zcps-salmos12

Psalmodia

Ant. 1 Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et vivent nómina eórum in ætérnum.

Psalmus 114 (116 A)
    

Diléxi, quóniam exáudit Dóminus*

vocem deprecatiónis meæ.

Quia inclinávit aurem suam mihi,*

cum in diébus meis invocábam.

Circumdedérunt me funes mortis,*

et angústiæ inférni invenérunt me.

Tribulatiónem et dolórem invéni†

et nomen Dómini invocábam:*

«O Dómine, líbera ánimam meam».

Miséricors Dóminus et iustus,*

et Deus noster miserétur.

Custódiens párvulos Dóminus;*

humiliátus sum, et salvum me fáciet.

Convértere, ánima mea, in réquiem tuam,*

quia Dóminus benefécit tibi;

quia erípuit ánimam meam de morte,†

óculos meos a lácrimis,*

pedes meos a lapsu.

Ambulábo coram Dómino*

in regióne vivórum.

Ant. Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et vivent nómina eórum in ætérnum.

Ant. 2 Vidi ánimas interfectórum propter verbum Dei et propter testimónium quod habébant.

Psalmus 115 (116 B)
    

Crédidi, étiam cum locútus sum:*

«Ego humiliátus sum nimis».

Ego dixi in trepidatióne mea:*

«Omnis homo mendax».

Quid retríbuam Dómino*

pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?

Cálicem salutáris accípiam*

et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam*

coram omni pópulo eius.

Pretiósa in conspéctu Dómini*

mors sanctórum eius.

O Dómine, ego servus tuus,*

ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.

Dirupísti víncula mea:†

tibi sacrificábo hóstiam laudis*

et nomen Dómini invocábo.

Vota mea Dómino reddam*

coram omni pópulo eius,

in átriis domus Dómini,*

in médio tui, Ierúsalem.

Ant. Vidi ánimas interfectórum propter verbum Dei et propter testimónium quod habébant.

Ant. 3 Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt, et in sánguine Agni lavérunt stolas suas.

Canticum  Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
    

Dignus es, Dómine et Deus noster,*

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia,*

et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.

Dignus es, Dómine, accípere librum*

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es†

et redemísti Deo in sánguine tuo*

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes,*

et regnábunt super terram.

Dignus est Agnus, qui occísus est,†

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam*

et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.

Ant. Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt, et in sánguine Agni lavérunt stolas suas.