zCOMMUNE MARTYRUM PRO PLURIBUS MARTYRIBUS

COMMUNE MARTYRUM PRO PLURIBUS MARTYRIBUS

Ad I Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Lectio brevis   Rom 8, 35. 37-39

Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quælibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.

Responsorium breve
R/.
Iustórum ánimæ * In manu Dei sunt. Iustórum.
V/. Et non tanget illos torméntum mortis. * In manu Dei sunt. Glória Patri. Iustórum.

Ad Magnificat, ant. Istórum est enim regnum cælórum, qui contempsérunt vitam mundi et pervenérunt ad præmia regni et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Preces

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes: Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum: Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in præmium vitæ vocásti: Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, Ecclésiæ offeréndum tradidísti: Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus: Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti: Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus Rex glorióse mártyrum

Psalmodia

V/. Anima nostra sústinet Dóminum.
R/. Quóniam adiútor et protéctor noster est.

Lectio prior

Lectio altera

In sollemnitatibus et festis, Te Deum.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus

Ad Laudes matutinas

Hymnus Ætérna Christi múnera

Psalmodia

Ant. 1. Cum essent in torméntis mártyres Christi cæléstia contemplántes, dicébant: Adiuva nos, Dómine.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2. Sancti spíritus et ánimæ iustórum, hymnum dícite Deo, allelúia.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3. Mártyrum chorus, laudáte Dóminum in excélsis.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   2 Cor 1, 3-5

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

Responsorium breve
R/.
Iusti autem * In perpétuum vivent. Iusti.
V/. Et apud Dóminum est merces eórum. * In perpétuum vivent. Glória Patri. Iusti.

Ad Benedictus, ant. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

Preces

Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes: Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.

Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.

Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.

Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Pater noster.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Certámen forte dedit illis Dóminus, ut víncere scirent, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia.

Psalmodia complementaris pro tertia

Lectio brevis   1 Petr 5, 10-11

Deus omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sæcula sæculórum. Amen.

V/. Sancti, qui sperant in Dómino.
R/. Habébunt fortitúdinem, et non defícient.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus


Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Coronávit eos Dóminus coróna iustítiæ, et dedit illis nomen sanctum glóriæ.

Psalmodia complementaris pro sexta

Lectio brevis   Cf. Hebr 11, 33

Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes in Christo Iesu Dómino nostro.

V/. Tristítia vestra.
R/. Convertétur in gáudium.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus


Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.

Psalmodia complementaris pro nona

Lectio brevis   Sap 3, 1-2a. 3b

Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori; illi autem sunt in pace.

V/. Veniéntes vénient cum exsultatióne.
R/. Portántes manípulos suos.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus

Ad II Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Lectio brevis   1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

Responsorium breve
R/.
Lætámini in Dómino, * Et exsultáte, iusti. Lætámini.
V/. Et gloriámini, omnes recti corde. * Et exsultáte, iusti. Glória Patri. Lætámini.

Ad Magnificat, ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

Preces

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes: Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum: Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in præmium vitæ vocásti: Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus: Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus: Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti: Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Oratio (Vel)
Pro martyribus virginibus
Pro sanctis mulieribus