COMMUNE PASTORUM
Ad I Vesperas
Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Horam mediam
Ad II Vesperas
Hymnus
Pro uno pastore:
Pro papa
Pro episcopo
Pro presbytero
Pro pluribus pastoribus: Sacráta nobis gáudia
Lectio brevis 1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
Responsorium breve
R/. Sacerdótes Dómini, * Benedícite Dóminum. Sacerdótes.
V/. Sancti et húmiles corde, laudáte Deum. * Benedícite Dóminum. Glória Patri. Sacerdótes.
Ad Magnificat, ant.
Pro papa vel episcopo: Sacérdos Altíssimi ac virtútum spéculum, pastor bone in pópulo, qui placuísti Dómino.
Pro presbytero: Omnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes: Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
—fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,
—per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
—reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
—tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
—salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
Pater noster.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Christum, pastórum príncipem, veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.
Hymnus
Pro uno pastore:
Pro papa
Pro episcopo
Pro presbytero
Pro pluribus pastoribus: Dum sacerdótum célebrant fidéles
R/. Audies de ore meo verbum.
V/. Et annuntiábis eis ex me.
Lectio prior:
Pro papa vel episcopo
Pro presbytero
Lectio altera:
Pro papa
Pro fundatore Ecclesiæ
Vel alia, præsertim pro episcopo
Pro presbytero
Pro missionario
In sollemnitatibus et festis, Te Deum.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario
Hymnus
Pro uno pastore:
Pro papa
Pro episcopo
Pro presbytero
Pro pluribus pastoribus: Hi sacerdótes Dómini sacráti
Psalmodia
Ant. 1 Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita.
Psalmus de dominica hebd. I.
Ant. 2 Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum.
Canticum de dominica hebd. I.
Ant. 3 Vivus est sermo Dei et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti.
Psalmus de dominica hebd. I.
Lectio brevis Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sæcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.
Responsorium breve
R/. Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes. Super te.
V/. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini. * Constítui custódes. Glória Patri. Super te.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes: Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
—numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
—ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
—numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
—nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario
Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
Ant. Pater, sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum.
Psalmodia complementaris pro tertia
Lectio brevis 1 Tim 4, 16
Atténde tibi et doctrínæ; insta in illis; hoc enim fáciens et teípsum salvum fácies et eos, qui te áudiunt.
V/. Elégit Dóminus servum suum.
R/. Páscere Iacob hereditátem suam.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario
Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes
Ant. Qui récipit vos, me récipit; et qui me récipit, récipit eum qui misit me.
Psalmodia complementaris pro sexta
Lectio brevis 1 Tim 1, 12
Grátiam hábeo ei, qui me confortávit, Christo Iesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit ponens in ministério.
V/. Non erubésco Evangélium.
R/. Virtus enim Dei est in salútem.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario
Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum
Ant. Dei sumus adiutóres; Dei agricultúra estis, Dei ædificátio estis.
Psalmodia complementaris pro nona
Lectio brevis 1 Tim 3, 13
Qui bene ministráverint, gradum sibi bonum acquírent et multam fidúciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
V/. Nisi Dóminus ædificáverit domum.
R/. In vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario
Hymnus
Pro uno pastore:
Pro papa
Pro episcopo
Pro presbytero
Pro pluribus pastoribus: Sacráta nobis gáudia
Lectio brevis 1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, grégem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
Responsorium breve
R/. Hic est fratrum amátor, * Qui multum orat pro pópulo. Hic est.
V/. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis. * Qui multum orat pro pópulo. Glória Patri. Hic est.
Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensuram.
Vel: Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes: Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
—fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
—per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
—reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
—tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
—salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
Pater noster.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Pro papa
Pro episcopo
Pro fundatore Ecclesiæ
Pro pastore (Vel)
Pro missionario