zcomplem nonam

PSALMODIA COMPLEMENTARIS

Series III (Ad Nonam)

Psalmus 125 (126)
    
Gaudium et spes in Deo

Sicuti socii passionum estis, sic eritis et consolationis (2 Cor 1, 7).

In converténdo Dóminus captivitátem Sion,*

facti sumus quasi somniántes.

Tunc replétum est gáudio os nostrum,*

et lingua nostra exsultatióne.

Tunc dicébant inter gentes:*

«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».

Magnificávit Dóminus fácere nobíscum;*

facti sumus lætántes.

Convérte, Dómine, captivitátem nostram,*

sicut torréntes in austro.

Qui séminant in lácrimis,*

in exsultatióne metent.

Eúntes ibant et flebant*

semen spargéndum portántes;

veniéntes autem vénient in exsultatióne*

portántes manípulos suos.

Psalmus 126 (127)
    
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis (1 Cor 3, 9).

Nisi Dóminus ædificáverit domum,*

in vanum labórant, qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem,*

frustra vígilat, qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere
et sero quiéscere,†

qui manducátis panem labóris,*

quia dabit diléctis suis somnum.

Ecce heréditas Dómini fílii,*

merces fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis,*

ita fílii iuventútis.

Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis:*

non confundétur,
cum loquétur inimícis suis in porta.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino

«Benedicat te Dominus ex Sion», id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum,*

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis,*

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera*

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum*

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo,*

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion,*

et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum.*

Pax super Israel!