zcps-prior05

Lectio prior

De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 4, 7 — 5, 8

In tribulationibus virtus Christi manifestatur

Fratres: Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur; aporiámur, sed non destitúimur; persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus; semper mortificatiónem Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.

Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: «Crédidi, propter quod locútus sum», et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum. Omnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

Scimus enim quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, ætérnam in cælis. Nam et in hoc ingemíscimus habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes, si tamen et exspoliáti, non nudi inveniámur. Nam et, qui sumus in tabernáculo, ingemíscimus graváti, eo quod nólumus exspoliári sed supervestíri, ut absorbeátur, quod mortále est, a vita. Qui autem effécit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabónem Spíritus.

Audéntes ígitur semper et sciéntes quóniam, dum præséntes sumus in córpore, peregrinámur a Dómino; per fidem enim ambulámus et non per spéciem. Audémus autem et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore et præséntes esse ad Dóminum.

Responsorium   Mt 5, 11. 12a. 10
R/.
Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes propter me; gaudéte et exsultáte, * Quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
V/. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum. * Quóniam.


Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 329, In natali martyrum: PL 38, 1454-1456)

Pretiosa mors martyrum, empta pretio mortis Christi

Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsi óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est.

Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui, si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius, cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.

Egit enim in cruce grande commércium; ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis.

Empti sunt fidéles et mártyres: sed mártyrum fides probáta est; testis est sanguis. Quod illis impénsum est, reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid coméderent et bíberent, ut tália rédderent.

Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Unde et psalmus, ubi scriptum cantávimus: Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, quid nobis comméndat?

Considerávit illic homo quanta accépit a Deo; circumspéxit quanta múnera grátiæ Omnipoténtis, qui eum creávit, qui pérditum quæsívit, qui invénto véniam dedit, qui pugnántem infírmis víribus iuvit, qui se periclitánti non subtráxit, qui vincéntem coronávit, qui præmium se ipsum dedit: considerávit hæc ómnia, et exclamávit, et dixit: Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam.

Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris: calix, quem, nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.

De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Non ergo times, ne ibi defícias? Non, inquit. Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sæculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti, qui sic bibérunt cálicem istum! finiérunt dolóres, et accepérunt honóres.

Atténdite ergo, caríssimi: quod óculis non potéstis, mente et ánimo cogitáte, et vidéte quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.

Responsorium   2 Tim 4, 7-8; Phil 3, 8-10
R/.
Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna.
V/. Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum, et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. * In réliquo.