans ædificávi domum in habitáculum tuum, firmíssimum sólium tuum in sempitérnum».
Stetit autem Sálomon ante altáre Dómini in conspéctu omnis ecclésiæ Israel et expándit manus suas in cælum et ait: «Dómine Deus Israel, non est símilis tui Deus in cælo désuper et super terra deórsum, qui custódis pactum et misericórdiam servis tuis, qui ámbulant coram te in toto corde suo; qui custodísti servo tuo David patri meo, quæ locútus es ei: ore locútus es et mánibus perfecísti, ut et hæc dies probat. Nunc ígitur, Dómine Deus Israel, consérva fámulo tuo David patri meo, quæ locútus est ei dicens: “Non auferétur de te vir coram me, qui sédeat super thronum Israel, ita tamen, si custodíerint fílii tui viam suam, ut ámbulent coram me, sicut tu ambulásti in conspéctu meo”. Et nunc, Dómine Deus Israel, firméntur verba tua, quæ locútus es servo tuo David patri meo. Ergone putándum est quod vere Deus hábitet super terram? Si enim cælum et cæli cælórum te cápere non póssunt, quanto magis domus hæc, quam ædificávi! Sed réspice ad oratiónem servi tui et ad preces eius, Dómine Deus meus; audi clamórem et oratiónem, quam servus tuus orat coram te hódie, ut sint óculi tui apérti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixísti: “Erit nomen meum ibi”, ut exáudias oratiónem, qua orat te servus tuus in loco isto, ut exáudias deprecatiónem servi tui et pópuli tui Israel, quodcúmque oráverint in loco isto, et exáudies in loco habitáculi tui in cælo et, cum exaudíeris, propítius eris».
Responsorium Mt 18, 19-20; 2 Chr 7, 15
R/. Si duo ex vobis consénserint super terram de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. * Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.
V/. Oculi mei erunt apérti, et aures meæ atténtæ ad oratiónem eius qui in loco isto oráverit. * Ubi.
De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 21, 9-27
Visio cælestis Ierusalem
Venit unus de septem ángelis habéntibus septem phíalas, plenas septem plagis novíssimis, et locútus est mecum dicens: «Veni, osténdam tibi sponsam uxórem Agni». Et sústulit me in spíritu super montem magnum et altum et osténdit mihi civitátem sanctam Ierúsalem descendéntem de cælo a Deo, habéntem claritátem Dei; lumen eius símile lápidi pretiosíssimo, tamquam lápidi iáspidi, in modum crystálli; et habébat murum magnum et altum et habébat portas duódecim et super portas ángelos duódecim et nómina inscrípta, quæ sunt duódecim tríbuum filiórum Israel. Ab oriénte portæ tres et ab aquilóne portæ tres et ab austro portæ tres et ab occásu portæ tres; et murus civitátis habens fundaménta duódecim, et super ipsis duódecim nómina duódecim apostolórum Agni.
Et qui loquebátur mecum, habébat mensúram arúndinem áuream, ut metirétur civitátem et portas eius et murum eius. Et cívitas in quadro pósita est, et longitúdo eius tanta est quanta et latitúdo. Et mensus est civitátem arúndine per stádia duódecim mília; longitúdo et latitúdo et altitúdo eius æquáles sunt. Et mensus est murum eius centum quadragínta quáttuor cubitórum, mensúra hóminis, quæ est ángeli. Et erat structúra muri eius ex iáspide, ipsa vero cívitas aurum mundum símile vitro mundo. Fundaménta muri civitátis omni lápide pretióso ornáta: fundaméntum primum iaspis, secúndus sapphírus, tértius chalcedónius, quartus smarágdus, quintus sárdonyx, sextus sárdinus, séptimus chrysólithus, octávus berýllus, nonus topázius, décimus chrysóprasus, undécimus hyacínthus, duodécimus amethýstus.
Et duódecim portæ duódecim margarítæ sunt, et síngulæ portæ erant ex síngulis margarítis. Et platéa civitátis aurum mundum tamquam vitrum perlúcidum.
Et templum non vidi in ea: Dóminus enim Deus omnípotens templum illíus est, et Agnus. Et cívitas non eget sole neque luna, ut lúceant ei, nam cláritas Dei illuminávit eam, et lucérna eius est Agnus. Et ambulábunt gentes per lumen eius, et reges terræ áfferunt glóriam suam in illam; et portæ eius non claudéntur per diem, nox enim non erit illic; et áfferent glóriam et divítias géntium in illam. Nec intrábit in ea áliquid coinquinátum et fáciens abominatiónem et mendácium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
Responsorium Cf. Ap 21, 21; Tob 13, 17. 18. 11
R/. Platéæ tuæ, Ierúsalem, sternéntur auro mundo, et cantábitur in te cánticum lætítiæ; * Et per omnes vicos tuos ab univérsis dicétur: Allelúia.
V/. Luce spléndida fulgébis, et omnes fines terræ adorábunt te. * Et per omnes.
Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Iesu Nave (Homilia 9, 1-2: PG 12, 871-872)
Ut lapides vivi ædificamur in domum et altare Dei
Responsorium Cf. Is 2, 2. 3; Ps 125 (126), 6
R/. Fundáta est domus Dómini in vértice móntium, et exaltáta est super omnes colles: * Et fluent ad eam omnes gentes et dicent: Glória tibi, Dómine.
V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. * Et fluent.
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 336, 1. 6: PL 38 [edit. 1861], 1471-1472. 1475)
Ædificatio et dedicatio domus Dei in nobis
Responsorium Ps 83 (84), 2-3. 5
R/. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: concupíscit et déficit ánima mea * In átria Dómini (T.P. allelúia).
V/. Qui hábitant in domo tua, Dómine, in perpétuum laudábunt te. * In átria Dómini.