zlectiones-fase9

DOMINICA XXXI PER ANNUM

Hebd. III Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit liber primus Machabæórum 1, 1-24

Victoria et superbia Græcorum

Factum est, postquam percússit Alexánder Philíppi Mácedo, qui prius regnávit in Græcia, egréssus de terra Cetthim, Daríum regem Persárum et Medórum, constítuit prœlia multa et obtínuit munitiónes et interfécit reges terræ; et pertránsiit usque ad fines terræ et accépit spólia multitúdinis géntium, et síluit terra in conspéctu eius, et exaltátum est et elevátum est cor eius. Et congregávit virtútem fortem nimis et obtínuit regiónes géntium et tyránnos, et facti sunt illi in tribútum. Et post hæc décidit in lectum et cognóvit quia morerétur; et vocávit púeros suos nóbiles, qui secum erant nutríti a iuventúte, et divísit illis regnum suum, cum adhuc víveret. Et regnávit Alexánder annis duódecim et mórtuus est. Et obtinuérunt púeri eius regnum, unusquísque in loco suo; et imposuérunt omnes sibi diadémata post mortem eius, et fílii eórum post eos annis multis. Et multiplicáta sunt mala in terra.

Et éxiit ex eis radix peccátrix, Antíochus Epíphanes fílius Antíochi regis, qui fúerat Romæ obses, et regnávit in anno centésimo tricésimo séptimo regni Græcórum. In diébus illis exiérunt ex Israel fílii iníqui et suasérunt multis dicéntes: «Eámus et disponámus testaméntum cum géntibus, quæ circa nos sunt, quia, ex quo recéssimus ab eis, invenérunt nos multa mala». Et bonus visus est sermo in óculis eórum; et destinavérunt áliqui de pópulo et abiérunt ad regem, et dedit illis potestátem, ut fácerent iustítias géntium. Et ædificavérunt gymnásium in Hierosólymis secúndum leges natiónum; et fecérunt sibi præpútia et recessérunt a testaménto sancto et iuncti sunt natiónibus et venúmdati sunt, ut fácerent malum.

Et parátum est regnum in conspéctu Antíochi, et cœpit regnáre in terra Ægýpti, ut regnáret super duo regna. Et intrávit in Ægýptum in multitúdine gravi, in cúrribus et elephántis et equítibus et návium multitúdine; et constítuit bellum advérsus Ptolemæum regem Ægýpti, et véritus est Ptolemæus a fácie eius et fugit, et cecidérunt vulneráti multi. Et comprehendérunt civitátes munítas in terra Ægýpti, et accépit spólia terræ Ægýpti. Et revérsus est Antíochus, postquam percússit Ægýptum in centésimo et quadragésimo tértio anno, et ascéndit ad Israel et ad Hierosólyma in multitúdine gravi et intrávit in sanctificatiónem cum supérbia et accépit altáre áureum et candelábrum lúminis et univérsa vasa eius et mensam propositiónis et libatória et phíalas et páteras áureas et velum et corónas et ornaméntum áureum, quod in fácie templi erat; et commínuit ómnia. Et accépit argéntum et aurum et vasa concupiscibília et accépit thesáuros occúltos, quos invénit; et, sublátis ómnibus, ábiit in terram suam et fecit cædem hóminum et locútus est supérbia magna.

Responsorium   2 Mac 7, 33; Hebr 12, 11
R/.
Si nobis propter increpatiónem et correptiónem Deus noster módicum irátus est, * Iterum reconciliábitur Dóminus servis suis.
V/. Omnis disciplína in præsénti vidétur esse mæróris; póstea autem fructum reddit iustítiæ. * Iterum.

Lectio altera

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (N. 78)

De pace fovenda

Pax non est mera abséntia belli, neque ad solum adversárum vírium æquilíbrium stabiliéndum redúcitur neque ex imperióso dominátu óritur, sed recte propriéque dícitur opus iustítiæ. Fructus exsístit órdinis, humánæ societáti a divíno suo fundatóre ínsiti et ab homínibus perfectiórem semper iustítiam sitiéntibus in actum deducéndi. Cum enim géneris humáni bonum commúne primária quidem sua ratióne lege ætérna regátur, sed, quoad id quod concréte éxigit, progrediénte témpore incessántibus mutatiónibus subiciátur, numquam pax pro semper acquisíta est, sed perpétuo ædificánda. Cum ínsuper lábilis sit humána volúntas necnon peccáto sauciáta, procurátio pacis constántem uniuscuiúsque expóscit passiónum dominatiónem et legítimæ auctoritátis invigilántiam.

Hoc tamen non súfficit. Pax hæc in terris obtinéri non potest nisi bonum personárum in tuto collocétur et hómines cum fidúcia divítias sui ánimi atque ingénii inter se sponte commúnicent. Firma volúntas álios hómines et pópulos eorúmque dignitátem reveréndi studiosúmque fraternitátis exercítium ad pacem construéndam omníno necessária sunt. Ita pax fructus étiam amóris exsístit, qui ultra ea progréditur quæ iustítia præstáre valet. Pax autem terréna, quæ ex dilectióne próximi óritur, figúra et efféctus est pacis Christi, a Deo Patre promanántis. Ipse enim Fílius incarnátus, princeps pacis, per crucem suam omnes hómines Deo reconciliávit ac, restítuens ómnium unitátem in uno pópulo et uno córpore, in própria sua carne occídit ódium et, resurrectióne exaltátus, Spíritum caritátis in corda hóminum diffúdit.

Quaprópter omnes christiáni eníxe evocántur ut, veritátem faciéntes in caritáte, cum homínibus vere pacíficis sese úniant ad pacem implorándam et instaurándam. Eódem spíritu moti, non póssumus non laudáre eos, qui in iúribus vindicándis actióni violéntæ renuntiántes, ad média defensiónis recúrrunt quæ ceteróquin étiam debilióribus præsto sunt, dúmmodo hoc sine læsióne iúrium et obligatiónum aliórum vel communitátis fíeri possit.

Responsorium   Cf. 1 Chr 29, 11. 12; cf. Sir 50, 25; 2 Mac 1, 24
R/.
Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine; tu es super omnes gentes. * Da pacem, Dómine, in diébus nostris.
V/. Dómine Deus, ómnium creátor, terríbilis et fortis, iustus et miséricors. * Da pacem.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXXI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Machabæórum 1, 41-64

Persecutio Antiochi

In diébus illis: Scripsit rex Antíochus omni regno suo, ut essent univérsi pópulus unus, et relínqueret unusquísque legem suam. Et recepérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi; et multi ex Israel consensérunt cúltui eius et sacrificavérunt idólis et coinquinavérunt sábbatum. Et misit rex libros per manus nuntiórum in Ierúsalem et in civitátes Iudæ, ut sequeréntur leges géntium terræ, et prohibére holocáusta et sacrifícia et placatiónes fíeri in templo Dei et contamináre sábbata et dies sollémnes et pollúere sancta et sanctos, instrúere aras et templa et idóla et immoláre porcína et pécora commúnia et relínquere fílios suos incircumcísos et pollúere ánimas eórum in omni immúndo et abominatióne, ita ut oblivisceréntur legem et immutárent omnes iustificatiónes; et quicúmque non fécerit secúndum verbum regis Antíochi, moriétur. Secúndum ómnia verba hæc scripsit omni regno suo et præpósuit consideratóres super omnem pópulum et mandávit civitátibus Iudæ immoláre per civitátem et civitátem. Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos, omnes, qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala in terra; et posuérunt Israel in ábditis et in abscónditis fugitivórum locis.

Die quinta décima mensis Cásleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit abominatiónem desolatiónis super altáre; et per civitátes Iudæ in circúitu ædificavérunt aras et ante iánuas domórum et in platéis sacrificábant. Et libros Legis, quos invenérunt, combussérunt igne scindéntes eos; et ubicúmque inveniebátur apud áliquem liber testaménti, et si quis consentiébat legi, constitútio regis interficiébat eum. In virtúte sua faciébant hæc Israéli, ómnibus, qui inveniebántur in omni mense et mense in civitátibus. Et quinta et vicésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat super altáre; et mulíeres, quæ circumcíderant fílios suos, interficiébant secúndum iussum — et suspendébant infántes a cervícibus eórum — et domos eórum et eos, qui circumcíderant illos. Et multi in Israel obtinuérunt et confortáti sunt apud se, ut non manducárent immúnda, et elegérunt mori, ut non pollueréntur escis et non profanárent testaméntum sanctum, et moriebántur. Et facta est ira magna super Israel valde.

Responsorium   Cf. Dan 9, 18a; Act 4, 29
R/.
Aperi óculos tuos et vide afflictiónem nostram: circumdedérunt nos gentes ad puniéndum nos; * Tu, Dómine, exténde brácchium tuum et líbera ánimas nostras.
V/. Et nunc réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum. * Tu, Dómine.

Lectio altera

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (Nn. 82-83)

Ad novos pacificos sensus mentes instituere oportet

Cáveant hómines ne solúmmodo conátibus quorúndam se commíttant, quin de própriis méntibus curent. Nam populórum moderatóres, qui boni commúnis própriæ gentis sponsóres sunt et simul boni univérsi orbis promotóres, ex multitúdinum opiniónibus et ánimi sénsibus quam máxime pendent. Nihil eis prodest ut paci ædificándæ instent, quámdiu hostilitátis, contémptus et diffidéntiæ sensus, «raciália» ódia necnon obstinátæ ideologíæ, hómines dívidunt atque inter se oppónunt. Hinc máxima necéssitas urget renovátæ méntium educatiónis novæque in pública opinióne inspiratiónis.

Qui óperi educatiónis se dévovent, præsértim iúvenum, aut opiniónem públicam effórmant, tamquam gravíssimum offícium réputent curam mentes ómnium ad novos pacíficos sensus instituéndi. Nos omnes quidem commutáre corda nostra opórtet, univérsum orbem et illa múnera prospiciéntes quæ nos, una simul, ágere póssumus ut genus nostrum ad melióra profíciat. Nec falsa spes nos decípiat. Nisi enim, dimíssis inimicítiis et ódiis, firma honestáque pacta de pace universáli in futúro concludántur, humánitas quæ iam in gravi discrímine versátur, quamvis sciéntia mirábili prædita, forsan funéste ad illam horam adducétur, in qua non áliam pacem quam horréndam mortis pacem experiátur. Attamen, dum hæc profert, Ecclésia Christi, in média anxietáte huius témporis constitúta, firmíssime speráre non cessat. Ætáti nostræ íterum iterúmque, opportúne importúne, núntium apostólicum propónere inténdit: Ecce nunc tempus acceptábile ut muténtur corda, ecce nunc dies salútis.

Ad pacem ædificándam ante ómnia requíritur ut eradicéntur causæ discordiárum inter hómines, quibus bella alúntur, præsértim iniustítiæ. Non paucæ eárum ex nímiis inæqualitátibus œconómicis provéniunt, necnon ex necessáriis remédiis retardátis. Aliæ vero ex spíritu dominatiónis et personárum contémptu oriúntur et, si in causas profundióres inquírimus, ex humána invídia, diffidéntia, supérbia aliísque egoísticis passiónibus. Cum tot órdinis deféctus homo ferre non possit, ex iis conséquitur ut, étiam bello non sæviénte, mundus indesinénter contentiónibus inter hómines et violéntiis inficiátur.

Cum ínsuper éadem mala in relatiónibus inter ipsas natiónes inveniántur, necessárium omníno est ut, ad illa vincénda vel præveniénda, et ad effrenátas violéntias coercéndas, mélius et fírmius cooperéntur et coordinéntur institutiónes internationáles necnon indefésse stimulétur creátio organismórum qui pacem promóveant.

Responsorium   Ps 33 (34), 15
R/.
Doctrínam sapiéntiæ dedi in corde tuo, dicit Dóminus; * Et exaudívi te, ut prótegam civitátem istam, et sit pax in diébus tuis.
V/. Divérte a malo et fac bonum, inquíre pacem et perséquere eam. * Et exaudívi.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXXI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Machabæórum 2, 1. 15-28. 42-50. 65-70

Matthathiæ seditio et mors

In diébus illis surréxit Matthathías fílius Ioánnis fílii Simeónis sacérdos ex fíliis Ióarib ab Ierúsalem et consédit in Modin.

Et venérunt, qui ex rege compellébant discessiónem in civitátem Modin, ut sacrificárent. Et multi de Israel accessérunt ad eos, et Matthathías et fílii eius congregáti sunt. Et respondérunt, qui missi erant a rege, et dixérunt Matthathíæ: «Princeps et nóbilis et magnus es in hac civitáte et confirmátus fíliis et frátribus. Nunc accéde primus et fac iussum regis, sicut fecérunt omnes gentes et viri Iudæ et, qui remansérunt in Ierúsalem, et eris tu et fílii tui inter amícos regis et tu et fílii tui glorificabímini et argénto et auro et munéribus multis». Et respóndit Matthathías et dixit magna voce: «Etsi omnes gentes, quæ in domo regni sunt, regi obœdiunt, ut discédat unusquísque ab offício patrum suórum, et conséntiunt mandátis eius, et ego et fílii mei et fratres mei íbimus in testaménto patrum nostrórum. Propítius sit nobis Dóminus, ne derelinquámus legem et iustificatiónes. Non audiémus verba regis, ut prætereámus offícium nostrum dextra vel sinístra». Et, ut cessávit loqui verba hæc, accéssit quidam Iudæus in ómnium óculis sacrificáre super aram in Modin secúndum iussum regis. Et vidit Matthathías et zelátus est, et contremuérunt renes eius; et áttulit iram secúndum iudícium et insíliens trucidávit eum super aram. Et virum regis, qui cogébat immoláre, occídit in ipso témpore et aram destrúxit; et zelátus est legem sicut fecit Phínees Zambri fílio Salu. Et exclamávit Matthathías voce magna in civitáte dicens: «Omnis, qui zelum habet legis státuens testaméntum, éxeat post me». Et fugit ipse et fílii eius in montes, et reliquérunt, quæcúmque habébant in civitáte.

Tunc congregáta est ad eos synagóga Assidæórum fortis víribus ex Israel, omnis voluntárius in lege; et omnes, qui fugiébant a malis ádditi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmaméntum. Et constituérunt exércitum et percussérunt peccatóres in ira sua et viros iníquos in indignatióne sua; et céteri fugérunt ad natiónes, ut se liberárent. Et circuívit Matthathías et amíci eius, et destruxérunt aras; et circumcidérunt púeros incircumcísos, quotquot invenérunt in fínibus Israel, in fortitúdine. Et persecúti sunt fílios supérbiæ, et prosperátum est opus in manu eórum; et obtinuérunt legem de manu géntium et de manu regum et non dedérunt cornu peccatóri.

Et appropinquavérunt dies Matthathíæ moriéndi, et dixit fíliis suis: «Nunc confirmáta est supérbia et castigátio et tempus eversiónis et ira indignatiónis. Nunc, o fílii, æmulatóres estóte legis; et date ánimas vestras pro testaménto patrum vestrórum.

Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consílii est: ipsum audíte semper; ipse erit vobis pater. Et Iudas Maccabæus fortis víribus a iuventúte sua erit vobis princeps milítiæ; et ipse pugnábit bellum pópuli. Et adducétis ad vos omnes factóres legis et vindicáte vindíctam pópuli vestri; retribúite retributiónem géntibus et inténdite in præcéptum legis».

Et benedíxit eos et appósitus est ad patres suos. Et defúnctus est anno centésimo et quadragésimo sexto; et sepúltus est in sepúlcris patrum suórum in Modin, et planxérunt eum omnis Israel planctu magno.

Responsorium   1 Mac 2, 51. 64
R/.
Mementóte óperum patrum, quæ fecérunt in generatiónibus suis, * Et accipiétis glóriam magnam et nomen ætérnum.
V/. Fílii, confortámini et viríliter ágite in lege, quia in ipsa gloriósi éritis. * Et accipiétis.

Lectio altera

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (Nn. 88-90)

De munere christianorum in pacis ædificatione

Ad órdinem internationálem cum vera observántia legitimárum libertátum et amíca fraternitáte ómnium ædificándum, christiáni libénter et toto corde cooperéntur, idque eo magis quod maior pars mundi tanta adhuc egestáte labórat ut in paupéribus Christus ipse quasi alta voce caritátem suórum discipulórum évocet. Ne ígitur scándalo sit homínibus áliquas natiónes, quarum sæpius maior númerus cívium christiáno nómine ornátur, bonórum cópia abundáre, dum áliæ rebus ad vitam necessáriis privéntur ac fame, morbis omnimodáque miséria cruciántur. Sunt enim spíritus paupertátis et caritátis glória et testimónium Ecclésiæ Christi.

Laudándi ígitur et adiuvándi sunt illi christiáni, iúvenes præsértim, qui sponte seípsos ad áliis homínibus et pópulis auxília præstánda ófferunt. Immo totíus pópuli Dei est, epíscopis verbo et exémplo præeúntibus, misérias huius témporis pro víribus subleváre, idque, ut antíquus mos ferébat Ecclésiæ, non ex supérfluis tantum, sed étiam ex substántia.

Modus subsídia colligéndi et distribuéndi, quin sit rígide et unifórmiter ordinátus, recto tamen órdine disponátur in diœcésibus, natiónibus et in univérso mundo, coniúncta, ubicúmque opportúnum vidétur, actióne catholicórum cum céteris frátribus christiánis. Spíritus enim caritátis próvidum ordinatúmque actiónis sociális et caritatívæ exercítium nedum prohíbeat, pótius id impónit. Quare necésse est eos qui se ad natiónibus progrediéntibus inserviéndum devovére inténdunt, idóneis étiam institútis apte efformári.

Quaprópter Ecclésia in ipsa communitáte géntium omníno præsens esse debet ad cooperatiónem inter hómines fovéndam et excitándam; et quidem tam per suas institutiónes públicas quam per plenam ac sincéram collaboratiónem ómnium christianórum, solo desidério ómnibus inserviéndi inspirátam.

Quod efficácius attingétur si ipsi fidéles, suæ responsabilitátis humánæ et christiánæ cónscii, iam in próprio ámbitu vitæ voluntátem prompte cooperándi cum communitáte internationáli excitáre sátagunt. Cura peculiáris hac in re iuvénibus formándis impendátur, tam in educatióne religiósa quam civíli.

Optándum dénique est ut cathólici, ad munus suum in communitáte internationáli rite impléndum, actuóse et positíve cooperáre stúdeant sive cum frátribus seiúnctis qui una cum eis evangélicam caritátem profiténtur, sive cum ómnibus homínibus veram pacem sitiéntibus.

Responsorium   Cf. Hab 3, 3 (Vg); Lev 26, 1b. 9
R/.
Ecce ab austro vénio, * Ego Dóminus Deus vester, visitáre vos in pace.
V/. Respíciam vos, et créscere fáciam; multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. * Ego Dóminus.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXXI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Machabæórum 3, 1-26

De Iuda Machabæo

In diébus illis: Surréxit Iudas, qui vocabátur Maccabæus, fílius eius pro eo. Et adiuvábant eum omnes fratres eius et univérsi, qui se coniúnxerant patri eius: et prœliabántur prœlium Israel cum lætítia. Et dilatávit glóriam pópulo suo et índuit se lorícam sicut gigas et succínxit se arma béllica sua et prœlia constítuit prótegens castra gládio. Símilis factus est leóni in opéribus suis et sicut cátulus leónis rúgiens in venatiónem; et persecútus est iníquos perscrútans et eos, qui conturbábant pópulum suum, succéndit. Et subdúcti sunt iníqui præ timóre eius, et omnes operárii iniquitátis conturbáti sunt; et prosperáta est salus in manu eius. Et exacerbábat reges multos; et lætificábat Iacob in opéribus suis, et in sæculum memória eius in benedictiónem. Et perambulávit in civitátibus Iudæ et dispérdidit ímpios ex ea et avértit iram ab Israel; et nominátus est usque ad últimum terræ et congregávit pereúntes.

Et congregávit Apollónius gentes et a Samaría virtútem magnam ad bellándum contra Israel. Et cognóvit Iudas et éxiit óbviam illi; et percússit eum et occídit, et cecidérunt vulneráti multi, et réliqui fugérunt. Et accepérunt spólia eórum, et gládium Apollónii accépit Iudas; et erat pugnans in eo ómnibus diébus. Et audívit Seron, princeps exércitus Sýriæ, quod congregávit Iudas congregatiónem et convocatiónem fidélium secum et egrediéntium in prœlium, et ait: «Fáciam mihi nomen et glorificábor in regno et debellábo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis». Et accéssit, et ascéndit cum eo exércitus impiórum fortis auxiliári ei, ut fáceret vindíctam in fílios Israel. Et appropinquávit usque ad ascénsum Bethóron, et exívit Iudas óbviam illi cum paucis. Ut autem vidérunt exércitum veniéntem sibi óbviam dixérunt Iudæ: «Quómodo potérimus pauci pugnáre contra multitúdinem tantam fortem, et nos fatigáti sumus ieiúnio hódie?». Et ait Iudas: «Fácile est conclúdi multos in mánibus paucórum; et non est differéntia in conspéctu cæli liberáre in multis aut in paucis, quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est. Ipsi véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis, ut dispérdant nos et uxóres nostras et fílios nostros et ut spólient nos; nos vero pugnámus pro animábus nostris et pro legítimis nostris, et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram; vos autem ne timuéritis eos». Ut cessávit autem loqui, insíluit in eos súbito; et contrítus est Seron et exércitus eius in conspéctu ipsíus. Et persequebántur eum in descénsu Bethóron usque ad campum, et cecidérunt ex eis octingénti viri; réliqui autem fugérunt in terram Philísthim. Et cœpit timor Iudæ ac fratrum eius et formído cécidit super gentes in circúitu eórum; et pervénit ad regem nomen eius, et de prœliis Iudæ narrábant omnes gentes.

Responsorium   1 Mac 3, 20a. 22b. 19. 21-22a
R/.
Véniunt ad nos in multitúdine contuméliæ et iniquitátis; vos autem ne timuéritis eos: * Quóniam non in multitúdine exércitus victória belli, sed de cælo fortitúdo est.
V/. Nos pugnámus pro animábus nostris et legítimis nostris; et ipse Dóminus cónteret eos ante fáciem nostram. * Quóniam.

Lectio altera

Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 5, De fide et symbolo, 10-11: PG 33, 518-519)

Fidei virtus super humanas vires operatur

Fídei nomen appellatióne unum est, bifáriam vero divíditur. Est enim unum genus fídei quod ad dógmata pértinet, quod ascensiónem et approbatiónem ánimæ de re quadam inclúdit; et ad ánimæ utilitátem pértinet, sicut ait Dóminus: Qui audit verba mea et credit ei qui misit me, habet vitam ætérnam et in iudícium non venit; et rursus: Qui credit in Fílium, non iudicátur, sed tránsiit de morte ad vitam.

O magnam Dei in hómines bonitátem! Iusti síquidem multórum annórum labóre Deo placuérunt. Quod autem illi, per annórum plurimórum accéptum Deo servítium strénue se geréntes, consecúti sunt, id tibi Iesus uníus horæ compéndio largítur. Si enim credíderis quod Dóminus est Iesus Christus, et quod Deus suscitávit illum a mórtuis, salvus eris et transferéris in paradísum ab eo qui latrónem illo introdúxit. Neque diffídas utrum id fíeri possit, nam qui latrónem post uníus horæ fidem in hoc sancto Gólgotha salvum effécit, idem te quoque cum credíderis salvum effíciet.

Alterum vero genus est fídei, quod grátiæ cuiúsdam loco a Christo donátur. Alii enim per Spíritum datur sermo sapiéntiæ, álii sermo sciéntiæ secúndum eúndem Spíritum; álteri vero fides in eódem Spíritu, álteri vero curatiónum dona.

Hæc ígitur grátiæ loco a Spíritu colláta fides, non solum dogmática est, verum étiam rerum humánas vires excedéntium effíciens. Qui enim habúerit fidem hanc, dicet monti huic: Transi hinc illuc; et transíbit. Quando enim per fidem hoc ipsum díxerit quíspiam, credens ita futúrum, nec hæsitáverit in corde suo, tunc illam áccipit grátiam.

Et de hac fide dícitur: Si habuéritis fidem sicut granum sinápis. Quemádmodum enim granum sinápis, exíguum quidem est mole, sed ígnea præditum efficiéntia; et in angústa loci portióne seminátum magnos circúmfert ramos, quod postquam créverit, potest étiam cæli vólucres opacáre; ita et fides in ánima velocíssimo moménto máxima péragit. De Deo namque imaginátur et Deum intuétur quantum cápere potest, fídei lúmine perfúsa. Mundi extréma círcumit; et ante huius sæculi consummatiónem, iudícium iam videt, et promissárum mercédum exsolutiónem.

Hábeas ítaque eam fidem quæ a te pendet, et in illum fertur; ut étiam ab illo accípias eam, quæ super humánas vires operátur.

Responsorium   Gal 2, 16; Rom 3, 25a
R/.
Sciéntes quod non iustificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Iesu Christi, * Et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.
V/. Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus. * Et nos.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXXI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Machabæórum 4, 36-59

Purificatio et dedicatio templi

In diébus illis: Dixit Iudas et fratres eius: «Ecce contríti sunt inimíci nostri; ascendámus mundáre sancta et renováre». Et congregátus est omnis exércitus, et ascendérunt in montem Sion. Et vidérunt sanctificatiónem desértam et altáre profanátum et portas exústas et in átriis virgúlta nata, sicut in saltu vel in uno ex móntibus, et pastophória díruta. Et scidérunt vestiménta sua et planxérunt planctu magno et imposuérunt cínerem et cecidérunt in fáciem super terram et exclamavérunt tubis signórum et clamavérunt in cælum. Tunc ordinávit Iudas viros, ut pugnárent advérsus eos, qui erant in arce, donec mundáret sancta.

Et elégit sacerdótes sine mácula voluntátem habéntes in lege; et mundavérunt sancta et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum. Et cogitavérunt de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fácerent. Et íncidit illis consílium bonum, ut destrúerent illud, ne umquam illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes; et demolíti sunt altáre et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque veníret prophéta, ut respondéret de eis. Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem et ædificavérunt altáre novum secúndum illud, quod fuit prius. Et ædificavérunt sancta et, quæ intra domum erant, et átria sanctificavérunt. Et fecérunt vasa sancta nova et intulérunt candelábrum et altáre incensórum et mensam in templum. Et incendérunt super altáre et accendérunt lucérnas, quæ super candelábrum erant et lucébant in templo, et posuérunt super mensam panes et appendérunt vela et consummavérunt ómnia ópera, quæ fécerant. Et ante lucem surrexérunt quinta et vicésima die mensis noni — hic est mensis Cásleu — centésimi quadragésimi octávi anni et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum novum, quod fecérunt: secúndum tempus et secúndum diem, in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis et cítharis et cínyris et cýmbalis. Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis; et fecérunt dedicatiónem altáris diébus octo et obtulérunt holocáusta cum lætítia et sacrificavérunt sacrifícium salutáris et laudis et ornavérunt fáciem templi corónis áureis et scútulis et dedicavérunt portas et pastophória et imposuérunt eis iánuas. Et facta est lætítia in pópulo magna valde; et avérsum est oppróbrium géntium.

Et státuit Iudas et fratres eius et univérsa ecclésia Israel, ut agántur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicésima die mensis Cásleu, cum lætítia et gáudio.

Responsorium   1 Mac 4, 57a. 56a. 58a; 2 Mac 10, 38a
R/.
Ornavérunt fáciem templi corónis áureis, et fecérunt dedicatiónem altáris; * Et facta est lætítia in pópulo magna valde.
V/. In hymnis et confessiónibus benedicébant Dóminum. * Et facta est.

Lectio altera

Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 5, De fide et symbolo, 12-13: PG 33, 519-523)

De fidei symbolo

Fidem in addiscéndo atque profiténdo, illam solam ampléctere et serva, quæ nunc tibi ab Ecclésia tráditur, ex ómnibus Scriptúris valláta. Cum enim non omnes possint Scriptúras légere, sed álios quidem imperítia, álios vero occupátio quædam a cognitióne impédiat, ne ánima per ignoratiónem intéreat, paucis versículis sýmboli univérsum fídei dogma comprehéndimus.

Hanc vero fidem tamquam viáticum in omni témpore vitæ habére iúbeo et præter eam nullam áliam ámplius suscípere; neque étiam si nos ipsi mutáti, his quæ nunc docémus contrária loquerémur, neque étiam si ángelus contrárius in lucis ángelum transfigurátus, in errórem te vellet abdúcere. Nam licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vos, præter id quod nunc accepístis, anáthema sit vobis.

Et modo quidem nudis verbis tenus áudiens, fidem memória rétine; singulórum vero cápitum éxcipe opportúno témpore ex divínis Scriptúris assertiónem. Non enim ut homínibus líbuit, fídei summa compósita est; sed selécta ex ómnibus Scriptúris commendatióra cápita unam fídei doctrínam perfíciunt et complent. Et quemádmodum sinápis semen in módico grano plures ramos circumpléctitur, ita et fides hæc paucis in verbis, omnem tam vétere quam novo in testaménto conténtam pietátis cognitiónem, in sinu velut invólvit.

Vidéte ítaque, fratres, et tenéte traditiónes, quas nunc accípitis, et inscríbite eas in latitúdine cordis vestri.

Religióse observáte ne quos alícubi deprædétur inimícus inértes ac remíssos, ne quis hæréticus, eórum quæ vobis trádita sunt, pervértat quídpiam. Fides enim est proícere argéntum ad mensam, quod a nobis præstitum est. Deus vero repóscet a vobis depósiti ratiónem. Contéstor, sicut ait Apóstolus, coram Deo qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu qui testimónio proféssus est sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut hanc vobis tráditam fidem immaculátam custodiátis, usque ad apparitiónem Dómini nostri Iesu Christi.

Thesáurus vitæ nunc tibi tráditus est, et depósitum suum requíret Dóminus témpore apparitiónis suæ, quam própriis tempóribus osténdet beátus et solus princeps, rex regnántium et dóminus dominántium; qui solus habet immortalitátem, lucem hábitans inaccessíbilem, quem nullus hóminum vidit neque vidére potest. Cui glória, honor et impérium in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Hebr 10, 38-39; cf. Hab 2, 4
R/.
Iustus meus ex fide vivet; quod si subtráxerit se, non sibi cómplacet in eo ánima mea. * Nos autem non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ.
V/. Ecce qui incrédulus est, non erit recta ánima eius in semetípso. * Nos autem.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXXI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro secúndo Machabæórum 12, 32-46

Sacrificium pro mortuis

Post diem, quæ dícitur Pentecóste, abiérunt contra Górgiam præpósitum Idumææ. Exívit autem cum pedítibus tribus mílibus et equítibus quadringéntis. Quibus autem congréssis, cóntigit paucos rúere Iudæórum. Dosithéus vero quidam de iis, qui Bacénoris erant, eques vir et fortis, Górgiam ténuit chlamydéque apprehénsum ducébat eum fórtiter; et, cum vellet illum cápere vivum, eques quidam de Thrácibus írruit in eum umerúmque amputávit, et Górgias effúgit in Marísa. At illis, qui cum Esdrin erant, diútius pugnántibus et fatigátis, cum invocásset Iudas Dóminum, ut adiutórem se osténderet et ducem belli, incípiens pátria voce clamórem cum hymnis, írruens improvíso in eos, qui circa Górgiam erant, fugam eis incússit.

Iudas autem, collécto exércitu, venit in civitátem Odóllam et, cum séptima dies superveníret, secúndum consuetúdinem purificáti in eódem loco sábbatum egérunt. Et sequénti die venérunt, qui cum Iuda erant, eo témpore, quo necessárium factum erat, ut córpora prostratórum tóllerent et cum paréntibus repónerent in sepúlcris patérnis. Invenérunt autem sub túnicis uniuscuiúsque interfectórum donária idolórum, quæ apud Iámniam fuérunt, a quibus lex próhibet Iudæos. Omnibus ergo maniféstum factum est ob hanc causam eos corruísse.

Omnes ítaque, cum benedixíssent, quæ sunt iusti iúdicis, Dómini, qui occúlta manifésta facit, ad obsecratiónem convérsi sunt, rogántes, ut id, quod factum erat, delíctum oblivióni ex íntegro traderétur. At vero fortíssimus Iudas hortátus est pópulum conserváre se sine peccáto, cum sub óculis vidíssent, quæ facta sunt propter peccátum eórum, qui prostráti sunt. Et, facta virítim collatióne ad duo mília drachmas argénti, misit Hierosólymam offérri pro peccátis sacrifícium, valde bene et honéste de resurrectióne cógitans. Nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum et vanum esset oráre pro mórtuis. Deínde consíderans quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimum habérent repósitum grátiæ donum: sancta et pia cogitátio. Unde pro defúnctis expiatiónem fecit, ut a peccáto solveréntur.

Responsorium   Cf. 2 Mac 12, 45. 46
R/.
Illi, qui cum pietáte dormitiónem accepérunt, * Optimam habébunt repósitam grátiam.
V/. Sancta et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur. * Optimam.

Lectio altera

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi (Or. 7, in laudem Cæsarii fratris, 23-24: PG 35, 786-787)

Sancta est cogitatio pro defunctis exorare

Quid est homo, quod memor es eius? Quodnam hoc novum circum me mystérium? Parvus sum et magnus, húmilis et excélsus, mortális et immortális, terrénus et cæléstis. Opórtet me cum Christo sepelíri, cum Christo resúrgere, Christi coherédem esse, fílium Dei fíeri atque ádeo Deum ipsum.

Hoc nobis magnum illud mystérium desígnat: hoc nobis Deus, qui nostra causa humanitátem suscépit ac pauper factus est, ut iacéntem carnem erígeret et incolumitátem imágini afférret, hominémque instauráret, ut omnes unum efficiámur in Christo, qui perfécte factus est in ómnibus nobis ómnia quæcúmque ipse est; ut iam non simus másculus et fémina, bárbarus et Scytha, servus et liber, quæ sunt carnis insígnia et discrímina, sed solam Dei, a quo et ob quem creáti sumus, notam in nobis gerámus, tantum ab eo informáti et impréssi, ut ex ipso solo agnoscámus.

Atque útinam quidem simus quod sperámus, secúndum magnam munífici Dei benignitátem; qui parva petens, máxima iis, qui sincéro ánimi afféctu eum amant, et nunc et in futúro ævo largítur; pro nostra erga ipsum caritáte et spe, ómnia feréntes, ómnia sustinéntes; propter ómnia grátias agéntes (quandóquidem hæc quoque persæpe salútis arma esse verbum novit), nostras et eórum, qui, tamquam in commúni via, paratióres ad hospítium prius pervenérunt, ánimas ipsi commendántes.

O ómnium Dómine et efféctor ac præcípue huius figménti! O Deus tuórum hóminum et Pater ac gubernátor! O vitæ et mortis árbiter! O nostrárum animárum custos et benefáctor! O qui ómnia facis, et tempestíve, atque, ut ipse pro sapiéntiæ tuæ et administratiónis altitúdine nosti, artífice Verbo transmútas, nunc quidem Cæsárium, discéssus nostri primítias, quæso, súscipe.

Nos vero quoque opportúno témpore súscipe, támdiu in carne vitam nostram moderátus, quámdiu conducíbile fúerit; et quidem súscipe ob metum tuum parátos et non turbátos, neque in extrémo die terga verténtes atque invíto ánimo, quemádmodum solent qui mundo et carni addícti sunt, hinc abstráctos et avúlsos, sed prompte et alácriter ad beátam illam et longævam vitam proficiscéntes, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro, cui glória in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium
R/.
Rogámus te, Dómine Deus noster, ut suscípias ánimas nostrórum defunctórum, pro quibus sánguinem tuum fudísti; * Recordáre quia pulvis sumus, et homo sicut fenum et flos agri.
V/. Miséricors et miserátor et clemens, Dómine. * Recordáre.

 

SABBATO HEBDOMADAE XXXI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Machabæórum 9, 1-22

Mors Iudæ in bello

Audívit Demétrius quia cécidit Nicánor et exércitus eius in prœlio et appósuit Bácchidem et Alcimum rursum míttere in terram Iudææ et dextrum cornu cum illis. Et abiérunt viam, quæ ducit in Gálgala, et castra posuérunt in Másaloth, quæ est in Arbélis, et occupavérunt eam et peremérunt ánimas hóminum multas. Et mense primo anni centésimi et quinquagésimi secúndi applicuérunt ad Ierúsalem; et surrexérunt et abiérunt in Bereth in vigínti mílibus virórum et duóbus mílibus équitum. Et Iudas posúerat castra in Elasa, et tria mília viri elécti cum eo; et vidérunt multitúdinem exércitus quia multi sunt, et timuérunt valde, et multi subtraxérunt se de castris et non remansérunt ex eis nisi octingénti viri. Et vidit Iudas quod deflúxit exércitus suus, et bellum perurgébat eum; et confráctus est corde, quia non habébat tempus congregándi eos, et dissolútus est. Et dixit his, qui resídui erant: «Surgámus et ascendámus ad adversários nostros, si potérimus pugnáre advérsus eos». Et avertébant eum dicéntes: «Non potérimus, sed liberémus ánimas nostras modo et revertámur nos et fratres nostri et pugnábimus advérsus eos; nos autem pauci sumus». Et ait Iudas: «Absit istam rem fácere, ut fugiámus ab eis; et si appropiávit tempus nostrum, et moriámur in virtúte propter fratres nostros et non inferámus crimen glóriæ nostræ». Et movit exércitus de castris, et stetérunt illis óbviam; et divísi sunt équites in duas partes, et fundibulárii et sagittárii præíbant exércitum, et primi certáminis omnes poténtes. Bácchides autem erat in dextro cornu; et proximávit légio ex duábus pártibus, et clamábant tubis; et clamavérunt hi, qui erant ex parte Iudæ, étiam ipsi in tubis; et commóta est terra a voce exercítuum; et commíssum est prœlium a mane usque ad vésperam.

Et vidit Iudas quod Bácchides et fírmior pars exércitus erat in dextris, et convenérunt cum ipso omnes constántes corde; et contríta est déxtera pars ab eis, et persecútus est eos usque ad montem Azóti. Et qui in sinístro cornu erant, vidérunt quod contrítum est dextrum cornu, et secúti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo. Et ingravátum est prœlium, et cecidérunt vulneráti multi ex his et ex illis; et Iudas cécidit, et céteri fugérunt. Et Iónathas et Simon tulérunt Iudam fratrem suum et sepeliérunt eum in sepúlcro patrum suórum in Modin. Et flevérunt eum et planxérunt omnis pópulus Israel planctu magno et lugébant dies multos et dixérunt: «Quómodo cécidit potens, qui salvum faciébat pópulum Israel!».

Et cétera verbórum Iudæ et bellórum et virtútum, quas fecit, et magnitúdinis eius non sunt descrípta; multa enim erant valde.

Responsorium   Cf. 1 Mac 4, 8b. 9a. 10a. 9
R/.
Impetum inimicórum ne timuéritis; mémores estóte quómodo salvi facti sunt patres nostri. * Et nunc clamémus in cælum, et miserébitur nostri Deus noster.
V/. Mementóte mirabílium eius, quæ fecit Pharaóni et exercítui eius in mari Rubro. * Et nunc.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De bono mortis (Cap. 3, 9; 4, 15: CSEL 32, 710. 716-717)

Mortificationem Christi circumferamus

Ait Apóstolus: Mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Dénique ut sciámus quia est mors in hac vita et bona mors, hortátur nos ut mortem Iesu in córpore nostro circumferámus; qui enim habúerit in se mortem Iesu, is et vitam Dómini Iesu in córpore suo habébit.

Operétur ígitur mors in nobis, ut operétur et vita; bona vita post mortem, hoc est bona vita post victóriam, bona vita absolúto certámine, ut iam lex carnis legi mentis repugnáre non nóverit, ut iam nobis nulla sit cum córpore mortis conténtio, sed sit in córpore mortis victória. Atque haud scio ipse an maióris virtútis mors ista quam vita sit. Certe Apóstoli móveor auctoritáte dicéntis: Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. Uníus mors quantórum populórum vitam ædificábat! Itaque docet et istam mortem in hac vita pósitis expeténdam, ut mors Christi in córpore nostro elúceat, et illam beátam, qua corrúmpitur extérior ut renovétur intérior homo noster, et terréstris domus nostra dissolvátur ut habitáculum nobis cæléste reserétur.

Imitátur ígitur mortem qui se a communióne carnis huius abdúcit atque illis vínculis solvit, de quibus dicit tibi Dóminus per Isaíam: Sed solve omnem colligatiónem iniustítiæ, dissólve obligatiónes violentárum commutatiónum, dimítte confráctos in remissiónem et omnem circumscriptiónem iníquam disrúmpe.

Passus est ígitur Dóminus subintráre mortem, ut culpa cessáret; sed ne íterum natúræ finis esset in morte, data est resurréctio mortuórum, ut per mortem culpa defíceret, per resurrectiónem autem perpetuarétur natúra.

Ideóque mors hæc tránsitus universórum est. Opus est ut constánter tránseas: tránsitus autem a corruptióne ad incorruptiónem, a mortalitáte ad immortalitátem, a perturbatiónibus ad tranquillitátem. Non ígitur te nomen mortis offéndat, sed boni tránsitus benefícia deléctent. Quid est enim mors nisi sepultúra vitiórum, virtútum suscitátio? Unde et ille ait: Moriátur ánima mea in ánimis iustórum, id est consepeliátur, ut sua vítia depónat, iustórum assúmat grátiam, qui mortificatiónem Christi in córpore suo atque ánima circúmferunt.

Responsorium   2 Tim 2, 11-12a; Sir 1, 29
R/.
Fidélis sermo: si commórtui sumus, et convivémus: * Si sustinémus, et conregnábimus.
V/. Usque in tempus sustinébit pátiens, et póstea erit reddítio iucunditátis. * Si sustinémus.