zcps-salmos10

Psalmodia

Ant. 1 Sancti multa passi sunt torménta, ut secúri pervenírent ad palmam martýrii.

Psalmus 117 (118)
    

I

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum,*

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum,*

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus,*

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum*

quam confídere in princípibus.

Omnes gentes circuiérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes†

et exarsérunt sicut ignis in spinis,*

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem,*

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus*

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis*

in tabernáculis iustórum:

«Déxtera Dómini fecit virtútem!†

Déxtera Dómini exaltávit me;*

déxtera Dómini fecit virtútem!».

Non móriar, sed vivam*

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus*

et morti non trádidit me.

Ant. Sancti multa passi sunt torménta, ut secúri pervenírent ad palmam martýrii.

Ant. 2 Cum palma ad regnum pervenérunt sancti, corónas decóris meruérunt de manu Dei.

II

Aperíte mihi portas iustítiæ;*

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini;*

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me*

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,*

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud*

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus:*

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac;*

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.*

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis.*

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis
usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi,*

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus,*

quóniam in sæculum misericórdia eius.

Ant. Cum palma ad regnum pervenérunt sancti, corónas decóris meruérunt de manu Dei.

Ant. 3 Mórtui sunt mártyres pro Christo, et vivent in ætérnum.

Canticum  1 Petr 2, 21-24

Christus passus est pro vobis†

vobis relínquens exémplum,*

ut sequámini vestígia eius:

qui peccátum non fecit,*

nec invéntus est dolus in ore ipsíus;

qui cum maledicerétur, non remaledicébat,†

cum paterétur, non comminabátur,*

commendábat autem iuste iudicánti;

qui peccáta nostra ipse pértulit*

in córpore suo super lignum,

ut peccátis mórtui iustítiæ viverémus;*

cuius livóre sanáti estis.

Ant. Mórtui sunt mártyres pro Christo, et vivent in ætérnum.