zcps-prior06

Pro papa vel episcopo, tempore Quadragesimæ:

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 2, 1-13. 19-20

Memores estis laboris nostri

Ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos quia non inánis fuit, sed ante passi et contuméliis affécti, sicut scitis, in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque sub prætéxtu avarítiæ, Deus testis, nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis, cum possímus óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labórem nostrum et fatigatiónem; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus, sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam.

Ideo et nos grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis. Quæ est enim nostra spes aut gáudium aut coróna glóriæ — nonne et vos — ante Dóminum nostrum Iesum in advéntu eius? Vos enim estis glória nostra et gáudium.

Responsorium   2 Tim 4, 7. 8; 1, 12
R/.
Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi; * Ideóque repósita est mihi iustítiæ coróna.
V/. Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem. * Ideóque.


Pro papa vel episcopo, tempore paschali:

De Actibus Apostolórum 20, 17-36

Admonitio Pauli ad præpositos Ecclesiæ Ephesiorum

In diébus illis: A Miléto autem mittens Ephésum convocávit presbýteros ecclésiæ. Qui cum veníssent ad eum, dixit eis: «Vos scitis a prima die, qua ingréssus sum in Asiam, quáliter vobíscum per omne tempus fúerim, sérviens Dómino cum omni humilitáte et lácrimis et tentatiónibus, quæ mihi accidérunt in insídiis Iudæórum; quómodo nihil subtráxerim utílium, quóminus annuntiárem vobis et docérem vos públice et per domos, testíficans Iudæis atque Græcis in Deum pæniténtiam et fidem in Dóminum nostrum Iesum. Et nunc ecce alligátus ego Spíritu vado in Ierúsalem, quæ in ea eventúra sint mihi ignórans, nisi quod Spíritus Sanctus per omnes civitátes protestátur mihi dicens quóniam víncula et tribulatiónes me manent. Sed níhili fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum et ministérium, quod accépi a Dómino Iesu, testificári evangélium grátiæ Dei.

Et nunc ecce ego scio quia ámplius non vidébitis fáciem meam vos omnes, per quos transívi prædicans regnum; quaprópter contéstor vos hodiérna die quia mundus sum a sánguine ómnium, non enim subterfúgi, quóminus annuntiárem omne consílium Dei vobis. Atténdite vobis et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos, páscere ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo. Ego scio quóniam intrábunt post discessiónem meam lupi graves in vos non parcéntes gregi, et ex vobis ipsis exsúrgent viri loquéntes pervérsa, ut ábstrahant discípulos post se. Propter quod vigiláte memória retinéntes quóniam per triénnium nocte et die non cessávi cum lácrimis monens unumquémque vestrum.

Et nunc comméndo vos Deo et verbo grátiæ ipsíus, qui potens est ædificáre et dare hereditátem in sanctificátis ómnibus. Argéntum aut aurum aut vestem nullíus concupívi; ipsi scitis quóniam ad ea, quæ mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministravérunt manus istæ. Omnia osténdi vobis quóniam sic laborántes opórtet suscípere infírmos, ac meminísse verbórum Dómini Iesu, quóniam ipse dixit: “Beátius est magis dare quam accípere!”».

Et cum hæc dixísset, pósitis génibus suis, cum ómnibus illis orávit.

Responsorium   Act 20, 28; 1 Cor 4, 2
R/.
Atténdite univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos * Páscere Ecclésiam Dei, quam Deus acquisívit sánguine Fílii sui, allelúia.
V/. Quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. * Páscere.


Pro presbytero:

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Timótheum 5, 17-22; 6, 10-14

Bonum certamen presbyteri et hominis Dei

Caríssime: Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína; dicit enim Scriptúra: «Non infrenábis os bovi trituránti» et: «Dignus operárius mercéde sua». Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus vel tribus téstibus. Peccántes coram ómnibus árgue, ut et céteri timórem hábeant. Testíficor coram Deo et Christo Iesu et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præiudício nihil fáciens in áliquam partem declinándo. Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis; teípsum castum custódi.

Radix enim ómnium malórum est cupíditas, quam quidam appeténtes erravérunt a fide et inseruérunt se dolóribus multis.

Tu autem, o homo Dei, hæc fuge; sectáre vero iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, ad quam vocátus es, et conféssus es bonam confessiónem coram multis téstibus.

Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut serves mandátum sine mácula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi.

Responsorium   1 Cor 4, 1-2; Prov 20, 6
R/.
Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei: * Hic iam quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur (T.P. allelúia).
V/.
Multi hómines misericórdes vocántur, virum autem fidélem quis invéniet? * Hic.


Pro papa:

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 3 de natali ipsius, 2-3: PL 54, 145-146)

Permanet quod in Petro Christus instituit

Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis, qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.

De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti, cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.

Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans, suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.

Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa appellatiónum eius mystéria noscerémus.

Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.

Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.

Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.

In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.

Responsorium   Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9
R/.
Dixit Iesus Simóni: Dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam (T.P. allelúia).
V/.
Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ.


Pro fundatore Ecclesiæ:

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi in psalmum centésimum vigésimum sextum (Nn. 7-10: PL 9, 696-697)

Deus ædificat et custodit civitatem suam

Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt qui ædíficant eam. Vos estis templum Dei, et Spíritus Dei hábitat in vobis. Hæc domus et hoc Dei templum est, doctrínis et virtútibus Dei plenum, et sanctitáte cordis divíni capax incolátus, de quo idem prophéta ita testátus est: Sanctum templum tuum, mirábile in æquitáte. Sánctitas, æquitas, continéntia humána, Deo templum est.

Domus ergo hæc ædificánda per Deum est. Humánis enim opéribus exstrúcta non pérmanet, nec doctrínis sæculi institúta consístit, nec inánis labóris et sollicitúdinis nostræ cura custodiétur.

Exstruénda áliter est, custodiénda áliter est: non super terram, non super fluxam et dilabéntem arénam initiánda; sed fundaméntum eius super prophétas et Apóstolos locándum est.

Lapídibus vivis augénda est, angulári lápide continénda, et mútuæ conexiónis augméntis in virum consummándum et in mensúram Christi córporis exstruénda, spécie quoque ac decóre gratiárum spiritálium adornánda.

Hæc ita a Deo, id est, doctrínis eius ædificánda, non cóncidet. Hæc domus in domos plures divérsis fidélium ædificatiónibus in unoquóque nostrum ad ornátum et amplitúdinem beátæ illíus civitátis excréscet.

Cuius civitátis iam diu Dóminus vigil custos est, cum Abraham peregrínum tuétur, cum immolándum Isaac resérvat, cum Iacob serviéntem ditat, cum Ægýpto Ioseph vénditum præficit, cum Móysen advérsus Pharaónem confírmat, cum ducem bellis Iesum déligit, cum David ómnibus perículis líberat, cum Salomónem dono sapiéntiæ munerátur cum prophétis adest, cum Elíam rapit, cum Eliséum éligit, cum Daniélem pascit, cum in camíno púeros irrórat, cum tribus quartus assístit, cum gignéndo se ex vírgine Ioseph per angelum ínstruit, Maríam confírmat, Ioánnem præmíttit, Apóstolos éligit, Patrem precátur, dicens: Pater sancte, serva eos; cum essem cum his, custodiébam eos in nómine tuo: cum dénique ipse ille, post passiónem, ætérnæ in nos custódiæ suæ vigílias pollicétur, dicens: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque in consummatiónem sæculi.

Hæc civitátis illíus beátæ atque sanctæ ætérna custódia est, quæ ex multis in unum conveniéntibus et in unoquóque nostrum Deo cívitas est. Ædificánda ergo per Dóminum est hæc cívitas, ut in augméntum consummatiónis suæ crescat. Non enim iam ædificátio cœpta, perféctio est: sed per ædificatiónem, perfectiónis consummátio comparátur.

Responsorium   1 Petr 2, 4-5; Ps 117 (118), 22
R/.
Ad Dóminum accedéntes, lápidem vivum, * Et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini, domus spiritális in sacerdótium sanctum, offérre spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum (T.P. allelúia).
V/.
Hic est lapis, qui factus est in caput ánguli. * Et ipsi.


Vel alia, præsertim pro episcopo:

Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi (Sermo 1, 2-3: CCL 91 A, 889-890)

Fidelis et prudens dispensator

Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.

Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.

Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.

Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.

Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.

Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.

Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.

Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.

Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális, secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.

Responsorium   Mt 25, 21. 20
R/.
Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam: * Intra in gáudium Dómini tui (T.P. allelúia).
V/.
Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. * Intra.


Pro presbytero:

E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita (N. 12)

Presbyterorum ad perfectionem vocatio

Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.

Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.

Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.

Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.

Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.

Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.

Responsorium   1 Th 2, 8; Gal 4, 19
R/.
Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis (T.P. allelúia).
V/.
Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam.


Pro missionario:

E Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ (Nn. 4-5)

Euntes, docete omnes gentes

Dóminus Iesus, priúsquam vitam suam líbere pro mundo póneret, ita apostólicum ministérium dispósuit et Spíritum Sanctum mitténdum promísit, ut ambo consociaréntur in ópere salútis ubíque et semper ad efféctum adducéndo.

Spíritus Sanctus Ecclésiam totam per ómnia témpora in communióne et ministratióne uníficat, divérsis donis hierárchicis et charismáticis ínstruit, ecclesiástica institúta quasi ánima eórum vivificándo et eúndem missiónis ánimum, quo ipse Christus actus fúerat, in córdibus fidélium instillándo. Aliquándo étiam actiónem apostólicam visibíliter prævenit, sicut eam váriis modis indesinénter comitátur et dírigit.

Dóminus Iesus, inde ab inítio, vocávit ad se quos vóluit ipse, et fecit ut essent duódecim cum illo et ut mítteret eos prædicáre. Sic Apóstoli fuérunt novi Israel gérmina simúlque sacræ hierarchíæ orígo.

Deínde, cum semel, morte et resurrectióne sua, complevísset in seípso mystéria salútis nostræ et renovatiónis universórum, Dóminus, omnem potestátem adéptus in cælo et in terra, priúsquam assumerétur in cælum, Ecclésiam suam ut sacraméntum salútis fundávit, Apostolósque in univérsum mundum misit, sicut et ipse missus fúerat a Patre, mandans eis: Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis.

Inde Ecclésiæ offícium incúmbit propagándi fidem salutémque Christi, tum virtúte expréssi mandáti, quod ab Apóstolis hereditávit ordo episcopórum, cui assístunt presbýteri, una cum successóre Petri Ecclesiæque summo pastóre, tum virtúte vitæ quam membris suis ínfluit Christus.

Míssio ergo Ecclésiæ adimplétur operatióne, qua, mandáto Christi obœdiens et Spíritus Sancti grátia caritatéque mota, ómnibus homínibus vel géntibus pleno actu præsens fit, ut eos, exémplo vitæ et prædicatióne, sacraméntis ceterísque grátiæ médiis, ad fidem, libertátem et pacem Christi addúcat, ita ut eis via líbera ac firma patefíat ad plene participándum mystérium Christi.

Responsorium   Mc 16, 15-16; Io 3, 5
R/.
Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ: * Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit (T.P. allelúia).
V/.
Nisi quis renátus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei. * Qui credíderit.