zcps-prior03

Lectio prior:

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 1-16

Imitatores simus Apostoli, sicut Apostolus imitator est Christi

Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis iúdicer aut ab humáno die. Sed neque meípsum iúdico; nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum. Qui autem iúdicat me, Dóminus est! Itaque nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium; et tunc laus erit unicuíque a Deo.

Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo propter vos, ut in nobis discátis illud: «Ne supra quæ scripta sunt», ne unus pro álio inflémini advérsus álterum. Quis enim te discérnit? Quid autem habes, quod non accepísti? Si autem accepísti, quid gloriáris, quasi non accéperis?

Iam saturáti estis, iam dívites facti estis. Sine nobis regnástis; et útinam regnarétis, ut et nos vobíscum regnarémus. Puto enim, Deus nos apóstolos novíssimos osténdit tamquam morti destinátos, quia spectáculum facti sumus mundo et ángelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo; nos infírmi, vos autem fortes; vos gloriósi, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus et sitímus et nudi sumus et cólaphis cædimur et instábiles sumus et laborámus operántes mánibus nostris; maledícti benedícimus, persecutiónem passi sustinémus, blasphemáti obsecrámus; tamquam purgaménta mundi facti sumus, ómnium peripséma, usque adhuc.

Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut quasi fílios meos caríssimos móneam; nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangélium ego vos génui. Rogo ergo vos: imitatóres mei estóte!

Responsorium   Io 15, 15; Mt 13, 11. 16
R/.
Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amícos, * Quia ómnia quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.
V/. Vobis datum est nosse mystéria regni cælórum; vestri beáti óculi quia vident, et aures quia áudiunt. * Quia.