zcps-prior04

Tempore Quadragesimæ:
Sicubi vigilia protrahatur, loco lectionis sequentis sumitur lectio: Sap 5, 1-15, cum R/. Viri sancti.

De libro Sapiéntiæ 3, 1-15

Iustorum animæ in manu Dei sunt

Iustórum autem ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis.

Visi sunt óculis insipiéntium mori, et æstimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium; illi autem sunt in pace.

Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur, quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius et visitátio eléctis eius.

Impii autem, secúndum quæ cogitavérunt, correptiónem habébunt; qui neglexérunt iustum et a Dómino recessérunt.

Sapiéntiam enim et disciplínam qui déspicit, infélix est, et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu, et inutília ópera eórum.

Mulíeres eórum insensátæ sunt, et nequíssimi fílii eórum, maledícta generátio eórum.

Quóniam felix est stérilis et incoinquináta, quae nescívit torum in delícto; habébit fructum in respectióne animárum.

Et spado, qui non operátus est per manus suas iniquitátem, nec cogitávit advérsus Dóminum nequíssima, dábitur enim illi fídei donum eléctum, et sors in templo Dómini acceptíssima.

Bonórum enim labórum gloriósus est fructus, et quæ non cóncidat, radix sapiéntiæ.

Responsorium   Cf. Eph 4, 4. 5
R/.
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V/. Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo.


Tempore paschali:

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 7, 9-17

Visio turbæ magnæ electorum

In diébus illis: Ego Ioánnes vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et línguis stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum; et clamant voce magna dicéntes: «Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno».

Et omnes ángeli stabant in circúitu throni et seniórum et quáttuor animálium, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum dicéntes:

«Amen! Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sæcula sæculórum. Amen».

Et respóndit unus de senióribus dicens mihi: «Hi qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt?». Et dixi illi: «Dómine mi, tu scis». Et dixit mihi: «Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum».

Responsorium   Cf. Sap 10, 17-20
R/.
Sancti tui, Dómine, mirábile consecúti sunt iter, serviéntes præcéptis tuis, * Ut inveniréntur illæsi in aquis válidis: terra appáruit árida, et in mari Rubro via sine impediménto, allelúia.
V/. Victrícem manum tuam laudavérunt páriter, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum. * Ut inveniréntur.


Lectio altera

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris (Ep. 6, 1-2: CSEL 3, 480-482)

Qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debemus

Salúto vos, fratres caríssimi, optans ipse quoque conspéctu vestro frui, si me ad vos perveníre loci condício permítteret. Quid enim mihi optátius et lætius posset accídere quam nunc vobis inhærére, ut complecterémini me mánibus illis, quæ puræ et innocéntes et domínicam fidem servántes sacrílega obséquia respuérunt?

Quid iucúndius et sublímius quam osculári nunc ora vestra, quæ gloriósa voce Dóminum conféssa sunt, cónspici étiam præséntem ab óculis vestris, qui, despécto sæculo, conspiciéndo Deo digni exstitérunt?

Sed, quóniam huic lætítiæ interésse facúltas non datur, has pro me ad aures et ad óculos vestros vicárias lítteras mitto, quibus grátulor páriter et exhórtor, ut in confessióne cæléstis glóriæ fortes et stábiles perseverétis, et ingréssi viam domínicæ dignatiónis, ad accipiéndam corónam spiritáli virtúte pergátis, habéntes Dóminum protectórem et ducem qui dixit: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem mundi.

O beátum cárcerem, quem illustrávit vestra præséntia! O beátum cárcerem, qui hómines Dei mittit ad cælum! O ténebras lucidióres sole ipso et luce hac mundi clarióres, ubi modo constitúta sunt Dei templa et sanctificáta divínis confessiónibus membra vestra!

Nec quicquam nunc versétur in córdibus et méntibus vestris quam divína præcépta et mandáta cæléstia, quibus vos ad tolerántiam passiónis Spíritus Sanctus semper animávit. Nemo mortem cógitet, sed immortalitátem, nec temporáriam pœnam, sed glóriam sempitérnam, cum scriptum sit: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Et íterum: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, cor contrítum et humitiátum Deus non déspicit.

Et íterum, ubi lóquitur Scriptúra divína de torméntis, quæ mártyres Dei cónsecrant et ipsa passiónis probatióne sanctíficant: Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes eórum immortalitáte plena est. Iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit eórum Dóminus in perpétuum.

Quando ergo iudicatúros vos et regnatúros cum Christo Dómino cogitátis, exsultétis necésse est et futurórum gáudio præséntia supplícia calcétis, sciéntes ab inítio mundi sic institútum ut labóret istic in sæculári conflictatióne iustítia, quando in orígine statim prima Abel iustus occíditur, et exínde iusti quique et prophétæ et apóstoli missi.

Quibus ómnibus Dóminus quoque in se ipso constítuit exémplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secúti sint, perveníre, dicens: Qui amat ánimam suam in isto sæculo, perdet illam. Et qui odit ánimam suam in isto sæculo, in vitam ætérnam conservábit illam. Et íterum: Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam vero non possunt occídere: magis autem metúite eum, qui potest et ánimam et corpus occídere in gehénnam.

Paulus étiam nos adhortátur, ut, qui ad Dómini promíssa veníre cúpimus, imitári Dóminum in ómnibus debeámus: Sumus, inquit, fílii Dei. Si autem fílii, et herédes Dei, coherédes autem Christi, síquidem compatiámur, ut et commagnificémur.

Responsorium
R/.
Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári (T.P. allelúia).
V/.
Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta.