zcps-salmos18

Psalmodia

Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei.

Psalmus 14 (15)
    

Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo?*

Quis requiéscet in monte sancto tuo?

Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam,*

qui lóquitur veritátem in corde suo,

qui non egit dolum in lingua sua,†

nec fecit próximo suo malum*

et oppróbrium non íntulit próximo suo.

Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius
malígnus,*

timéntes autem Dóminum gloríficat.

Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat,†

qui pecúniam suam non dedit ad usúram*

et múnera super innocéntem non accépit.

Qui facit hæc,*

non movébitur in ætérnum.

Ant. Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei.

Ant. 2 Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam.

Psalmus 111 (112)
    

Beátus vir, qui timet Dóminum,*

in mandátis eius cupit nimis.

Potens in terra erit semen eius,*

generátio rectórum benedicétur.

Glória et divítiæ in domo eius,*

et iustítia eius manet in sæculum sæculi.

Exórtum est in ténebris lumen rectis,*

miséricors et miserátor et iustus.

Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat,†

dispónet res suas in iudício,*

quia in ætérnum non commovébitur.

In memória ætérna erit iustus,*

ab auditióne mala non timébit.

Parátum cor eius, sperans in Dómino,†

confirmátum est cor eius, non timébit,*

donec despíciat inimícos suos.

Distríbuit, dedit paupéribus;†

iustítia eius manet in sæculum sæculi,*

cornu eius exaltábitur in glória.

Peccátor vidébit et irascétur,†

déntibus suis fremet et tabéscet.*

Desidérium peccatórum períbit.

Ant. Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam.

Ant. 3 Oves meæ vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.

Canticum  Ap 15, 3-4
    

Magna et mirabília ópera tua,*

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ,*

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine,*

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus,†

quóniam omnes gentes vénient
et adorábunt in conspéctu tuo,*

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Ant. Oves meæ vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.