zcps-salmos27

Psalmodia

Ant. 1 Fámula tua, Dómine, lætáta est in salutári tuo.

Psalmus 121 (122)
    

Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi:*

«In domum Dómini íbimus».

Stantes iam sunt pedes nostri*

in portis tuis, Ierúsalem.

Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas,*

sibi compácta in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini,*

testimónium Israel,
ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes ad iudícium,*

sedes domus David.

Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem:*

«Secúri sint diligéntes te!

Fiat pax in muris tuis,*

et secúritas in túrribus tuis!».

Propter fratres meos et próximos meos*

loquar: «Pax in te!».

Propter domum Dómini Dei nostri*

exquíram bona tibi.

Ant. Fámula tua, Dómine, lætáta est in salutári tuo.

Ant. 2 Fundaménta ætérna supra petram: sic Dei mandáta in corde mulíeris sanctæ.

Psalmus 126 (127)
    

Nisi Dóminus ædificáverit domum,*

in vanum labórant, qui ædíficant eam.

Nisi Dóminus custodíerit civitátem,*

frustra vígilat, qui custódit eam.

Vanum est vobis ante lucem súrgere
et sero quiéscere,†

qui manducátis panem labóris,*

quia dabit diléctis suis somnum.

Ecce heréditas Dómini fílii,*

merces fructus ventris.

Sicut sagíttæ in manu poténtis,*

ita fílii iuventútis.

Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis:*

non confundétur,
cum loquétur inimícis suis in porta.

Ant. Fundaménta ætérna supra petram: sic Dei mandáta in corde mulíeris sanctæ.

Ant. 3 Manus Dómini confortávit eam, et ídeo erit benedícta in ætérnum.

Canticum  Eph 1, 3-10
    

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†

ut essémus sancti et immaculáti*

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†

per Iesum Christum in ipsum,*

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ,*

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius,†

qua superabundávit in nobis*

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo,*

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo,*

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. Manus Dómini confortávit eam, et ídeo erit benedícta in ætérnum.