zdomini est terra

Psalmus 23 (24)
    
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius,*

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum*

et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini,*

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde,†

qui non levávit ad vana ánimam suam,*

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino*

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum,*

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite, portæ, cápita vestra,†

et elevámini, portæ æternáles,*

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ?*

Dóminus fortis et potens,
Dóminus potens in prœlio.

Attóllite, portæ, cápita vestra,†

et elevámini, portæ æternáles,*

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ?*

Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.