zcps-salmos14

Psalmodia

Ant. 1 Eritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Psalmus 2

Quare fremuérunt gentes,*

et pópuli meditáti sunt inánia?

Astitérunt reges terræ,†

et príncipes convenérunt in unum*

advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

«Dirumpámus víncula eórum*

et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».

Qui hábitat in cælis, irridébit eos,*

Dóminus subsannábit eos.

Tunc loquétur ad eos in ira sua*

et in furóre suo conturbábit eos:

«Ego autem constítui regem meum*

super Sion, montem sanctum meum!».

Prædicábo decrétum eius.†

Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu;*

ego hódie génui te.

Póstula a me,
et dabo tibi gentes hereditátem tuam*

et possessiónem tuam términos terræ.

Reges eos in virga férrea*

et tamquam vas fíguli confrínges eos».

Et nunc, reges, intellégite;*

erudímini, qui iudicátis terram.

Servíte Dómino in timóre*

et exsultáte ei cum tremóre.

Apprehéndite disciplínam,†

ne quando irascátur, et pereátis de via,*

cum exárserit in brevi ira eius.

Beáti omnes,*

qui confídunt in eo.

Ant. Eritis ódio ómnibus propter nomen meum; qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Ant. 2 Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.

Psalmus 10 (11)
    

In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ:*

«Tránsmigra in montem sicut passer?

Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum,†

paravérunt sagíttas suas super nervum,*

ut sagíttent in obscúro rectos corde.

Quando fundaménta evertúntur,*

iustus quid fáciat?».

Dóminus in templo sancto suo,*

Dóminus, in cælo sedes eius.

Oculi eius in páuperem respíciunt,*

pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.

Dóminus intérrogat iustum et ímpium;*

qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.

Pluet super peccatóres carbónes;*

ignis et sulphur et spíritus procellárum
pars cálicis eórum.

Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit,*

recti vidébunt vultum eius.

Ant. Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.

Ant. 3 Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.

Psalmus 16 (17)

Exáudi, Dómine, iustítiam meam,*

inténde deprecatiónem meam.

Auribus pércipe oratiónem meam,*

non in lábiis dolósis.

De vultu tuo iudícium meum pródeat;*

óculi tui vídeant æquitátes.

Proba cor meum et vísita nocte;†

igne me exámina,*

et non invénies in me iniquitátem.

Non transgréditur os meum ad ópera hóminum,*

propter verba labiórum tuórum
custodívi me a viis violénti.

Rétine gressus meos in sémitis tuis,*

ut non moveántur vestígia mea.

Ego ad te clamávi, quóniam exáudis me, Deus;*

inclína aurem tuam mihi et exáudi verba mea.

Mirífica misericórdias tuas,*

qui salvos facis ab insurgéntibus
sperántes in déxtera tua.

Custódi me ut pupíllam óculi,†

sub umbra alárum tuárum prótege me*

a fácie impiórum, qui me afflixérunt.

Inimíci mei in furóre circumdedérunt me,†

ádipem suum conclusérunt;*

os eórum locútum est supérbiam.

Incedéntes nunc circumdedérunt me,*

óculos suos statuérunt prostérnere in terram.

Aspéctus eórum quasi leónis paráti ad prædam*

et sicut cátuli leónis recubántis in ábditis.

Exsúrge, Dómine, præveni eum, supplánta eum;*

éripe ánimam meam ab ímpio frámea tua,

a mórtuis manu tua, Dómine,*

a mórtuis, quorum defécit pórtio vitæ.

De recónditis tuis adímpleas ventrem eórum,*

saturéntur fílii
et dimíttant relíquias párvulis suis.

Ego autem in iustítia vidébo fáciem tuam,*

satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo.

Ant. Tamquam aurum in fornáce probávit electos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.