zcps-prior01

Lectio prior

De Epístola prima beáti Petri apóstoli 2, 1-17

Tamquam lapides vivi superædificamini

Caríssimi: Deponéntes omnem malítiam et omnem dolum et simulatiónes et invídias et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationále sine dolo lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, si gustástis quóniam dulcis Dóminus. Ad quem accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: «Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum; et qui credit in eo, non confundétur».

Vobis ígitur honor credéntibus; non credéntibus autem «Lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli» et «lapis offensiónis et petra scándali»; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt.

Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.

Caríssimi, óbsecro tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam; conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam, ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus considerántes gloríficent Deum in die visitatiónis.

Subiécti estóte omni humánæ creatúræ propter Dóminum: sive regi quasi præcellénti sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum; quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam, quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.

Omnes honoráte, fraternitátem dilígite, Deum timéte, regem honorificáte.

Responsorium   Cf. Tob 13, 16; Ap 21, 19-21
R/.
Lápides pretiósi omnes muri tui. * Et turres Ierúsalem gemmis ædificabúntur.
V/. Portæ Ierúsalem ex sapphíro et smarágdo ædificabúntur, et ex lápide pretióso omnis circúitus muri eius. * Et turres.


Lectio altera

Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Iesu Nave (Homilia 9, 1-2: PG 12, 871-872)

Ut lapides vivi ædificamur in domum et altare Dei

Omnes, qui in Christum Iesum crédimus, lápides vivi esse dícimur, secúndum quod Scriptúra pronúntiat, dicens: Vos autem estis lápides vivi, ædificáti domus spiritális in sacerdótio sancto, ut offerátis spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum.

Sicut autem in istis terrénis lapídibus observáre nóvimus, ut hi quidem lápides, qui validióres sunt et potentióres, primi in fundaménta iaciántur, ut ipsis credi et superpóni possit totíus ædifícii pondus, ita intéllege étiam de lapídibus vivis esse áliquos in fundaméntis huius spiritális ædifícii. Qui autem sunt isti qui in fundaméntis collocántur? Apóstoli et prophétæ. Sic enim dicit Paulus hæc ipse docens: Ædificáti, inquit, supra fundaméntum Apostolórum et prophetárum, ipso angulári lápide Christo Iesu Dómino nostro.

Ut autem promptiórem te præpares, o audítor, ad huius ædifícii constructiónem, ut lapis áliquis inveniáris vicínior fundaménto, disce quia et ipse Christus huius, quod nunc descríbimus, ædifícii fundaméntum est. Sic enim dicit apóstolus Paulus: Fundaméntum enim áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, qui est Christus Iesus. Beáti ergo, qui supra istud tam nóbile fundaméntum ædifícia religiósa et sancta constrúxerint.

Sed in hoc ædifício ecclésiæ opórtet esse et altáre. Unde ergo árbitror quod quicúmque ex vobis lapídibus vivis apti sunt in hoc et prompti ut oratiónibus vacent, ut die noctúque obsecratiónes ófferant Deo et supplicatiónum víctimas ímmolent, ipsi sunt, ex quibus Iesus ædíficat altáre.

Sed intuére quid laudis ipsis lapídibus altáris adscríbitur. Sicut dixit, inquit, legislátor Móyses ædificári altáre ex lapídibus íntegris, quibus ferrum non est iniéctum. Qui sunt isti íntegri lápides? Forte isti tales lápides íntegri et incontamináti sancti Apóstoli esse possint, omnes simul unum altáre faciéntes, propter unanimitátem atque concórdiam. Sic enim referúntur omnes, simul unanímiter orántes et aperiéntes os suum, dixísse: Tu, Dómine, qui corda ómnium nosti.

Isti ergo, qui póterant unánimes, una voce atque uno spíritu oráre, ipsi fortásse digni sunt qui débeant omnes simul unum altáre constrúere, super quod Iesus sacrifícium ófferat Patri.

Tamen et nos tentémus dare óperam, ut éadem dicámus omnes unánimes, unum sentiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam geréntes, sed in uno sensu atque in eádem senténtia permanéntes, si forte possímus étiam nos apti éffici lápides ad altáre.

Responsorium   Cf. Is 2, 2. 3; Ps 125 (126), 6
R/.
Fundáta est domus Dómini in vértice móntium, et exaltáta est super omnes colles: * Et fluent ad eam omnes gentes et dicent: Glória tibi, Dómine.
V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. * Et fluent.


Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 336, 1. 6: PL 38 [edit. 1861], 1471-1472. 1475)

Ædificatio et dedicatio domus Dei in nobis

Celébritas huius congregatiónis, dedicátio est domus oratiónis. Domus ergo nostrárum oratiónum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc sæculo ædificámur, ut in fine sæculi dedicémur. Ædifícium, immo ædificátio, habet labórem, dedicátio exsultatiónem.

Quod hic fiébat, quando ista surgébant, hoc fit modo cum congregántur credéntes in Christum. Credéndo enim quasi de silvis et móntibus ligna et lápides præcidúntur; cum vero catechizántur, baptizántur, formántur, tamquam inter manus fabrórum et opíficum dolántur, collineántur, complanántur.

Verúmtamen domum Dómini non fáciunt, nisi quando caritáte compaginántur. Ligna ista et lápides si non sibi certo órdine cohærérent, si non se pacífice innécterent, si non se ínvicem cohæréndo sibi quodam modo amárent; nemo huc intráret. Dénique, quando vides in áliqua fábrica lápides et ligna bene sibi cohærére, secúrus intras, ruínam non times.

Volens ergo Dóminus Christus intráre, et in nobis habitáre, tamquam ædificándo dicébat: Mandátum novum do vobis, ut vos ínvicem diligátis. Mandátum, inquit, do vobis. Véteres enim erátis, domum mihi nondum faciebátis, in vestra ruína iacebátis. Ergo, ut eruámini de vestræ ruínæ vetustáte, vos ínvicem amáte.

Consíderet ergo cáritas vestra, ædificári adhuc istam domum toto, sicut prædíctum est et promíssum, orbe terrárum. Cum enim ædificarétur domus post captivitátem, sicut habet álius psalmus, dicebátur: Cantáte Dómino cánticum novum; cantáte Dómino, omnis terra. Quod ibi dixit: cánticum novum; hoc Dóminus dixit: mandátum novum. Quid enim habet cánticum novum, nisi amórem novum? Cantáre amántis est. Vox huius cantóris fervor est sancti amóris.

Quod ígitur hic factum corporáliter vidémus in pariétibus, spiritáliter fiat in méntibus; et quod hic perféctum cérnimus in lapídibus et lignis, hoc, ædificánte grátia Dei, perficiátur in corpóribus vestris.

Principáliter ergo grátias agámus Dómino Deo nostro, a quo est omne datum óptimum, et omne donum perféctum; et eius bonitátem tota cordis alacritáte laudémus, quóniam ad construéndam istam domum oratiónis fidélium suórum visitávit ánimum, excitávit afféctum, surrogávit auxílium; inspirávit necdum voléntibus ut vellent, adiúvit bonæ voluntátis conátus ut fácerent; ac per hoc Deus, qui operátur in suis et velle et perfícere pro bona voluntáte, hæc ómnia ipse cœpit, ipse perfécit.

Responsorium   Ps 83 (84), 2-3. 5
R/.
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: concupíscit et déficit ánima mea * In átria Dómini.
V/. Qui hábitant in domo tua, Dómine, in perpétuum laudábunt te. * In átria Dómini.