COMMUNE SANCTORUM VIRORUM
Ad I Vesperas
Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Horam mediam
Ad II Vesperas
Hymnus
Pro uno sancto: Iesu, redémptor ómnium
Pro pluribus sanctis: Inclitos Christi fámulos canámus
Lectio brevis Phil 3, 7-8
Quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam.
Responsorium breve
R/. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum. Amávit.
V/. Stolam glóriæ índuit eum. * Et ornávit eum. Glória Patri. Amávit.
Ad Magnificat, ant. Similábo eum viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram.
Pro pluribus: Oculi Dómini super metuéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdiam eius.
Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus: Sancti simus, quia tu sanctus es.
Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,
—fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.
Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,
—da, ut in ópere bono fructificémus.
Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,
—serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.
Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,
—per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.
Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,
—et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.
Pater noster.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.
Vel: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N.
Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.
Hymnus
Pro uno sancto: Iesu, redémptor ómnium
Pro pluribus sanctis: Inclitos Christi fámulos canámus
V/. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R/. Et osténdit illi regnum Dei.
Lectio prior (Vel alia)
Pro sancto qui in matrimonio vixit
In sollemnitatibus et festis, Te Deum.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Hymnus
Pro uno sancto: Iesu, coróna célsior
Pro pluribus sanctis: Beáta cæli gáudia
Psalmodia
Ant. 1 Dedit illis Dóminus claritátem ætérnam, et nómine ætérno hereditábit illos.
Psalmus de dominica hebd. I.
Ant. 2 Servi Dómini, Dóminum benedícite in ætérnum.
Canticum de dominica hebd. I.
Ant. 3 Exsultábunt sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis.
Psalmus de dominica hebd. I.
Lectio brevis Rom 12, 1-2
Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sæculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.
Responsorium breve
R/. Lex Dei eius * In corde ipsíus. Lex.
V/. Et non supplantabúntur gressus eius. * In corde ipsíus. Glória Patri. Lex.
Ad Benedictus, ant. Qui facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera eius, quia in Deo sunt facta.
Pro pluribus: Beáti pacífici, beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus: Tu solus sanctus, Dómine.
Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
—miserére nostri, Dómine Iesu.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
—sanctífica nos, Dómine Iesu.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
—illúmina nos, Dómine Iesu.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
—fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
—fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.
Pater noster.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes
Ant. Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas perfécta est.
Psalmodia complementaris pro tertia
Lectio brevis Gal 6, 7b-8
Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.
V/. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R/. Docébit mites vias suas.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes
Ant. Qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrábit in regnum cælórum.
Psalmodia complementaris pro sexta
Lectio brevis 1 Cor 9, 26-27a
Ego sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo.
V/. Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine.
R/. Et de lege tua docúeris eum.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum
Ant. Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparásti exspectántibus te.
Psalmodia complementaris pro nona
Lectio brevis Phil 4, 8. 9b
Fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; et Deus pacis erit vobíscum.
V/. Læténtur omnes qui sperant in te.
R/. In ætérnum exsultábunt, et habitábis in eis.
Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:
Hymnus
Pro uno sancto: Iesu, redémptor ómnium
Pro pluribus sanctis: Inclitos Christi fámulos canámus
Lectio brevis Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
Responsorium breve
R/. Iustus Dóminus, * Et iustítiam diléxit. Iustus.
V/. Æquitátem vidit vultus eius. * Et iustítiam diléxit. Glória Patri. Iustus.
Ad Magnificat, ant. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.
Pro pluribus: Fuérunt fidéles usque ad mortem, et a Dómino accepérunt corónam vitæ.