zcps-prior02

Lectio prior:

De libro Isaíæ prophétæ 7, 10-14; 8, 10c; 11, 1-9.

Emmanuel, Rex pacificus

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz dicens: «Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra». Et dixit Achaz: «Non petam et non tentábo Dóminum». Et dixit: «Audíte ergo, domus David; numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel, quia nobíscum Deus.

Et egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini. Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium decérnet, sed iudicábit in iustítia páuperes et decérnet in æquitáte pro mansuétis terræ; et percútiet terram virga oris sui et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.

Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo simul saginabúntur, et puer párvulus minábit eos. Vítula et ursus pascéntur, simul accubábunt cátuli eórum; et leo sicut bos cómedet páleas. Et ludet infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérnam réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet. Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia plena erit terra sciéntia Dómini, sicut aquæ mare opériunt.

Responsorium   Cf. Is 7, 14; 9, 6. 7
R/.
Ecce virgo concípiet et páriet fílium; * Et vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis.
V/. Super sólium David et super regnum eius sedébit in ætérnum. * Et vocábitur.


Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas Gal 3, 22 — 4, 7

Per fidem filii sumus et heredes Dei

Fratres: Conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus.

Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. Itaque lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; at ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo. Omnes enim fílii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudæus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus et fémina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis, secúndum promissiónem herédes.

Dico autem: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium, sed sub tutóribus est et actóribus usque ad præfinítum tempus a patre. Ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes; at ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra clamántem: «Abba, Pater!». Itaque iam non es servus sed fílius; quod si fílius, et heres per Deum.

Responsorium   Cf. Gal 4, 4-5; Eph 2, 4; Rom 8, 3
R/.
Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege; * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.
V/. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdinem carnis peccáti. * Ut eos.


Lectio altera

Ex Oratiónibus sancti Sophrónii epíscopi (Oratio 2, In sanctissimæ Deiparæ Annuntiatione, 21-22. 26: PG 87, 3, 3242. 3250)

Benedictio Patris per Mariam affulsit hominibus

Ave, grátia plena, Dóminus tecum. Et quid sublímius esse queat hoc gáudio, o Virgo Mater? Seu quid excelléntius esse possit hac grátia, quam tu sola divínitus sortíta es? Aut quid ea iucúndius ac splendídius excogitári potest? Omnia distant a miráculo quod in te cérnitur, ómnia infra grátiam tuam iacent; secúndas tenent ómnia vel probatíssima, et claritáte plane inferióre potiúntur.

Dóminus tecum; et quisnam tecum conténdere ausit? Deus ex te; ecquis e vestígio tibi non cedat, et non magis tibi primátum præcellentiámque gaudens tríbuat? Proptérea, tuas præ creatúris ómnibus eminéntes prærogatívas íntuens, summis tibi pláusibus acclámo: Ave, grátia plena, Dóminus tecum. Ex te enim gáudium non modo homínibus impertítum est, sed supérnis quoque virtútibus tribúitur.

Vere benedícta tu in muliéribus, quóniam Evæ maledictiónem in benedictiónem commutásti; quóniam Adam, qui prius iacébat exsecratióne percúlsus, ut per te benedicerétur, effecísti.

Vere benedícta tu in muliéribus, quóniam benedíctio Patris per te affúlsit homínibus, eósque a vétere maledícto liberávit.

Vere benedícta tu in muliéribus, quia per te progenitóres tui salútem invéniunt; tu síquidem genitúra es Servatórem, qui divínam ipsis salútem comparábit.

Vere benedícta tu in muliéribus, quóniam sine sémine eum protulísti fructum, qui benedictiónem terrárum orbi elargítur, ipsúmque a maledictióne spinas germinánte rédimit.

Vere benedícta tu in muliéribus, quia, múlier naturáli condicióne cum sis, Dei tamen Génetrix reípsa fies. Etenim si qui ex te nascitúrus est, secúndum veritátem, Deus est incarnátus, ipsa iure meritóque díceris Deípara, quippe quæ Deum veríssime paris.

Tu enim intra sinus tui claustrum Deum ipsum habes, in te secúndum carnem immorántem, et ex te procedéntem véluti sponsum, et gáudium ómnibus comparántem, ac divínum univérsis lumen impertiéntem.

In te enim, o Virgo, tamquam in puríssimo nitentíque cælo, Deus pósuit tabernáculum suum; et procédet ex te tamquam sponsus a thálamo; ac ímitans cursum gigántis, in vita sua viam curret, vivéntibus salutárem in cunctis futúram, quæque, a summis cælis usque ad summos cælos se proténdens, ómnia divíno calóre atque una simul vivífico splendóre répleat.

Responsorium
R/.
Vere benedícta tu in muliéribus, quóniam Evæ maledictiónem in benedictiónem commutásti. * Benedíctio Patris per te affúlsit homínibus.
V/. Per te progenitóres tui salútem invéniunt. * Benedíctio.


Vel alia:

Ex Sermónibus beáti Aelrédi abbátis (Sermo 20, In Nativitate beatæ Mariæ: PL 195, 322-324)

Maria, mater nostra

Accedámus ad sponsam eius, accedámus ad matrem eius, accedámus ad óptimam ancíllam eius. Totum hoc est beáta María.

Sed quid ei faciémus? Quália ei múnera offerémus? Utinam saltem possémus réddere ei, quod debémus illi ex débito! Nos illi debémus honórem, nos illi debémus servítium, nos illi debémus amórem, nos illi debémus laudem. Nos illi debémus honórem, quia est Mater Dómini nostri. Qui enim non honórat matrem, sine dúbio inhonórat fílium. Iterum Scriptúra dicit: Honóra patrem tuum et matrem.

Quid ergo dicémus, fratres? Nonne ipsa est mater nostra? Certe, fratres, ipsa est vere mater nostra. Per illam enim nati sumus, non mundo, sed Deo.

Fúimus omnes, sicut créditis et scitis, in morte, in vetustáte, in ténebris, in miséria. In morte, quia Dóminum perdiderámus; in vetustáte, quia in corruptióne erámus; in ténebris, quia lumen sapiéntiæ amiserámus, et ita omníno perierámus.

Sed per beátam Maríam multo mélius quam per Evam nati sumus, per hoc quod Christus de ea natus fuit. Pro vetustáte recuperávimus novitátem, pro corruptióne incorruptiónem, pro ténebris lumen.

Ipsa est mater nostra, mater vitæ nostræ, mater incorruptiónis nostræ, mater lucis nostræ. Dicit Apóstolus de Dómino nostro: Qui factus est nobis a Deo sapiéntia et iustítia et sanctificátio et redémptio.

Ipsa ígitur, quæ est mater Christi, mater est sapiéntiæ nostræ, mater iustítiæ nostræ, mater sanctificatiónis nostræ, mater redemptiónis nostræ. Ideo nobis magis mater quam mater carnis nostræ. Ex ipsa ergo est mélior nostra natívitas; quia ex ipsa est nostra sánctitas, nostra sapiéntia, nostra iustítia, nostra sanctificátio, nostra redémptio.

Dicit Scriptúra: Laudáte Dóminum in sanctis eius. Si Dóminus noster laudándus est in illis sanctis, per quos ille facit virtútes et mirácula, quantum laudándus est in ista, in qua fecit seípsum, qui super ómnia mirabília est mirábilis!

Responsorium
R/.
Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: * Ex qua ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster, per quem salváti et redémpti sumus.
V/. Festivitátem beátæ Maríæ Vírginis cum gáudio celebrémus. * Ex qua.


Vel alia:

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia (Nn. 61-62)

Maternitas Mariae in œconomia gratiæ

Beáta Virgo, ab ætérno una cum divíni Verbi incarnatióne tamquam Mater Dei prædestináta, divínæ Providéntiæ consílio, his in terris éxstitit alma divíni Redemptóris Mater, singuláriter præ áliis generósa sócia, et húmilis ancílla Dómini. Christum concípiens, génerans, alens, in templo Patri sistens, Filióque suo in cruce moriénti compátiens, óperi Salvatóris singulári prorsus modo cooperáta est, obœdiéntia, fide, spe et flagránte caritáte, ad vitam animárum supernaturálem restaurándam. Quam ob causam mater nobis in órdine grátiæ exsístit.

Hæc autem in grátiæ œconomía matérnitas Maríæ indesinénter perdúrat, inde a consénsu, quem in annuntiatióne fidéliter præbuit, quemque sub cruce incunctánter sustínuit, usque ad perpétuam ómnium electórum consummatiónem. In cælis enim assúmpta salutíferum hoc munus non depósuit, sed multíplici intercessióne sua pergit in ætérnæ salútis donis nobis conciliándis. Matérna sua caritáte de frátribus Fílii sui adhuc peregrinántibus necnon in perículis et angústiis versántibus curat, donec ad felícem pátriam perducántur.

Proptérea beáta Virgo in Ecclésia títulis Advocátæ, Auxiliatrícis, Adiutrícis, Mediatrícis invocátur. Quod tamen ita intellégitur, ut dignitáti et efficacitáti Christi uníus Mediatóris nihil déroget, nihil superáddat.

Nulla enim creatúra cum Verbo incarnáto ac Redemptóre connumerári umquam potest; sed sicut sacerdótium Christi váriis modis tum a minístris tum a fidéli pópulo participátur, et sicut una bónitas Dei in creatúris modis divérsis reáliter diffúnditur, ita étiam única mediátio Redemptóris non exclúdit, sed súscitat váriam apud creatúras participátam ex único fonte cooperatiónem.

Tale autem munus subordinátum Maríæ Ecclésia profitéri non dúbitat, iúgiter experítur et fidélium cordi comméndat, ut, hoc matérno fulti præsídio, Mediatóri ac Salvatóri intímius adhæreant.

Responsorium   Cf. Lc 1, 42
R/.
Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio; * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
V/. Benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. * Quia quem.