zTextus Inserendi-to

Die 8 februarii

S. IOSEPHINÆ BAKHITA, VIRGINIS

De Communi virginum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 53, 1-6: Revue bénédictine 104, 1994, 21-24)

Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt

Non recusétur certámen, si dilígitur præmium, et accendátur ánimus ad alacritátem óperis commendatióne mercédis. Quod vólumus, quod desiderámus, quod pétimus, post erit; quod autem iubémur ut faciámus propter illud quod post erit, modo sit.

Ecce íncipe divína dicta recólere et ipsa evangélica præcépta vel múnera. «Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum». Póstea erit tuum regnum cælórum; modo esto pauper spíritu. Vis ut póstea regnum cælórum tuum sit? Vide modo tu ipse cuius sis. Esto pauper spíritu. Quæris a me fortásse quid sit esse páuperem spíritu. Omnis inflátus non est pauper spíritu; ergo húmilis pauper est spíritu. Altum est regnum cælórum; sed, qui se humíliat, exaltábitur.

Atténde quod séquitur: «Beáti, ínquit, mites, quóniam ipsi hæreditáte possidébunt terram». Iam vis possidére terram? Vide ne possideáris a terra. Possidébis mitis, possidebéris immítis. Nec cum audis præmium propósitum, ut possídeas terram, exténdas avarítiæ sinum, qua vis possidére modo terram, exclúso étiam utcúmque vicíno tuo: non te ista fallat opínio. Tunc vere possidébis terram, quando inhæseris ei qui fecit cælum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resístere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi pláceat, non tu tibi; in eo autem quod mala iuste páteris, ipse tibi non displíceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placébis ei, dísplicens tibi; displicébis enim ei, placens tibi.

Accédat et opus et munus: «Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur». Saturári vis. Unde? Si caro saturitátem concupíscit, digésta saturitáte famem íterum patíeris. Et, qui bibit, inquit, ex hac aqua, sítiet íterum. Medicaméntum quod ad vulnus pónitur, si sanáverit, iam non dolet; quod autem pónitur contra famem, hoc est esca, ita pónitur, ut ad módicum rélevet. Transácta saturitáte, redit fames. Accédit quidem quotídie remédium saturitátis, sed non est sanátum vulnus infirmitátis. Esuriámus ergo sitiamúsque iustítiam, ut ipsa iustítia saturémur, quam nunc esurímus et sitímus. Inde enim saturábimur, quod esurímus et sitímus. Intérior ergo noster esúriat et sítiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de cælo descéndi. Habes panem esuriéntis; desídera et potum sitiéntis, quóniam apud te est fons vitæ.

Atténde quod séquitur: «Beáti mundicórdes», hoc est qui mundi corde sunt, «quóniam ipsi Deum vidébunt». Hic est finis amóris nostri; finis quo perficiámur, non quo consumámur. Finítur cibus, finítur vestis: cibus, quia consúmitur edéndo; vestis, quia perfícitur texéndo. Et illud finítur, et illud; sed finis iste pértinet ad consumptiónem, ille ad perfectiónem. Quidquid ágimus, sed quidquid bene ágimus, quidquid nítimur, quidquid laudabíliter æstuámus, quidquid inculpabíliter desiderámus, ad Dei visiónem cum vénerit, plus non requirémus. Quid enim quærat, cui adest Deus? aut quid suffíciat ei, cui non súfficit Deus? Vidére Deum vólumus, vidére Deum quærimus, vidére Deum inardéscimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: «Beáti mundicórdes, quóniam ipsi Deum vidébunt». Hoc para, unde vídeas. Ut enim secúndum carnem loquar, quid desíderas ortum solis cum óculis lippis? Sani sint óculi, et erit lux illa gáudium; non sint óculi sani, erit lux illa torméntum. Non enim corde non mundo vidére permittéris, quod non vidétur nisi corde mundo. Repelléris, auferéris, non vidébis.

Responsorium   Cf. Mt 11, 29a.b. 30, 11, 28
R/.
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me quia mitis sum et húmilis corde; * Iugum enim meum suave est et onus meum leve.
V/. Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis et ego refíciam vos. * Iugum.

Die 13 maii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE FATIMA

De Communi B. Mariæ Virginis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi (Sermo 3 de diversis: Opera omnia, III syr. et lat., Romæ 1743, 607)

Quem totus non capit orbis, Maria sola complectitur

María vero cælum pro nobis facta est divinitátem portans, quam Christus absque eo, quod a patérna glória recéderet, intra angústos úteri límites conclúsit, ut hómines ad altiórem dignitátem extólleret. Hanc solam ex univérso vírginum cœtu elégit, ut nostræ esset salútis instruméntum.

In ipsa términum habuére iustórum ac prophetárum ómnium vaticinatiónes. Ex ipsa splendentíssimum illud sidus pródiit, quo duce, pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam.

Divérsis María nomínibus potest aptíssime nuncupári. Ipsa namque templum est Fílii Dei, qui ex eádem álio plane modo egréssus est ac fúerat ingréssus; cum enim ingréssus esset in úterum sine córpore, córpore indútus erúpit.

Ipsa est mýsticum illud cælum novum, in quo Rex regum tamquam in sua sede inhabitávit, ex quo in terram delápsus est, terrénam quandam spéciem et similitúdinem præ se ferens.

Ipsa est vitis fructíficans suavitátem odóris, cuius fructus quóniam ab árboris natúra ádmodum discrepábat, necésse fuit, ut suam ab árbore similitúdinem mutuáret.

Ipsa fons est de domo Dómini egrédiens, ex quo sitiéntibus fluxérunt aquæ vivæ, quas si quis primis dumtáxat lábiis gustáverit, non sítiet in ætérnum.

Errat autem, dilectíssimi, quisquis diem reparatiónis Maríæ cum áltera creatiónis comparári posse arbitrátur. Inítio namque térra cóndita est, per eam renováta. Inítio ob Adámi crimen maledícta est in ópere suo, per eam vero pax illi et secúritas restitúta. Inítio protoparéntum delícto in omnes hómines mors pertránsiit, nunc vero transláti sumus de morte ad vitam. Inítio serpens Evæ áuribus occupátis, inde virus in totum corpus dilatávit, nunc María ex áuribus perpétuæ felicitátis assertórem excépit. Quod ergo mortis fuit, simul et vitæ éxstitit instruméntum.

Qui sedet super Chérubim, en modo muliéribus bráchiis sustentátus; quem totus non capit orbis, María sola compléctitur; quem Throni Dominationésque métuunt, puélla fovet; cuius sedes in sæculum sæculi, en virgíneis génibus ínsidet; cuius pedum scabéllum terra est, eándem puerílibus premit vestígiis.

Responsorium
R/.
Saldum est cor Vírginis: ad ángeli núntium concépit mystérium divínum; tum in casto ventre suo pulchérrimum suscépit ex fíliis hóminis * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.
V/. Sedes puri ventris statim templum fit Dei: ope verbi, intácta virgo Fílium concépit * et benedícta.

Die 21 maii

SS. CHRISTOPHORI MAGALLANES, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi (Sermo 225, 1-2: CCL 104, 888-889)

Qui testimonium pro veritate dederit, Christi martyr erit

Quótiens sollemnitátes mártyrum celebrámus, fratres caríssimi, cogitáre debémus sub ipso Rege nos militáre, sub quo et illi pugnáre vel víncere meruérunt: cogitáre debémus eódem baptísmo nos salvátos, quo et illi salváti sunt; iísdem sacraméntis uti vel confirmári, quæ illi merebántur accípere; ipsíus Imperatóris signum in fronte portáre, cuius et illi felíciter portavérunt.

Et ídeo, quótiens natalícia sanctórum mártyrum cúpimus celebráre, debent in nobis beáti mártyres áliquid de suis virtútibus recognóscere, ut illos deléctet pro nobis Dei misericórdiam supplicáre. Omnis enim ánima díligit símilem sibi. Si ergo símilis símili sociátur, dissímilis longe disiúngitur. Ecce beátus peculiáris noster, cuius festivitátem cólere cum gáudio cúpimus, sóbrius fuit: quómodo ei coniúngi póterit ebriósus? Quam societátem habére póterit húmilis cum supérbo, benígnus cum invído, largus cum cúpido, cum iracúndo mansuétus? Beátus martyr sine dúbio castus fuit: quómodo ei adúlter póterit sociári? Et cum gloriósi mártyres, fratres caríssimi, paupéribus étiam própria erogáverint, quómodo cum illis amíci esse póterunt, qui dirípiunt aliéna? Sancti mártyres studébant étiam inimícos dilígere: quómodo cum illis partem habébunt, qui aliquótiens nec amícis volunt vicem dilectiónis impéndere? Non ergo nos pígeat, fratres caríssimi, vel in quantum póssumus sanctos mártyres imitári, ut illórum méritis et oratiónibus ab ómnibus peccátis mereámur absólvi.

Sed dicit áliquis. Et quis est qui possit sanctos mártyres imitári? Etsi non in ómnibus, in multis tamen rebus, Deo adiuvánte, et póssumus et debémus.

Non potes sustinére flammam? Potes vitáre luxúriam. Non potes toleráre úngulam lacerántem? Contémne avarítiam, iníqua negótia et lucra ímpia persuadéntem. Nam si te móllia vincunt, quómodo te dura non frangunt? Habet et pax mártyres suos: nam iracúndiam víncere, invídiam velut vipéreum venénum respúere, supérbiam refutáre, ódium de corde repéllere, gulæ appetítus supérfluos refrenáre, vinoléntiæ non crédere, pars magna martýrii est.

Et quotiescúmque vel ubicúmque causam iustam vidéris laboráre, si pro illa testimónium déderis, martyr eris. Et quia iustítia et véritas Christus est, ubicúmque aut iustítia aut véritas aut cástitas laboráverit, si quantum vires habes defenseráveris, mártyrum mercédem accípies. Et quia martyr latíne «testis» interpretátur, qui testimónium pro veritáte déderit, Christi sine dúbio, qui est véritas, martyr erit.

Responsorium   Phil 1, 21; Gal 6, 14
R/
. Mihi vívere Christus est et mori lucrum. * Mihi absit gloriári nisi in Cruce Dómini nostri Iesu Christi.
V/. Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. * Mihi absit.

Die 22 maii

S. RITÆ DE CASCIA, RELIGIOSÆ

De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem (Tractatus 81, 4: CCL 36, 531-532)

Verba Christi in nobis manent

«Si manséritis in me — inquit — et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis». Manéndo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod cónvenit Christo? Quid velle possunt manéndo in Salvatóre, nisi quod non est aliénum a salúte? Aliud quippe vólumus, quia sumus in Christo, et aliud vólumus, quia sumus adhuc in hoc sæculo. De mansióne namque huius sæculi nobis aliquándo subrépit, ut hoc petámus quid nobis non expedíre nescímus. Sed absit ut fiat nobis, si manémus in Christo, qui non facit quando pétimus, nisi quod éxpedit nobis.

Manéntes ergo in eo, cum verba eius in nobis manent. Quodcúmque voluérimus petémus, et fiet nobis. Quia si pétimus et non fiet, non hoc pétimus quod habet mánsio in eo, nec quod habent verba eius quæ manent in nobis, sed quod habet cupíditas et infírmitas carnis, quæ non est in eo et in qua non manent verba eius. Nam útique ad verba eius pértinet orátio illa quam dócuit, ubi dícimus: «Pater noster, qui es in cælis». Ab huius oratiónis verbis et sénsibus non recedámus petitiónibus nostris, et quidquid petiérimus, fiet nobis.

Tunc enim dicénda sunt verba eius in nobis manére, quando fácimus quæ præcépit, et dilígimus quæ promísit; quando autem verba eius manent in memória, nec inveniúntur in vita, non computátur palmes in vite, quia vitam non áttrahit ex radíce. Ad hanc differéntiam valet quoad scriptum est: Et memória retinéntibus mandáta eius, ut fáciant ea. Multi enim memória rétinent, ut contémnant, vel étiam derídeant et oppúgnent ea. In his verba Christi non manent, qui attíngunt quodámmodo, non cohærent; et ídeo illis non erunt in benefícium, sed in testimónium. Et quia sic insunt eis, ut non máneant in eis, ad hoc tenéntur ab eis, ut iudicéntur ex eis.

Responsorium   Cf. Sir 4, 17ac
R/.
Custódi pedem tuum ingrédiens domum Dei, * Et appropínqua, ut áudias.
V/. Mélior est obœdiéntia, quam stultórum víctimæ. * Et appropínqua.

Die 9 iulii

SS. AUGUSTINI ZHAO RONG, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilía Ioánnis Pauli Papæ Secúndi in canonizatióne beatórum mártyrum in Sinis (AAS 92, 2000, 849-850)

Sanguis martyrum fidem christianam testificat

«Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est». Hæc invocátio, quæ vocem Christi precis sacerdotális ad Patrem in última Cena elevátæ reddit, e sanctórum et beatórum ágmine ascéndere vidétur, quos Spíritus Sanctus per generatiónes in Ecclésia sua súscitat. Bismillénio post incéptum opus redemptiónis, nobis hódie assúmimus hanc invocatiónem, ante óculos habéntes exémpla sanctitátis Augustíni Zhao Rong eiúsque centum et undevigínti sociórum mártyrum in Sinis. Deus Pater, «eos sanctificávit in suo amóre», oratiónem exáudiens Fílii, qui ei «pópulum sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret».

Ecclésia Dómino grátias agit, quóniam eam benedícit et in eam lucem effúndit cum splendóre sanctitátis horum filiórum et filiárum Sinénsium. Puélla Anna Wang, quattuórdecim annos nata, minis réstitit carníficis, qui eam adhortábat ut a Christi fide defíceret, dicens, dum æquo ánimo ad cápitis amputatiónem se parábat: «Cælórum porta ómnibus apérta est», ac ter múrmurans Iesum invocávit; Xi Guizi, iúvenis duodevigínti annórum, iis, qui bráchium dextrum vix ei abscíderant atque, eo vivénte, pellem detráhere moliebántur, impávidus acclamávit: «Unaquæque pars carnis meæ, unaquæque stilla sánguinis mei in memóriam vestram revocábit, quia christiánus sum».

Eadem fortitúdine et lætítia álii octogínta quinque Sinénses testimónium præbuérunt, viri et mulíeres cuiúsvis ætátis et condiciónis, sacerdótes, religiósæ et christifidéles láici, qui dono vitæ indefectíbilem suam fidelitátem erga Christum et Ecclésiam confirmavérunt. Quod áccidit váriis in ætátibus et in angústis difficilibúsque tempóribus históriæ Ecclésiæ in Sinis.

In hoc mártyrum ágmine étiam trigínta et tres missionárii ac missionáriæ respléndunt, qui, pátriam suam dereliquéntes, se in natúram rerum et mentem Sinénsium ínseri conáti sunt, particularitátes illárum pártium contéxtus magno cum amóre assuméntes, desidério capti Christum annuntiándi et huic pópulo serviéndi. Eórum sepúlcra eo adhuc manent, ut demónstrent se illíus esse pátriæ próprios, quam sincéro corde, etiámsi humána infirmitáte, dilexérunt, in eam omnes vires suas impendéntes. «Némini nocúimus», respóndit epíscopus Francíscus Fogolla ad gubernatórem, qui próprio gládio ad eum percutiéndum se parábat, «e contrário multis profúimus».

Responsorium   Cf. Mt 5, 44b-45a. 48
R/.
Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, * Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.
V/. Estóte ergo perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. * Ut sitis.

Die 20 iulii

S. APOLLINARIS, EPISCOPI ET MARTYRIS

De Communi unius martyris.

Ad Offícium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi (Sermo 128, 1-3: CCL 24A, 789-791)

Ecce martyr regnat et vivit

Beátus Apollináris Ecclésiam vernáculo atque ínclito martýrii honóre decorávit. Mérito Apollináris, quia iuxta mandátum Dei sui hic pérdidit ánimam suam, ut eam in vita conquíreret sempitérnam. Beátus qui ita cursum consummávit, fidem servávit, ut vere primus sibi credéntibus repperirétur in loco. Nec eum quisquam confessóris vocábulo minórem credat esse quam mártyrem, quem Dei nutu cotidiánum et multíplicem revérsum cónspicit ad agónem. Audi Paulum dicéntem: «Cotídie mórior». Semel mori parum est eum, qui potest regi suo gloriósam sæpe de hóstibus reférre victóriam. Non tam mors quam fides et devótio mártyrem facit; et sicut virtútis est in ácie, in conflíctu, pro regis amóre succúmbere, ita perféctæ virtútis est diu ágere et consummáre certámina. Non ídeo perfúnctum mártyrem, quia non statim íntulit mortem, sed probávit mártyrem, quia non elícuit fidem; eiécit tela quæ pótuit, et ómnia armórum suórum génera cállidus éxpetit inimícus, nec tamen fortíssimi ductóris locum movére pótuit aut temeráre constántiam. Summum est, fratres, pro Dómino præséntem vitam, si necésse sit, contémnere, sed gloriósum est étiam cum vita mundum suo témnere et conculcáre cum príncipe.

Festinábat Christus ad mártyrem, martyr suum festinábat ad regem. Bene díximus festinábat, iuxta illud prophétæ: «Exúrge in occúrsum mihi, et vide». Sed ut propugnatórem suum sibi Ecclésia sancta retinéret, Christo veheménter occúrrit, ut et vincénti iustítiæ reserváret corónam et sibi belli témpore præliatóris sui præséntiam condonáret. Fundébat sæpe conféssor sánguinem suum suísque vulnéribus, fide mentis, suum testabátur auctórem. Cælum suspíciens carnem despiciébat et terram. Vicit tamen, ténuit, et a suo desidério retardári mártyrem ténera adhuc Ecclésiæ impetrávit infántia. Infántiam dico, quæ totum semper óbtinet; quæ plus lácrimis quam vírium ratióne conténdit. Neque enim tantum vultus et sudor fórtium quantum possunt lácrimæ parvulórum, quia ibi córpora, hic corda frangúntur; ibi mentis iudícia vix movéntur, hic tota píetas inclináta descéndit.

Et quid plura? Egit, egit Ecclésia sancta mater, ut nusquam a suo separarétur antístite. Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo médius assístit in grege, nec umquam separátur spíritu, qui córpore præcéssit ad tempus. Præcéssit, dico, hábitu; cætero ipsa inter nos córporis sui habitatióne requiéscit. Extínctus est diábolus, persecútor occúbuit; ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desiderávit occídi.

Responsorium   Cf. 2 Tim 4, 7-8b; Phil 1, 21
R/.
Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.
V/. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. * Nunc autem.

Die 24 iulii

S. SARBELII MAKHLÜF, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Ammónii eremítæ (Ep 12: PO 10/6, 1973, 603-607)

Deo proximi, medici animarum constituti sunt

Dilectíssimi in Dómino, vos scitis, facta prævaricatióne præcépti, ánimam non posse Deum cognóscere nisi seípsam ab homínibus et ómnibus occupatiónibus elongáverit. Tunc enim videt adversárium suum, quantópere sibi resístat. Viso autem adversário suo secum colluctánte eóque devícto secum aliquándo conflictánte, dein Deus hábitat in ea et ex tristítia in gáudium et exultatiónem transfórmatur. Quodsi autem in pugna superáta est, supervénit ei tristítia et tepor cum multis áliis rebus et moléstia génerum diversórum.

Huius causa Patres in erémo solitário modo vitam agébant, cum Elías Thesbítes, tum Ioánnes. Nolíte existimáre eos inter hómines iustos fuísse, eo quod inter hómines invénti sunt operántes ipsam iustítiam, sed prius in magno erant siléntio et hac ratióne accepérunt Dei virtútes, ut in eis hábitet, et tunc misit eos Deus inter hómines, postquam omnes virtútes assecúti erant, ut essent dispensatóres Dei et sanárent infirmitátes eórum. Médici erant enim animárum imbecillitátem eárum sanáre voléntes. Qua ígitur de causa e siléntio erépti ad hómines mittúntur, sed tunc demum mittúntur, quando omnes eórum infirmitátes sanátæ erant. Fíeri enim nequit, ut ánima ædificatiónis causa ad hómines mittátur, dum áliquas imperfectiónes hábeat. Qui autem ántequam perfectiónem consecúti sunt, proficiscúntur, próprio arbítrio véniunt, non vero Dei volúntate, Deus autem de his, qui huiúsmodi sunt, eos vitúperans dicit: «Ego — ait — non misi eos et ipsi currébant». Quaprópter ne ánimam quidem suam possunt serváre, eo minus ánimas aliénas possunt ædificáre.

Qui vero a Deo mittúntur, non libénter elongántur a siléntio. Sciunt enim se in siléntio acquisiísse virtútem divínam. Attamen ne tales sint, qui Creatóri non obœdiant, proficiscúntur ad ædificatiónem spiritálem ipsum imitántes: quemádmodum Pater misit Fílium suum verum de cælo, ut sanáret omnes morbos et infirmitátes hóminum. Scriptum est enim: «Hic dolóres nostros tulit et infirmitátes nostras portávit». Quaprópter omnes sancti, qui ad hómines véniunt eos sanatúri, Creatórem imitántur in ómnibus, quo nempe modo digni efficiántur adoptióne filiórum Dei et, ut quemádmodum est Pater et Fílius, ipsi quoque sint in sæculum sæculórum.

En, dilectíssimi, osténdi vobis siléntii virtútem, quómodo omni ex parte sanet et quómodo Deo accéptum sit. Quaprópter scripsi vobis, ut fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis, et sciátis ope siléntii profecísse omnes sanctos et ídeo virtútem divínam in eis habitásse et ídeo mystéria cæléstia eis indicásse et eius grátia totam vetustátem mundi huius profligásse. Et qui hæc scripsit vobis, ope ipsíus pervénit ad hanc mensúram.

Multi autem sunt hac ætáte anachorétæ, qui non possunt in siléntio perseveráre, quóniam non póterant víncere voluntátem suam. Et ídeo assíduo inter hómines hábitant, qui néqueunt se ipsos contémnere et consuetúdinem humáni géneris fúgere et in pugna luctári. Proptérea, relícto siléntio, restant se cum propínquis suis consolántes toto vitæ suæ témpore. Et ídeo non sunt dignáti suavitáte divína, nec eo ut in eis inhábitet virtus divína. Apparénte enim eis virtúte, ínvenit eos consolántes se sæculo tabernáculi huius et passiónibus ánimæ ac córporis, nec proínde potest descéndere super eos; immo neque amor pecúniæ et vana hóminum glória et omnes infirmitátes ánimæ et occupatiónes sinunt virtútem divínam descéndere super eos.

Vos autem fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis. Qui enim a siléntio recédunt, non possunt superáre passiónes suas, nec possunt pugnáre contra adversárium suum, cum sint passiónibus suis súbditi; vos autem et passiónes superátis et virtus divína vobíscum sit.

Responsorium   Phil 3, 8bc. 10b; Rom 6, 8
R/.
Omnia detriméntum feci, ut Christum lucrifáciam. * Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.
V/. Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo. * Ad cognoscéndum.

Die 2 augusti

S. PETRI IULIANI EYMARD, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex scriptis sancti Petri Iuliáni Eymárd, presbýteri (La Présence réelle, vol. I, Paris 1950, pp. 270-271 et 307-308)

Eucharistia: sacramentum vitæ

Eucharístia est ómnium géntium vita. Eucharístia eísdem vitæ princípium præbet. Omnes possunt conveníre nullo impediménto admísso sive ex natióne sive ex sermóne ad Ecclésiæ sacra festa celebránda. Eucharístia vitæ legem eis tradit, quin immo caritátis, cuius hoc sacraméntum est fons: qua de causa ipsa tali ratióne cónficit inter eósdem éfficit commúne vínculum, quandam christiánam propinquitátem. Omnes eúndem panem mandúcant, omnes sunt Iesu Christi convívæ, qui creat inter ipsos supernaturáliter quandam concórdiam fraternórum morum. Actus Apostolórum legátis. Qui affírmant multitúdinem primórum christianórum, Iudæórum conversórum et paganórum baptizatórum, ex divérsis regiónibus proveniéntium esse cor unum et ánimam unam. Curnam? Quia assídui erant in Apostolórum doctrína audiénda et perseverántes in fractióne panis.

Eucharístia quidem est ánimæ et humánæ societátis vita, sicut sol est córporum et orbis terrárum vita. Sine sole térra est stérilis, ille eam lætíficat, exórnat locupletátque; ille efficacitátem, vim, pulchritúdinem corpóribus tríbuit. Coram his evéntibus mirabílibus opórtet nos non mirémur pagános eúndem velut mundi deum excoluísse. Diéi astrum enim obœdit et paret summo Soli, Verbo divíno, Iesu Christo, qui collústrat omnes hómines in hunc mundum veniéntes et qui ipse per eucharístiam agit, sacraméntum vitæ, in íntimis ánimis, ita ut hac ratióne famílias ac natiónes infórmet, beáta et quidem beatíssima fidélis ánima quæ hunc thesáurum abscónditum ínvenit, quæ sitim depéllit de vitæ fonte, quæ sæpe hunc vitæ Panem mandúcat.

Commúnitas christianórum ínsuper est família. Vínculum inter eiúsdem membra est Iesus-eucharístia. Ipse est pater qui mensam famíliæ parat. Fratérnitas christiána promulgáta est in Cena una cum Iesu Christi paternitáte; ipse suos Apostólos appéllat filíolos, scílicet meos púeros, et eísque mandat ut ínvicem se díligant sicut ille diléxit eos.

Apud sanctam mensam omnes sunt púeri qui eúndem cibum suscípiunt, et sanctus Paulus ex hoc conclúdit eósdem famíliam constitúere, idem corpus, quia omnes de uno pane participántes, qui Iesus Christus est. Eucharístia dénique communitáti christiánæ partícipat virtútem servándi legem honóris caritatísque erga próximum. Iesus Christus iubet suos fratres cólere ac dilígere. Quam ob rem ipse eorúndem persónam índuit: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis; ipse unicuíque per sanctam communiónem se tradit.

Responsorium   Cf. 1 Cor 10, 17; Io 6, 58a; Ps 80, 17a
R/.
Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámur. * Hic est panis, qui de cælo descéndit.
V/. Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti. * Hic est panis.

Die 9 septembris

S. PETRI CLAVER, PRESBYTERI

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri (Epist. diei 31 maii 1627: A. Valtierra, S.I., San Pedro Claver, Cartagena 1964, pp. 140-141)

Evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, prædicare captivis indulgentiam

Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti. Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.

Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus, suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!

Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.

Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et præmia et pœnas iuxta cuiúsque mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt, declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.

Responsorium   Mt 25, 35. 40b; Io 15, 12
R/.
Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V/. Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Amen dico.

Die 12 septembris

SANCTISSIMI NOMINIS MARIÆ

De Communi B. Mariæ Virginis, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris (Hom. 2, 17, 1-33: SCh 390, 1993, 168-170)

In omnibus Mariam cogita et invoca

«Et nomen — inquit Evangelísta — Vírginis María». Loquámur pauca et super hoc nómine, quod interpretátum «maris stella» dícitur, et Matri Vírgini valde conveniénter aptátur. Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia, sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium, sic absque sui læsióne Virgo párturit Fílium. Nec síderi rádius suam mínuit claritátem, nec Vírgini Fílius suam integritátem. Ipsa ergo est nóbilis illa stella ex Iacob orta, cuius rádius univérsum orbem illúminat, cuius splendor et præfúlget in supérnis et ínferos pénetrat, terras étiam perlústrans et calefáciens magis mentes quam córpora fovet virtútem, excóquit vítia. Ipsa, inquam, est præclára et exímia stella super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta, micans méritis, illústrans exémplis.

O quisquis te intélligis in huius sæculi proflúvio magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre quam per terram ambuláre, ne avértas óculos a fulgóre huius síderis, si non vis óbrui procéllis! Si insúrgant venti tentatiónum, si incúrras scópulos tribulatiónum, réspice stellam, voca Maríam. Si iactáris supérbiæ undis, si ambitiónis, si detractiónis, si æmulatiónis, réspice stellam, voca Maríam. Si iracúndia aut avarítia aut carnis illécebra navículam concússerit mentis, réspice ad Maríam. Si críminum immanitáte turbátus, consciéntiæ fœditáte confúsus, iudícii horróre pertérritus, báratro incípias absorbéri tristítiæ, desperatiónis abýsso, cógita Maríam.

In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis Maríam cógita, Maríam invóca. Non recédat ab ore, non recédat a corde et, ut ímpetres eius oratiónis suffrágium, non déseras conversatiónis exémplum. Ipsam sequens non dévias, ipsam rogans non despéras, ipsam cógitans non erras; ipsa tenénte non córruis, ipsa protegénte non métuis, ipsa duce non fatigáris, ipsa propítia pérvenis et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit: «Et nomen Vírginis María».

Responsorium   Sir 24, 27-28; Lc 1, 27c
R/.
Doctrína enim mea super mel dulcis et heréditas mea super mel et favum. * Et nomen vírginis María.
V/. Memória mea in generatiónes sæculórum. * Et nomen.

Die 23 septembris

S. PII DE PIETRELCINA, PRESBYTERI

Memoria

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Lítteris sancti Pii de Pietrelcína, presbýteri (Editio 1994: II, 87-90, n. 8)

Lapides ædificii æterni

Paráre divínus Artifex lápides, quibus ædifícium ætérnum éxstruat, quærit assíduis tunsiónibus scalpri salutíferi et diligénti expoliatióne, uti mitíssima mater nostra, sancta Ecclésia Cathólica, canit in hymno offícii dedicatiónis ecclésiæ. Et sic vere est.

Anima quæque ad ætérnam destináta glóriam se óptime lapis ad ædifícium ætérnum erigéndum constitúta definíre potest. Structóri ædem erigéndam quærénti óptime primum lápides ipsam exstructúras expolíre opórtet. Quod ille mállei scalpríque tunsiónibus conséquitur. Páriter vero Pater cæléstis in ánimas eléctas se gerit, quæ, inde ab ætérno, summa sapiéntia ac providéntia Eius ad ædifícium ætérnum erigéndum destinátæ sunt.

Anima autem ad regnándum cum Christo in glória ætérna constitúta mállei scalpríque tunsiónibus expoliénda est, quibus útitur divínus Artifex, ut lápides, seu scílicet ánimas eléctas, paret. At quæ mállei hæ scalpríque tunsiónes? Umbræ, soror mea, timóres, temptatiónes, spíritus mæróres ac spirituáles timóres áliquam ægritúdinem oléntes, et moléstiæ córporis.

Grátias, ergo, ágite infinítæ pietáti ætérni Patris, qui sic ánimam vestram ad salútem deputátam gerit. Cur non gloriári benévolis his óptimi ex ómnibus pátribus adiúnctis? Aperíte cor huic cælésti animárum médico et trádite vos omni fidúcia pleni sanctíssimis eius bráchiis: qui vos tamquam eléctos gerit, ut cómminus Iesum super clivum Calvárii sequámini. Lætítia ego et sollertíssimo ánimi motu quómodo in vobis grátia se gésserit consídero.

Haud dubitétis quin ómnia, quæ ánimæ vestræ occurrérunt, Dóminus ordináverit. Ne timeátis ídeo in malum seu iniúriam Dei incúrrere! Suffíciat vobis scire in tota vestræ vitæ ratióne numquam offendísse Dóminum, qui immo magis magísque celebrátus est.

Si hic benevolentíssimus Sponsus ánimæ vestræ latet, id facit non quia, uti existimátis, de perfídia vestra vindicáre velit, sed quia ámplius periclitátur ille fidelitátem ac constántiam vestram et eméndat vos prætérea a morbis quibúsdam, qui tales óculis carnálibus non vidéntur, morbi scílicet culpæque illæ, quarum ne iustus quidem immúnis est. Dícitur enim in sacris páginis: «Sépties enim cadet iustus» (Prov 24, 16).

Et crédite mihi, quia, si tam afflíctos vos nescírem, minus lætárer, cum Dóminum intellígerem minus vobis donáre gemmas ... Eícite, sicut temptatiónes, dúbia advérsa ... Eícite et dúbia, quæ ad vestræ pértinent vitæ ratiónem, scílicet quod divínas vocatiónes non audítis et dúlcia obsístitis invitaménta Sponsi. Quæ ómnia non ex bono spírito, sed a malo procédunt. De diabólicis ágitur ártibus, quæ, ut a perfectióne abeátis vel saltem iter ad eam retardétis, atténdunt. Ne demittátis ánimum!

Quandóque pandat se Iesus, grátias ipsi ágite; si se abscóndit, áttamen grátias ágite: ómnia delíciæ sunt amóris. Cúpio vos cum Iesu super crucem spíritum trádere et cum Iesu exclamáre: «Consummátum est!» (Io 19, 30).

Responsorium   Eph 2, 21-22
R/.
In Christo Iesu omnis ædificátio compácta crescit * in templum sanctum in Dómino.
V/. In quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu. * In templum.

Die 28 septembris

SS. LAURENTII RUIZ ET SOCIORUM, MARTYRUM

De Communi plurimorum martyrum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Homilía Ioánnis Pauli papæ Secúndi in beatificatióne mártyrum (AAS 73, 1981, 340-342).

Cultus amorisque actum permagnum Deo peregerunt in proprio effuso sanguine

Evangélii verbis testántibus Christus coram cælésti Patre illos fidéles mártyres vere confitétur, qui coram homínibus eum conféssi fúerint.

Hymnus glóriæ, qui nunc Deo cantátus est a vócibus innúmeris eúndem résonat hymnum «Te Deum», qui cantátus fuit véspere diéi 27 decémbris 1637 in ecclésia sancti Domínici, cum núntius pervenísset martýrii in civitáte Nagasakiénsi hábiti cuiúsdam cœtus sex christianórum, ínter quos inveniebántur Pater Antónius González, missiónis præses, dominicánus hispánicus e loco Deón, atque Lauréntius Ruiz, paterfamílias, e Manilénsi civitáte oriúndus, e subúrbio Binóndo nuncupáto, extra civitátem. Testes hi psalmos Dómino misericórdiæ atque poténtiæ et ipsi cantavérunt, dum in custódiam tradebántur et mortem obíbant, eórum martýrio per dies tres perduránte.

Fides vincit mundum. Prædicátio fídei véluti sol omnes illúminat, qui ad veritátis cognitiónem perveníre cúpiunt. Etenim, divérsi sunt in mundo sermónes, sed una atque éadem christiána tradítio.

Dóminus Iesus in próprio sánguine servos suos vere redémit, qui ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne sunt congregáti, ut regále sint pro Deo nostro sacerdótium.

Sédecim beáti mártyres, sacerdótium exercéntes Baptísmi vel sacri Ordinis, cultus amorísque actum permágnum Deo peregérunt in próprio effúso sánguine, Christi sacrifício in ara Crucis coniúncto, Christum sacerdótem ac víctimam ita imitántes, suprémo modo qui humánis creatúris sit possíbilis. Eódem vero témpore actus fuit amóris erga fratres quam máximus, pro quibus et nos ad nosmetípsos impendéndos invitámur, exémplum sequéndo Fílii Dei, qui seípsum pro nobis pósuit.

Hoc équidem Lauréntius Ruiz adimplévit. A Spíritu Sancto ad finem inopinátum ductus post iter perículis opplétum, iudícibus conféssus est se esse christiánum et pro Deo moritúrum: «Vitam meam pro ipso mílies offérre vellem. Apóstata numquam ero. Si vultis, me interfícere potéstis. Pro Deo mori mea est volúntas».

Hic summam vitæ eius habémus atque eius fídei manifestatiónem eiúsque mortis ratiónem. In hoc moménto iúvenis paterfamílias conféssus est et ad perfectiónem duxit catechésim christiánam, quam accéperat in schola Fratrum Ordinis Sancti Domínici in Binóndo; catechésim quidem, quæ in Christo únicum centrum habet, quia Christus est eius obiéctum et ipse Christus per lábia núntii docet.

Exémplum a Lauréntio Ruiz, ex patre sínico et matre tagalénsi, datum, nobis mémorat uniuscuiúsque vitam eámque totam ad Christum esse ordinándam.

Christiánus esse id signíficat: cotídie sese offérre, Christi oblatióni in respónsum reddéndum, qui ad hoc venit in mundum, ut omnes vitam hábeant et abundántius hábeant.

Responsorium   Cf. Eph 4, 4. 5
R/.
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ideo corónas triumpháles meruérunt.
V/. Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo.

Die 25 novembris

S. CATHARINÆ ALEXANDRINÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS

De Communi unius martyris, vel virginum, præter sequentia:

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi (Sermo 159, 1. 3-6: CCL 104, 650. 652-654)

Quomodo Christum sequi?

Durum vidétur, fratres caríssimi, et quasi grave esse iudicátur illud, quod Dóminus in Evangélio imperávit, dicens: «Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum sibi». Sed non est durum, quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.

Abneget se et tollat crucem suam et sequátur Christum. Et quo sequéndus est Christus, nisi quo ábiit? Nóvimus enim, quia surréxit, ascéndit in cælum: illo sequéndus est. Plane desperándum non est, quia ipse promísit, non quia homo áliquid potest. Longe a nobis erat cælum, ante quam caput nostrum iísset in cælum. Iam quare desperámus nos ibi futúros, si membra illíus cápitis simus? Ergo unde? Quia multis timóribus et dolóribus laborátur in térra: sequámur Christum, ubi summa est felícitas, summa pax, perpétua secúritas.

Sed qui Christum sequi desíderat, áudiat apóstolum dicéntem: «Si quis dicit se in Christo manére, debet quómodo ille ambulávit et ipse ambuláre». Sequi vis Christum? Esto húmilis, ubi ille húmilis fuit: noli humilitátem eius contémnere, si vis ad illíus altitúdinem perveníre.

Aspera quidem facta est via, quando homo peccávit; sed plana est, quando eam Christus resurgéndo calcávit, et de angustíssima sémita stratam regálem fecit. Per istam viam duóbus pédibus cúrritur, id est, humilitátis et caritátis. In hoc omnes deléctat celsitúdo: sed humílitas primus gradus est. Quid tendis pedem ultra te? Cádere vis, non ascéndere. A primo gradu, id est, ab humilitáte íncipe, et ascendísti.

Et ídeo Dóminus et Salvátor noster non solum dixit ábneget seípsum sibi, sed áddidit: tollat crucem suam, et sequátur me. Quid est, tollat crucem suam? Ferat quicquid moléstum est: sic me sequátur. Cum cœperit me móribus et præcéptis meis sequi, multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit non solum derisóres, sed étiam persecutóres. Et hoc non solum de pagánis, qui extra ecclésiam sunt, sed étiam ex illis, qui intus vidéntur esse córpore, sed foris sunt óperum pravitáte, et, cum de solo nómine christiáno gloriéntur, bonos tamen christiános iúgiter persequúntur. Isti tales sic sunt in membris ecclésiæ, quómodo mali humóres in córpore. Tu ergo si Christum sequi desíderas, crucem eius portáre non dífferas: tólera malos, noli subcúmbere.

Unde, si vólumus implére illud, quod Dóminus dixit, si quis vult post me veníre, tollat crucem suam et sequátur me, quod ait apóstolus cum Dei adiutório studeámus implére: ut habéntes victum et vestítum, his conténti simus; ne forte, si plus quam opórtet terrénam substántiam quæréntes vólumus dívites fíeri, incidámus in temptatiónem et láqueum diáboli, et desidéria multa et inutília et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem. De qua temptatióne Dóminus nos sub sua protectióne liberáre dignétur.

Responsorium   Cf. Ps 45, 15b-16a. 5a
R/.
Afferéntur Regi vírgines post eam, próximæ eius. * Afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
V/. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. * Afferéntur tibi.