zVenite

Psalmus 94 (95)
Invitatio ad laudem Dei

Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).

Veníte, exsultémus Dómino;

iubilémus Deo salutári nostro.

Præoccupémus fáciem eius in confessióne

et in psalmis iubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus

et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu eius sunt profúnda terræ,

et altitúdines móntium ipsíus sunt.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,

et siccam manus eius formavérunt.

Veníte, adorémus et procidámus

et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,

quia ipse est Deus noster,

et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

Utinam hódie vocem eius audiátis:

«Nolíte obduráre corda vestra,

sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,

ubi tentavérunt me patres vestri:

probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus,

et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.

Et ipsi non cognovérunt vias meas;

ídeo iurávi in ira mea:

Non introíbunt in réquiem meam».

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper,

et in sæcula sæculórum. Amen.