De libro Sapiéntiæ 7, 7-16. 22-30
Felicitas iustorum apud Deum
Optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ. Præpósui illam regnis et sédibus et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus; nec comparávi illi lápidem pretiósum, quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus.
Super salútem et spéciem diléxi illam et propósui pro luce habére illam, quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, innumerábiles divítiæ in mánibus illíus, et lætátus sum in ómnibus, quóniam sapiéntia antecédit ista, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est; quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo.
Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti. Mihi autem det Deus dícere secúndum senténtiam et sentíre digna horum, quæ mihi data sunt, quóniam ipse sapiéntiæ dux est et sapiéntium emendátor; in manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia et óperum sciéntia.
Est enim in illa spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, incoinquinátus, lúcidus, ínnocens, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, humánus, benígnus, stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens et pénetrans omnes spíritus, intellegíbiles, mundos, subtilíssimos.
Omni enim motu mobílior est sapiéntia; pertránsit autem et pénetrat ómnia propter mundítiam. Hálitus est enim virtútis Dei et emanátio claritátis Omnipoténtis sincéra; ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est enim lucis ætérnæ et spéculum sine mácula Dei poténtiæ et imágo bonitátis illíus.
Et, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit. Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat.
Est enim hæc speciósior sole et super omnem dispositiónem stellárum; luci comparáta invenítur splendídior: illi enim succédit nox, sapiéntiam autem non vincit malítia.
Responsorium Sap 7, 7-8; Iac 1, 5
R/. Optávi, et datus est mihi sensus; * Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.
V/. Si quis vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter et non impróperat, et dábitur ei. * Invocávi.
De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 1-16
Loquimur Dei sapientiam in mysterio.
Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.
Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sæculi neque príncipum huius sæculi, qui destruúntur, sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sæculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: «Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum».
Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur. Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.
Responsorium 1 Cor 1, 21. 23. 25
R/. Plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes; * Nos autem prædicámus Christum crucifíxum, allelúia.
V/. Quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus; et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus. * Nos autem.
Ex Spéculo Guillélmi abbátis monastérii Sancti Theodoríci (PL 180, 384)
In Spiritu Sancto intellectus fidei quærendus
Responsorium Mt 13, 52; cf. Prov 14, 33
R/. Omnis scriba doctus in regno cælórum, * Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera (T.P. allelúia).
V/. In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. * Símilis.
Ex Constitutióne dogmática Dei Verbum Concílii Vaticáni secúndi de divína revelatióne (Nn. 7-8)
De divinæ revelationis transmissione
Responsorium 1 Petr 1, 25; Lc 1, 2
R/. Verbum Dómini manet in ætérnum: * Hoc est autem verbum quod evangelizátum est in vos (T.P. allelúia).
V/. Sicut tradidérunt nobis qui ab inítio ipsi vidérunt, et minístri fuérunt verbi. * Hoc est.