zcps-prior03

Tempore Quadragesimæ:

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 18 — 2, 5

Apostoli prædicant crucem

Fratres: Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. Scriptum est enim: «Perdam sapiéntiam sapiéntium et prudéntiam prudéntium reprobábo».

Ubi sápiens? Ubi scriba? Ubi conquisítor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi? Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. Quóniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapiéntiam quærunt, nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles; sed, quæ stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, ut quemádmodum scriptum est: «Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

Responsorium   Cf. Mt 10, 18. 19-20
R/.
Dum stetéritis ante reges et præsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini: * Dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.
V/. Non enim vos estis qui loquímini; sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. * Dábitur.


Tempore paschali:

De Actibus Apostolórum 5, 12-32

Apostoli in Ecclesia primæva

In diébus illis: Per manus apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe; et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat coniúngere se illis, sed magnificábat eos pópulus; magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum, ita ut et in platéas efférrent infírmos et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam eórum. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros et vexátos ab spirítibus immúndis, qui curabántur omnes.

Exsúrgens autem princeps sacerdótum et omnes, qui cum illo erant, quæ est hæresis sadducæórum, repléti sunt zelo et iniecérunt manus in apóstolos et posuérunt illos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apéruit iánuas cárceris et edúcens eos dixit: «Ite et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius». Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum et docébant.

Advéniens autem princeps sacerdótum et, qui cum eo erant, convocavérunt concílium et omnes senióres filiórum Israel et misérunt in cárcerem, ut adduceréntur illi. Cum veníssent autem minístri, non invenérunt illos in cárcere; revérsi autem nuntiavérunt dicéntes: «Cárcerem invénimus clausum cum omni diligéntia et custódes stantes ad iánuas, aperiéntes autem intus néminem invénimus!». Ut audiérunt autem hos sermónes, magistrátus templi et príncipes sacerdótum ambigébant de illis quidnam fíeret illud. Advéniens autem quidam nuntiávit eis: «Ecce viri, quos posuístis in cárcere, sunt in templo stantes et docéntes pópulum».

Tunc ábiens magistrátus cum minístris adducébat illos, non per vim, timébant enim pópulum, ne lapidaréntur. Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio. Et interrogávit eos princeps sacerdótum dicens: «Nonne præcipiéndo præcépimus vobis, ne docerétis in nómine isto? Et ecce replevístis Ierúsalem doctrína vestra et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus». Respóndens autem Petrus et apóstoli dixérunt: «Obœdíre opórtet Deo magis quam homínibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno; hunc Deus Príncipem et Salvatórem exaltávit déxtera sua ad dandam pæniténtiam Israel et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus obœdiéntibus sibi».

Responsorium   Cf. Act 4, 33. 31b
R/.
Virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi, * Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.
V/. Repléti quidem Spíritu Sancto, loquebántur verbum Dei cum fidúcia, * Et grátia.