zCOMMUNE SANCTARUM MULIERUM

COMMUNE SANCTARUM MULIERUM

Ad I Vesperas

Hymnus
   Pro una sancta: Fortem viríli péctore
   Pro pluribus sanctis mulieribus: Christe, cunctórum sator et redémptor

Psalmodia

Lectio brevis   Phil 3, 7-8

Quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam.

Responsorium breve
R/.
Exsultábo et lætábor, * In misericórdia tua. Exsultábo.
V/. Quóniam respexísti humilitátem meam. * In misericórdia tua. Glória Patri. Exsultábo.

Ad Magnificat, ant. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.
Pro pluribus: Laudámini in nómine sancto eius; lætétur cor quæréntium Dóminum.

Preces

Dóminum, per mulíeres sanctas, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,
da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.

Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,
da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.

Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,
da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.

Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,
da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.

Per omnes mulíeres sanctas, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,
concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Pater noster.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte, adorémus.
Vel: Laudémus Deum nostrum in celebritáte sanctæ N.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

   Pro una sancta muliere: Hæc fémina laudábilis
   Pro pluribus sanctis mulieribus: Hæ féminæ laudábiles

Psalmodia

V/. Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
R/. Dómine, adiútor meus et redémptor meus.

Lectio prior
Sumantur textus aptiores, ex iis qui supra in Communi sanctorum virorum inveniuntur:

Lectio altera
Sumantur textus aptiores, ex iis qui supra in Communi sanctorum virorum inveniuntur:

In sollemnitatibus et festis, Te Deum.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Ad Laudes matutinas

Hymnus

   Pro una sancta: Nóbilem Christi fámulam disérta
   Pro pluribus sanctis mulieribus: Nóbiles Christi fámulas disérta

Psalmodia

Ant. 1 Adhæsit ánima mea post te, me suscépit déxtera tua.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Manus Dómini confortávit te, et eris benedícta in ætérnum.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, Dómine.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Rom 12, 1-2

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sæculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Responsorium breve
R/.
Adiuvábit eam * Deus vultu suo. Adiuvábit.
V/. Deus in médio eius, non commovébitur. * Deus vultu suo. Glória Patri. Adiuvábit.

Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.

Preces

Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus: Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
dimítte nobis, quia multum peccávimus.

Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
concéde nobis ut vestígia tua sectémur.

Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.

Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.

Pater noster.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Super servos meos et super ancíllas meas effúndam de Spíritu meo.

Lectio brevis   Gal 6, 7b-8

Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

V/. Beáti immaculáti in via.
R/. Qui ámbulant in lege Dómini.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:


Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Psalmodia complementaris pro sexta

Lectio brevis   1 Cor 9, 26-27a

Ego sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo.

V/. Invéni quem díligit ánima mea.
R/. Ténui eum, nec dimíttam.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:


Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi.

Psalmodia complementaris pro nona: loco psalmi 126 (127), dici potest 130 (131) -Nona 2-.

Lectio brevis   Phil 4, 8. 9b

Fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; et Deus pacis erit vobíscum.

V/. Cantábo tibi, Dómine.
R/. Psallam et intéllegam in via immaculáta.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Ad II Vesperas

Hymnus
   Pro una sancta: Fortem viríli péctore
   Pro pluribus sanctis mulieribus: Christe, cunctórum sator et redémptor

Psalmodia

Lectio brevis   Rom 8, 28-30

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

Responsorium breve
R/.
Elégit eam Deus, * Et præelégit eam. Elégit.
V/. In tabernáculo suo habitáre facit eam. * Et præelégit eam. Glória Patri. Elégit.

Ad Magnificat, ant. Exsultávit cor meum in Dómino, et dilatátum est cor meum, quia lætáta sum in salutári meo.

Preces

Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,
da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.

Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,
da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.

Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,
da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.

Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,
da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.

Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,
concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Pater noster.

Oratio
Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra: