February 8-23

Die 8 februarii

S. HIERONYMI EMILIANI

De Communi sanctorum virorum: pro educatoribus

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Lítteris sancti Hierónymi Emiliáni ad confrátres suos (Venetiis, die 21 iunii 1535)

In Domino tantum confidere debemus

Dilectíssimi in Christo fratres ac fílii Societátis Servórum páuperum.

Vos miser pater vester salútat atque, ut in Christi amóre et fida christiánæ legis observántia perseverétis, hortátur, sicut ópere et verbo demonstrávi cum fui vobíscum, ita ut Dóminus per me glorificátus sit in vobis.

Finis noster est Deus, fons ómnium bonórum, ac debémus, ut in nostra dícimus oratióne, in ipso tantum confídere et non in áliis. Benígnus autem Dóminus noster, vestram adaugére fidem (sine qua, ut ait Evangelísta, multa Christus signa operári nequit) vestrámque oratiónem exaudíre volens, státuit vos adhibére páuperes, vexátos, afflíctos, defatigátos, ab ómnibus quoque despéctos, et mea ipsíus corporáli præséntia, non autem spíritu míseri vestri ac dilectíssimi dulcísque patris, destitútos.

Cur vos ita habúerit, ipse solus novit; póssumus tamen tres causas conspicári. Primo quidem ádmonet vos benedíctus Dóminus noster velle se diléctis fíliis suis vos annumeráre, dúmmodo in suis viis perseverétis: sic enim cum suis egit amícis illósque sanctos effécit.

Altera autem causa hæc est, quod conténdit ut semper magis in ipso solo confidátis et non in áliis, quóniam Deus, ut dixi, sua ópera non facit in iis qui ábnuant totam fidem spemque suam in eo tantum collocáre, caritátis vero plenitúdinem in eos infúdit qui magna fide ac spe erant præditi, eísque magna fecit. Quaprópter si fide atque spe instrúcti fuéritis, magna ipse vobis fáciet exáltans húmiles. Itaque a vobis me áuferens et álium quemque vobis accéptum, unum de duóbus vobis eligéndum præbébit: aut a fide discedétis et ad res redíbitis mundánas, aut in fide fortes manébitis et sic ab illo probabímini.

En ígitur tértia causa: Deus vult vos sicut aurum in fornáce probáre. Scóriæ enim auri igne consumúntur, aurum vero bonum manet pretióque augétur. Eódem Deus modo se gerit cum servo bono, qui sperat et in ipso constántem manet in tribulatióne. Deus illum érigit et eórum, quæ propter ipsíus amórem relíquerit, céntuplum in hoc sæculo et vitam ætérnam in futúro repéndet.

Hac ratióne se cum ómnibus sanctis gessit. Ita cum pópulo Israel egit post ea quæ passus erat in Ægýpto: non solum enim illum inde tot signis edúxit et in desérto manna enutrívit, sed terram étiam promissiónis donávit. Si ergo et vos constántes in fide contra tentatiónes fuéritis, dabit vobis Dóminus pacem ac réquiem ad tempus in hoc sæculo, pérpetim in áltero.

Responsorium   Cf. 1 Petr 3, 8. 9; Rom 12, 10-11
R/.
Sitis omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles; * Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.
V/. Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes. * Quia.

Die 10 februarii

S. SCHOLASTICÆ, VIRGINIS

Memoria

De Communi virginum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E libris Dialogórum sancti Gregórii Magni papæ (Lib. 2, 33: PL 66, 194-196)

Plus potuit, quæ amplius amavit

Scholástica, soror beáti Benedícti, omnipoténti Dómino ab ipso infántiæ témpore dicáta, ad fratrem semel per annum veníre consuéverat. Ad quam vir Dei non longe extra iánuam in possessióne monastérii descendébat.

Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discípulis venerábilis eius descéndit frater; qui totum diem in Dei láudibus sacrísque collóquiis ducéntes, incumbéntibus iam noctis ténebris, simul accepérunt cibos.

Cumque inter sacra collóquia tárdior se hora protráheret, éadem sanctimoniális fémina eum rogávit, dicens: «Quæso te, ut ista nocte me non déseras, ut usque mane áliquid de cæléstis vitæ gáudiis loquámur». Cui ille respóndit: «Quid est quod lóqueris, soror? manére extra cellam nullátenus possum».

Sanctimoniális autem fémina, cum verba fratris negántis audísset, insértas dígitis manus super mensam pósuit, et caput in mánibus omnipoténtem Dóminum rogatúra declinávit. Cumque leváret de mensa caput, tanta coruscatiónis et tonítrui virtus, tantáque inundátio plúviæ erúpit, ut neque venerábilis Benedíctus, neque fratres qui cum eo áderant, extra loci limen quo conséderant, pedem movére potuíssent.

Tunc vir Dei cœpit cónqueri contristátus, dicens: «Parcat tibi omnípotens Deus, soror: quid est quod fecísti?». Cui illa respóndit: «Ecce rogávi te, et audíre me noluísti; rogávi Deum meum, et audívit me. Modo ergo, si potes, egrédere, et me dimíssa ad monastérium recéde».

Ipse autem, qui remanére sponte nóluit, in loco mansit invítus, sicque factum est ut totam noctem pervígilem dúcerent, atque per sacra spiritális vitæ collóquia sese vicária relatióne satiárent.

Nec mirum, quod plus illo fémina váluit; quia enim, iuxta Ioánnis vocem, Deus cáritas est, iusto valde iudício illa plus pótuit, quæ ámplius amávit.

Cum ecce post tríduum vir Dei in cella consístens, elevátis in áera óculis, vidit eiúsdem soróris suæ ánimam de eius córpore egréssam in colúmbæ spécie cæli secréta penetráre. Qui tantæ eius glóriæ congáudens, omnipoténti Deo in hymnis et láudibus grátias réddidit, fratrésque misit, ut eius corpus ad monastérium deférrent, atque in sepúlcro, quod sibi ipse paráverat, pónerent.

Quo facto cóntigit ut, quorum mens una semper in Deo fúerat, eórum quoque córpora nec sepultúra separáret.

Responsorium   Ps 132 (133), 1
R/.
Cum Deum rogásset sanctimoniális virgo, ne se frater deséreret, * Plus a Dómino cordis sui obtinére pótuit, quia plus amávit.
V/. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! * Plus a Dómino.

Ad Laudes matutinas

De Communi Virg. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

Preces De Communi Virginum.

Die 11 februarii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE LOURDES

De Communi B. Mariæ Virginis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola sanctæ Maríæ Bernárdæ Soubirous vírginis (Ep. ad P. Gondrand, a. 1861: cf. A. Ravier, Les écrits de sainte Bernadette, Paris 1961, pp. 53-59)

Domina mihi locuta est

Quadam die, cum me contulíssem ad ripam flúminis Gavi ut ligna collígerem cum duábus puéllis, rumórem quendam audívi. Me verti ad pratum, sed árbores vidi mínime agitári. Unde caput levávi et antrum aspéxi. Dóminam autem vidi véstibus albis indútam: cándido enim hábitu erat amícta zonáque cærúlea cincta, et gilvam super utróque pede rosam habébat, quæ eiúsdem colóris erat ac coróna eius rosárii.

Quæ cum vidi, óculos perfrícui, putans me falli; manus autem in vestis sinu insérui, ubi meam invéni corónam rosárii. Vólui étiam frontem cruce signáre, sed manum illuc attóllere non válui, quæ décidit. Cum vero Dómina illa signum fecísset crucis, ego quoque, treménte licet manu, conáta sum, et tandem pótui. Simul rosárium recitáre cœpi, ipsa quoque Dómina corónæ rosárii sui volvénte gránula nec tamen lábia movénte. Cum rosário finem dedi, vísio statim evánuit.

Quæsívi ígitur a duábus puéllis num quidquam conspexíssent: quod illæ negárunt; quin étiam interrogavérunt quid habérem sibi revelándum. Quas certióres feci vidísse me Dóminam albis vestiméntis indútam, nescíre autem quæ esset; sed ut hoc tacérent admónui. Hortátæ sunt me dein et illæ, ne illuc redírem; quod ego recusávi. Revérsa sum ígitur die domínico, cum intérius me ciéri sentírem...

Dómina illa nónnisi tértium mihi locúta est, atque rogávit num ire ad se per dies quíndecim vellem. Quod me velle respóndi. Adiécit autem illa debére a me presbýteros admonéri ut sacéllum ibídem ædificándum curárent; deínde iussit ut e fonte bíberem. Cum nullum conspícerem fontem, ibam ad flúvium Gavum; at ipsa significávit non de illo se loqui, et dígito fontem monstrávit. Cumque ad hunc adiíssem, non invéni nisi parum lutuléntæ aquæ. Admóta manu, nihil cápere pótui; unde scálpere cœpi, ac tandem paulum aquæ hauríre valens, ter proiéci, quarta autem vice bíbere pótui. Vísio dein dilápsa est et ego recéssi.

Per dies vero quíndecim illuc rédii, atque Dómina síngulis diébus, præter quandam fériam secúndam et fériam sextam, mihi appáruit, idéntidem mandans debére me presbýteros monére de sacéllo ibídem erigéndo, et fontem ad me lavándam pétere, et pro peccatórum conversióne deprecári. Plúries quidem eam interrogávi quæ esset, at illa léniter arridébat; demum suspénsa tenens brácchia oculósque in cælum élevans, dixit mihi se esse Immaculátam Conceptiónem.

Intra quíndecim dies illos tria quoque mihi secréta patefécit, quæ omníno ne cuíquam pánderem interdíxit; quod fidéliter hucúsque servávi.

Responsorium   Lc 1, 46b. 49. 48b
R/.
Magníficat ánima mea Dóminum, * Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
V/. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. * Quia.

Ad Laudes matutinas

De Communi BMV Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Præclára salútis auróra, ex te, Virgo María, exívit Sol iustítiæ, qui visitávit nos Oriens ex alto.

Preces De Communi BMV.

Ad Vesperas

De Communi BMV Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Preces De Communi BMV.

Die 14 februarii

SS. CYRILLI, MONACHI, ET METHODII, EPISCOPI

Memoria

De Communi pastorum.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Vita Constantíni slávica (Cap. 18: Denkschriften der kaiserl. Akademie der Wissenschaften, 19, [Wien 1870], 246)

Auge Ecclesiam tuam, et omnes in unitate collige

Constantínus Cyríllus multis labóribus onerátus in morbum íncidit et, morbum per multos dies ferens, vidit quondam visiónem Dei et ita cánere cœpit: «De iis, quæ mihi dixérunt: In domum Dómini intrábimus, lætátus est spíritus meus et cor exsultávit».

Postquam indútus est venerándis vestiméntis, ita permánsit totum diem illum, gavísus et dicens: «Ab hoc témpore non sum servus neque imperatóris neque hóminis cuiúspiam in terra, sed Dei tantum omnipoténtis. Non eram et éxstiti et ero in ætérnum. Amen». Sequénte vero die, sanctum hábitum monásticum índuit, et lucem luci addens índidit sibi nomen Cyrílli. In hoc hábitu permánsit quinquagínta dies.

Cum hora venísset, ut réquiem accíperet et migráret in habitatiónes ætérnas, mánibus ad Deum sublátis orábat, ita cum lácrimis loquens:

«Dómine, Deus meus, qui omnes angélicos órdines et vires incorpóreas creásti, cælum extendísti et terram firmásti et ómnia, quæ exsístunt, ex nonexsisténtia in exsisténtiam perduxísti; qui semper exáudis eos, qui voluntátem tuam fáciunt et te veréntur et præcépta tua servant, exáudi oratiónem meam et fidélem gregem tuum serva, cui me servum tuum inéptum et indígnum præfecísti.

Líbera eos ab ímpia et gentíli malítia eórum qui te blasphémant, et auge Ecclésiam tuam multitúdine, et omnes in unitáte cóllige. Fac pópulum exímium, concórdem in vera fide tua et confessióne recta, et inspíra córdibus eórum verbum doctrínæ tuæ: tuum enim est donum, quod nos ad prædicatiónem Evangélii Christi tui accepísti, incitántes ad bona ópera et faciéntes ea, quæ tibi grata sunt. Quos mihi dedísti, tamquam tuos tibi reddo; rege eos forti tua déxtera, et tege eos tégmine alárum tuárum, ut omnes laudent et gloríficent nomen tuum, Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen».

Deosculátus vero omnes sancto ósculo, dixit: «Benedíctus Deus, qui nos non in prædam dedit déntibus invisibílium adversariórum nostrórum, sed rete eórum rupit et nos a perditióne eórum liberávit». Et ita obdormívit in Dómino, quadragínta duos annos natus.

Præcépit Apostólicus ut omnes Græci, qui essent Romæ, et Románi céreos feréntes congregáti super eum cánerent, et ut funus eius prosequeréntur non áliter ac ipsi papæ fecíssent; quod étiam fecérunt.

Responsorium   Cf. Ps 88 (89), 20. 21-22a; Ier 3, 15
R/.
Locútus es sanctis tuis, et dixísti: Exaltávi eléctum de plebe. Invéni David servum meum; * Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.
V/. Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. * Oleo.

Ad Laudes matutinas

De Communi Past. Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte et iustítia serviérunt Dómino ómnibus diébus suis.

Preces De Communi Pastorum.

Ad Vesperas

De Communi Past. Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Isti sunt viri sancti, facti amíci Dei, divínæ veritátis præcónio gloriósi.

Preces De Communi Pastorum.

Die 17 februarii

SS. SEPTEM FUNDATORUM ORDINIS SERVORUM B. M. V.

De Communi sanctorum: pro religiosis.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

E Legénda de orígine Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis (Monumenta Ord. Serv. B. Mariæ Virginis, 1, 3. 5. 6. 9. 11, pp. 71 ss.)

Laudemus viros gloriosos

Fuérunt septem viri multa reveréntia et honóre digni, quos Dómina nostra, velut septem stellas coniúngens, per eórum ánimæ et córporis uniónem, suum et servórum suórum Ordinem inchoávit.

Horum autem nullum, cum nostrum Ordinem introívi, répperi corporáliter supervívere, præter unum, qui frater Aléxius vocabátur. Hunc autem fratrem Aléxium plácuit Dóminæ nostræ usque ad nostra témpora a corpórea morte líberum reserváre, quátenus ipso referénte oríginem nostri Ordinis haberémus. Vita autem dicti fratris Aléxii talis erat, prout experiménto dídici et óculis conspéxi, quod non solum præséntes movébat suo exémplo, verum étiam suæ et sociórum perfectiónis et antedíctæ religiositátis statum approbábat.

Horum status, ántequam corporáliter se unírent, fuit quádruplex.

Primus fuit quantum ad Ecclésiam. Nam eórum áliqui, virginitátem vel castitátem perpétuo serváre statuéntes, nondum matrimónio se ligáverant, álii vero matrimónio iam coniúncti, et álii nihilóminus erant per mortem uxórum a matrimónio tunc solúti.

Secúndus autem status erat quantum ad civitátis utilitátem. Etenim ista terréna negotiándi et mútuo commutándi secúndum mercantíæ artem erant constitúti. At vero ubi margarítam pretiósam invenérunt, scílicet Ordinem nostrum, non solum ómnia quæ possidébant paupéribus erogábant, verum étiam seípsos Deo et Dóminæ, ad eis fidelíssime serviéndum, voluntáte hílari impendérunt.

Tértius eórum status fuit quantum ad Dóminæ nostræ reveréntiam et honórem. Nam Floréntiæ erat quædam socíetas ad honórem Vírginis Maríæ a longíssimo témpore institúta, quæ, ex sui diuturnitáte et hóminum et mulíerum multitúdine et sanctitáte, nomen maioritátis præ céteris erat consecúta, ita ut speciáliter Socíetas maior Dóminæ nostræ appellabátur. Ex ista prædícti septem viri, velut Dóminæ nostræ præcípui amatóres, ante eórum corporálem uniónem, exstitérunt.

Quartus eórum status fuit quantum ad ánimæ eórum perfectiónem. Deum super ómnia diligébant, et, in eum cuncta quæ per eos fiébant débito órdine dirigéndo, eum in cunctis cogitatiónibus, verbis et opéribus honorábant.

Postquam autem firmo propósito se velle ínvicem corporáliter congregáre divíno spirámine iam firmássent, Dómina nostra ad hoc eos speciáliter inducénte, domos próprias et famílias disposuérunt, famíliis necessária reliquérunt, resíduum vero paupéribus erogárunt. Tandem viros boni consílii, vitæ et exémpli perquiréntes, eis suum concéptum aperuérunt.

Itaque montem Senárium ascendéntes et in eius summitáte quandam domúnculam cóngruam erigéntes, se ad eam corporáliter inhabitándam transtulérunt. Ibi cogitáre incepérunt se non solum ad sanctitátem acquiréndam, sed étiam ut sibi álios aggregándo Ordinem novum per eos a Dómina nostra incéptum augmentárent. Idcírco se ad sibi fratres aggregándos disponéntes, quosdam eórum recepérunt et ita Ordinem nostrum erexérunt. Hoc autem fuit a Dómina nostra principáliter ædificátum, in humilitáte fratrum nostrórum fundátum, ipsórum concórdia fabricátum et paupertáte conservátum.

Responsorium   Act 4, 32; 2, 46b-47a
R/.
Multitúdinis erat cor et ánima una, * Nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.
V/. Sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. * Nec quisquam.

Ad Laudes matutinas

De Communi PR Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum!

Preces: de Communi sanctorum virorum

Die 21 februarii

S. PETRI DAMIANI EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Petri Damiáni epíscopi (Lib. 8, 6: PL 144, 473-476)

Gaudium post tristitiam lætus exspecta

Rogásti me, dilectíssime, ut consolatória tibi per epístolas verba transmítterem, et amárum ánimum tuum inter tot flagélla, quæ páteris, blandis admonitiónibus obdulcárem.

Sed si prudéntiæ tuæ rátio non obdórmiat, præsto est consolátio, cum et ipsa verba ad hereditátem capesséndam te divínitus erudíri, ut puta fílium, indubitánter osténdant. Quid enim apértius eo quod dícitur: Fili, accédens ad servitútem Dei, sta in iustítia et timóre, et præpara ánimam tuam ad tentatiónem?

Ubi enim timor est et iustítia, adversitátis cuiúslibet tentátio non servílis est tortúra, sed patérna pótius disciplína.

Unde et beátus Iob inter ipsa vérberum flagélla cum díceret: Qui cœpit, ipse me cónterat, solvat manum suam, et succídat me; prótinus áddidit: Et hæc mihi consolátio, ut afflígens me dolóre non parcat.

Magna quippe eléctis Dei est consolátio ipsa divína percússio, quia, per momentánea flagélla quæ pérferunt, ad nanciscéndam supérnæ beatitúdinis glóriam firmæ spei gréssibus convaléscunt.

Ad hoc enim aurum málleus tundit, ut scóriam faber eíciat; ad hoc lima frequénter erádit, ut vibrántis vena metálli rutilántius enitéscat. Vasa síquidem fíguli probat fornax, et hómines iustos tentátio tribulatiónis. Unde et per beátum Iacóbum dícitur: Omne gáudium existimáte, fratres, cum in tentatiónes várias incidéritis.

Illis quippe iure gaudéndum est, quibus et pro malis suis hic afflíctio temporális infértur, et pro bonis quæ gésserant, præmia in cælo sempitérna servántur.

Quaprópter, caríssime et dulcíssime frater, dum verbéribus cíngeris, dum cæléstis disciplínæ tunsiónibus castigáris, non mente desperátio déprimat, non queréla murmuratiónis erúmpat, non tristítiæ mæror absórbeat, non impatiéntem pusillanímitas reddat; sed semper serénitas in vultu, hiláritas in mente, gratiárum áctio resúltet in ore.

Laudánda quippe divína est dispensátio, quæ ad hoc suos temporáliter vérberat, ut perpétuis eos flagéllis abscóndat; ad hoc premit, ut élevet; ad hoc secat, ut sanet; ad hoc déicit, ut exáltet.

Iis ígitur aliísque Scriptúræ divínæ testimóniis, dilectíssime, mentem ad patiéntiam róbora, et gáudium post tristítiam lætus exspécta.

Ad illud te gáudium spes érigat, cáritas fervórem accéndat, ut obliviscátur mens bene ébria quod extrínsecus pátitur, et ad hoc gliscat et tendat quod intérius contemplátur.

Responsorium   Cf. Sir 31, 8. 11a. 10cd
R/.
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris. * Ideo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.
V/. Pótuit enim tránsgredi et non est transgréssus, fácere mala et non fecit. * Ideo.

Die 22 februarii

CATHEDRÆ S. PETRI APOSTOLI

Festum

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Ant. 1 Ait Petrus: Iesum, quem vos interemístis, hunc Deus suscitávit a mórtuis et exaltávit in glória.

Psalmodia de Communi Apostolorum.

Ant. 2 Misit Dóminus ángelum suum, et liberávit me de manu Heródis.

Ant. 3 Ecce nubes lúcida obumbrávit eos, patérna vox audíta est: Hic est Fílius meus diléctus.

V/. Dómine, ad quem íbimus?
R/. Verba vitæ ætérnæ habes.

Lectio prior

De Actibus Apostolórum 11, 1-18

Petrus narrat conversionem gentium

In diébus illis: Audiérunt apóstoli et fratres, qui erant in Iudæa, quóniam et gentes recepérunt verbum Dei. Cum ascendísset autem Petrus in Ierúsalem, disceptábant advérsus illum, qui erant ex circumcisióne, dicéntes: «Introísti ad viros præpútium habéntes et manducásti cum illis!».

Incípiens autem Petrus exponébat illis ex órdine dicens: «Ego eram in civitáte Ioppe orans et vidi in excéssu mentis visiónem, descéndens vas quoddam velut línteum magnum quáttuor inítiis submítti de cælo, et venit usque ad me; in quod íntuens considerábam et vidi quadrupédia terræ et béstias et reptília et volatília cæli. Audívi autem et vocem dicéntem mihi: “Surgens, Petre, occíde et mandúca!”. Dixi autem: Nequáquam, Dómine, quia commúne aut immúndum numquam introívit in os meum. Respóndit autem vox secúndo de cælo: “Quæ Deus mundávit, tu ne commúne díxeris”. Hoc autem factum est per ter, et retrácta sunt rursum ómnia in cælum.

Et ecce conféstim tres viri astitérunt in domo, in qua erámus, missi a Cæsaréa ad me. Dixit autem Spíritus mihi, ut irem cum illis nihil hæsitans. Venérunt autem mecum et sex fratres isti, et ingréssi sumus in domum viri. Narrávit autem nobis quómodo vidísset ángelum ad domum suam stantem et dicéntem: “Mitte in Ioppen et accérsi Simónem, qui cognominátur Petrus, qui loquétur tibi verba, in quibus salvus eris tu et univérsa domus tua”.

Cum autem cœpíssem loqui, décidit Spíritus Sanctus super eos sicut et super nos in inítio. Recordátus sum autem verbi Dómini sicut dicébat: “Ioánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini in Spíritu Sancto”. Si ergo æquále donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credídimus in Dóminum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibére Deum?».

His autem audítis acquievérunt et glorificavérunt Deum dicéntes: «Ergo et géntibus Deus pæniténtiam ad vitam dedit».

Responsorium   Lc 22, 32; Mt 16, 17b
R/.
Ego rogávi pro te, Petre, ut non defíciat fides tua; * Et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.
V/. Caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui est in cælis. * Et tu.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 4 de Natali ipsius, 2-3: PL 54, 149-151)

Ecclesia Christi in Petri fidei firmitate consurgit

De toto mundo unus Petrus elígitur, qui et universárum géntium vocatióni, et ómnibus Apóstolis cunctísque Ecclésiæ pátribus præponátur: ut, quamvis in pópulo Dei multi sacerdótes sint multíque pastóres, omnes tamen próprie regat Petrus, quos principáliter regit et Christus. Magnum et mirábile, dilectíssimi, huic viro consórtium poténtiæ suæ tríbuit divína dignátio; et, si quid cum eo commúne céteris vóluit esse princípibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid áliis non negávit.

Omnes dénique Apóstolos Dóminus quid de se hómines opinéntur intérrogat; et támdiu sermo respondéntium commúnis est, quámdiu humánæ ignorántiæ ambigúitas explicátur.

At ubi quid hábeat sensus discipulórum exígitur, primus est in Dómini confessióne, qui primus est in apostólica dignitáte. Qui cum dixísset: Tu es Christus, Fílius Dei vivi, respóndit ei Iesus: Beátus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus qui in cælis est; id est, ídeo beátus es, quia te Pater meus dócuit, nec terréna opínio te feféllit, sed inspirátio cæléstis instrúxit; et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cuius sum unigénitus Fílius, indicávit.

Et ego, inquit, dico tibi: hoc est, sicut Pater meus tibi manifestávit divinitátem meam, ita et ego tibi notam fácio excelléntiam tuam: Quia tu es Petrus: id est, cum ego sim inviolábilis petra, ego lapis anguláris, qui fácio utráque unum, ego fundaméntum præter quod nemo potest áliud pónere; tamen tu quoque petra es, quia mea virtúte solidáris, ut quæ mihi potestáte sunt própria, sint tibi mecum participatióne commúnia.

Et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Super hanc, inquit, fortitúdinem ætérnum éxstruam templum, et Ecclésiæ meæ cælo inserénda sublímitas in huius fídei firmitáte consúrget.

Hanc confessiónem portæ ínferi non tenébunt, mortis víncula non ligábunt: vox enim ista vox vitæ est. Et sicut confessóres suos in cæléstia próvehit, ita negatóres ad inférna demérgit.

Propter quod dícitur beatíssimo Petro: Tibi dabo claves regni cælórum. Et quæcúmque ligáveris super terram, erunt ligáta et in cælis; et quæcúmque sólveris super terram, erunt solúta et in cælis.

Transívit quidem étiam in álios Apóstolos ius potestátis istíus, et ad omnes Ecclésiæ príncipes decréti huius constitútio commeávit; sed non frustra uni commendátur, quod ómnibus intimétur. Petro enim ídeo hoc singuláriter créditur, quia cunctis Ecclésiæ rectóribus Petri forma præpónitur.

Responsorium   Cf. Mt 16, 19
R/.
Simon Petre, ántequam de navi vocárem te, novi te, et super plebem meam príncipem te constítui, * Et claves regni cælórum trádidi tibi.
V/. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis. * Et claves.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Dixit Dóminus Simóni: Noli timére; ex hoc iam hómines eris cápiens.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Et tu beátus es, Simon Petre.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Dixit Dóminus Petro: Tibi dabo claves regni cælórum.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Act 15, 7b-9

Elégit Deus per os meum audíre gentes verbum evangélii et crédere; et qui novit corda, Deus testimónium perhíbuit illis dans Spíritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrévit inter nos et illos fide puríficans corda eórum.

Responsorium breve
R/.
Constítues eos príncipes * Super omnem terram. Constítues.
V/. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. * Super omnem terram. Glória Patri. Constítues.

Ad Benedictus, ant. Dixit Dóminus Simóni Petro: Ego pro te rogávi, ut non defíciat fides tua. Et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.

Preces

Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes: Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
qua refícimur et vívimus:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
qua lumen et gáudium nobis dantur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro Ecclésia tua sancta super Apóstolos ædificáta,
qua in unum concorporámur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pater noster.

Oratio

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   Is 22, 22

Dabo clavem domus David super úmerum eius; et apériet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui apériat.

V/. In omnem terram exívit sonus eórum.
R/. Et in fines orbis terræ verba eórum.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Antiphonæ et psalmi de feria currente.

Lectio brevis   1 Petr 5, 1-2a

Senióres óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei.

V/. Custodiébant testimónia Dei.
R/. Et præcépta eius.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Antiphonæ et psalmi de feria currente. Pro psalmis gradualibus, loco psalmi 125 (126) dici potest 128 (129).

Lectio brevis   2 Petr 1, 16

Non captiósas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et advéntum, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.

V/. Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
R/. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Oratio

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Christum.

Ad Vesperas

Hymnus

Ant. 1 Petre, amas me? Tu scis, Dómine, quia amo te. Pasce oves meas.

Psalmodia de Communi Apostolorum

Ant. 2 Petrus servabátur in cárcere, et orátio fiébat pro eo sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum.

Ant. 3 Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Lectio brevis   1 Petr 1, 3-5

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum magnam misericórdiam suam regenerávit nos in spem vivam per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cælis propter vos, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem parátam revelári in témpore novíssimo.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. Tu es pastor óvium, princeps Apostolórum; tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.

Preces

Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen Verbi,
concéde ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Pater noster.

Oratio

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Die 23 februarii

S. POLYCARPI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

De Communi unius martyris vel pastorum: pro episcopis

Ad Officium lectionis

Lectio altera

Ex Epístola Ecclésiæ Smyrnénsis de martýrio sancti Polycárpi (Cap. 13, 2 — 15, 3: Funk 1, 297-299)

Tamquam sacrificium pingue et acceptum

Cum rogus apparátus esset, Polycárpus, sibi detráctis ómnibus vestiméntis et cíngulo solúto, conabátur étiam se excalceáre, quod prius non faciébat, quia semper cuncti fidéles contendébant, quisnam celérius corpus eius tángeret; omni enim bono, propter sanctos mores suos, ille étiam ante martýrium ornátus erat.

Illico nunc ille ómnibus instruméntis circumdabátur, quæ pro rogo paráta erant. Cum vero et clavis ipsum affígere vellent, dixit: «Sínite me sic; qui enim dat ignem pati, dabit et sine vestra ex clavis cautióne imperturbátum in pyra permanére». Illi ergo non clavis defixérunt, sed alligavérunt eum.

Hic vero mánibus in tergum reiéctis ac vinctus, tamquam áries insígnis ex magno grege ad oblatiónem, víctima acceptábilis Deo præparáta, cælum intúitus, dixit:

«Dómine Deus omnípotens, Pater dilécti ac benedícti Fílii tui Iesu Christi, per quem tui notítiam accépimus, Deus angelórum et virtútum et univérsæ creatúræ totiúsque géneris iustórum in conspéctu tuo vivéntium; benedíco tibi, quóniam me hac die atque hac hora dignátus es, ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui, ad resurrectiónem in vitam ætérnam ánimæ et córporis in incorruptióne per Spíritum Sanctum; inter quos útinam suscípiar hódie coram te tamquam sacrifícium pingue et accéptum, quemádmodum præparásti et mihi præmonstrásti et nunc adimplevísti, Deus, mendácii néscius ac verax.

Quaprópter de ómnibus te laudo, tibi benedíco, te glorífico per sempitérnum et cæléstem pontíficem Iesum Christum, diléctum tuum Fílium, per quem tibi, cum ipso et Spíritu Sancto, glória et nunc et in futúra sæcula. Amen».

Et postquam «Amen» emisísset precationémque complevísset, minístri ignis ignem accendérunt.

Cum vero ingens flamma emicásset, miráculum vídimus nos, quibus illud spectáre concéssum fuit, qui et ídeo reserváti sumus, ut áliis, quæ contigérunt, annuntiarémus. Ignis enim fórnicis spéciem præbens, tamquam navis velum a vento replétum, in círculo corpus mártyris circúmdedit; quod in médio pósitum, non ut caro assa videbátur, sed véluti panis coctus vel sicut aurum et argéntum in fornáce candens. Tantam autem nos percépimus suavitátem odóris, ac si tus aut áliud quoddam pretiosórum arómatum oluísset.

Responsorium   Ap 2, 8-9a. 10a
R/.
Angelo ecclésiæ, quæ est Smyrnæ, scribe: Hæc dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vixit: Scio tribulatiónem tuam et paupertátem, sed dives es; * Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.
V/. Nihil horum tímeas, quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini. * Esto fidelis.

Ad Laudes matutinas

Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.

Ad Benedictus, ant. Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?

Preces de Com. Mart. vel Past.

Ad Vesperas

Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.

Ad Magnificat, ant. Dómine Deus omnípotens, benedíco tibi, quóniam dignum me fecísti, ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui.

Preces de Com. Mart. vel Past.